![[]](img/image.png)
PLOGHS-PENNINGE, Tributum, quod ex aratris seu terris aratoriis exigebatur, a Saxon. Plough,
aratrum, et Penninge, nummus argenteus. Vide Penningus et Ploum.
Constit. Christof. reg. Dan. ann. 1320. apud Ludewig. tom. 12. Reliq. Mss. pag. 201. art.
28 :
Item, ut omnia et singula gravamina noviter imposita, amodo non petantur, videlicet Ploghs-penninge, kulkorn, thelonea, aut alia quæcumque post mortem Voldemari regis imposita et inventa.Vide supra Plobegum.
P. , 1766.
◊ Huc fortassis
spectat vox Gallica Ploumetiere, inter Redit. comitat. Namurc. ann. 1265. ex Reg.
sign. Papier velu Cam. Comput. Insul. fol. 30. v° : Encor a li cuens une Ploumetiere à Sell, et une autre Ploumetiere à Esclayn ; se valent ces deux Ploumetieres par an trente livres Louegnois : mais li cuens i doit livrer bos.Nisi sit officina plumbaria seu fornax, ubi plumbum fuditur. Vide mox Plomellus.