« »
 
[]« Plebeius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 363b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLEBEIUS
PLEBEIUS, Laicus, nullum in Clero ordinem adeptus. Glossæ MSS. ad Concilium Laodicenum cap. 58 : Plebeius, homo sine dignitate. Pontius Diaconus in Vita S. Cypriani :
Plebeis, Catechumenis martyrium consecutis.
Infra de eodem Cypriano :
Multa sunt, quæ adhuc Plebeius, multa quæ jam Presbyter fecit.
Capitul. Aquisgran. ann. 817. cap. 42 :
Ut nullus Plebeius, seu clericus sæcularis in Monasterio ad habitandum recipiatur, nisi voluerit fieri Monachus.
Vide Plebeges.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plebeius Tabernarius, Caupo, qui vinum minutatim vendit. Statutum Concil. Bituric. ann. 1280. apud Marten. tom. 4. col. 191 :
Ordinatum fuit.... quod Clerici exercentes vilia officia moneantur in casibus infra scriptis. In primis fabri ferrarii... Item, tabernarii Plebeii.
Vide in Plebes.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Plébeïens, Urbana multitudo, populus, plebs. Lit. remiss. ann. 1390. in Reg. 140. Chartoph. reg. ch. 100 :
Comme vingt et six ans a ou environ, que nostre saint Pere le pape donna la croisée encontre les compaignies, lors estant en nostre royaume, les communs et Plébeïens des villes de Gimont et de Simorra en la Seneschaucié de Thoulouse, etc.
Vide infra Plebes et Populares. []