![[]](img/image.png)
PLEBOTOMARE, pro Phlebotomare, Venam secare. Vide in Phlebotomum. Chron.
Sublac. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 1040 :
Post hæc, ut audivi a majoribus nostris, jussu dominorum illorum Plebotomati sunt oculi ejus et cœcus factus est(Petrus abbas). Inter varias excœcandi rationes, hæc fuit in usu, ut scilicet scalpello oculi percuterentur. Vide in Abacinare.