« Phylarchi » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 308a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PHYLARCHI
PHYLARCHI. Ita Saraceni Duces suos vocabant, quod εἰς
φυλὰς, seu tribus divisi essent 12. quibus ii imperabant, ut testatur
Procopius lib. 1. de Bello Persico cap. 17. 19. 20. Julianus Antecessor Constit. 95 :
Neque Phylarchum, id est Saracenorum Ducem, etc.Marcellinus Comes :
Quindecim millia Saracenorum ab Alamundaro cum Chabo et Hesido Phylarchis limites Euphratesiæ ingressa sunt.Occurrit passim apud Theophanem, et alios scriptores Byzantinos, et in Vita S. Nili junioris pag. 26. Vide Henricum Valesium ad Ammiani lib. 24. Glossarium Pabroti ad Constantinum Manassem et Glossar. med. Græcit. col. 1710.