« »
 
PLASSAGIUM 1, PLASSAGIUM 2.
[]« 1 plassagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 357b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLASSAGIUM1
1. PLASSAGIUM, Jus stalli, seu loci, in foro tempore nundinarum, ex Gallico Place vel Plasse. Droit de Plassage, in Consuetud. locali Castelli novi in Biturig. tit. 2. art. 6. Charta ann. 1240. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 142 :
In placitis Plassagiorum habet tertiam partem, et dominus duas partes per omnia ; verumtamen in Plassagiis macelli, et in illis qui possunt dari ad censum et firmamentum nihil habet.
Pactum inter Comitem Marchiæ et Canonicos Doratenses ann. 1321 :
Unaquaque die mercatores feriarum seu nundinarum habebunt jus locarii, seu Plassagii, et Estalagii in villa Doratensi super mercaturas ligneas et terreas.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Plassage et Plassaige. Charta ann. 1343. apud Thaumasser. inter notas ad Consuet. Belvac. pag. 429 :
Rouage, Plassage, mesurage, fenestrage, etc.
Privil. piscator. Bitur. ann. 1403. in Reg. 207. Chartoph. reg. ch. 138 :
Item sont quittes et exemps de tout eschauguet, peage, rotage, pavage, Plassaige, etc. Plazezage,
eadem notione, in Charta And. de Chauvingni dom. castri Radulfi ann. 1325. ex Reg. 65. bis ch. 278 :
Item avons franchi et franchissons lesdites personnes de... roage, paage, leyde, Plazezage, vendes, estoicages et de toutes autres costumes.
[]« 2 plassagium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 357b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLASSAGIUM2
2. PLASSAGIUM, Parcus, seu locus palis vel virgulis implexis conclusus. Chartophylacium Regium Regest. 87 :
Item tenet domum suam cum suis pertinentiis et Plassagiis sitis in monte Alodio.
Charta ann. 1353. tom. 1. Histor. Dalphin. pag. 147 :
Item (tenet) domum suam fortem de Domena, una cum suis Plassagiis et pertinentiis, et molendina et omnia ædificia intus sita.
Vide Pleisseicium.