« »
 
PLEBEIUM 1, PLEBEIUM 2, PLEBIUM 2.
[]« 1 plebeium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 363b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLEBEIUM1
1. PLEBEIUM, Plebium, pro Facultas, posse, Gall. Pouvoir. Capitulare de Villis cap. 24 :
Quicquid ad discum nostrum dare debent, unusquisque judex in suo habeat Plebeio, qualiter bona et optima, atque bene studiose et nitide omnia sint, etc.
Cap. 42 :
Et ferramenta, quæ in hostem ducunt, in eorum habeant Plebio, qualiter bona sint, et iterum quando revertuntur, in camera mittantur.
Vide Plebium 1.
[]« 2 plebeium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 363b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLEBEIUM2
2. PLEBEIUM, Parœciæ districtus. Vita beatæ Finæ Virg. tom. 2. Martii pag. 241 :
Et dicit quod de his omnibus factis est publica fama in Plebeio prædicto.
[]« 2 plebium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 365b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLEBIUM2
2. PLEBIUM, Plebeium, Locus publicus, platea, vicus. Oberti Cancellarii Annal. Genuens. lib. 2. apud Murator. tom. 6. col. 327 :
Namque multæ conjurationes per urbem nostram hinc inde factæ fuerant... etenim per Plebia nostra rixæ et factiones semper tempore litis civilis aderant.
Ibid. col. 328 :
Elegerunt tandem ut irent per Plebeia cum parentibus, ut forte in domibus aliquos de malefactoribus capere possent.
Rursum :
Nam insultationes, homicidia, furta, rapinæ, incendia per Plebia nostra sæpissime fiebant.