« »
 
[]« 3 podium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 381b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PODIUM3
3. PODIUM, Collis, mons : Gallis Puy, et Pec, le Pec de S. Germain en Laye ; Pou, Normannis, le Pou de Flamanville ; [] alibi Pic, Pic de Teneriffe ; Occitanis et Arvernis, Poy, Peu, vel Puesch. Puey, et pueyo, in Charta Sanctionis Abarcæ Regis Aragonum æræ 971. apud Blancam in Commentario rerum Aragon. pag. 613. Chartophylacium Regium Regesto 49. fol. 50 :
Donavimus..... Podium sive montem vulgariter appellatum de Champinac.
Charta ann. 1047. in Tabul. S. Victoris Massil. :
Et pergit ad ipsum Podium sursum, etc.
Theodulphus Aur. in Parænesi ad judices :
Hinc Magalona habuit lævam, Sextantio dextram,
  Hic seabris Podiis cingitur, illa mari.
Hinc dicta urbs Aniciensis in Arvernis, quod supra podium extructa sit. Vita S. Georgii Episc. Aniciensis :
Surge velociter, et cacumen istius montis ascende, quem majores vestri Græco sermone Anitium, (ab ἄνω) vos autem quasi propriæ nationis vocabulo dicitis Podium.
Vide Odonem de Gesseio in Histor. Aniciensi lib. 1. cap. 26. Valesium in Notit. Gall. pag. 452. Huetii Orig. Cadom. pag. 322. et infra Puteus 2. Quod vero Podium alii, nostri Pui dicunt. - , cujus auctor vixit anno 1188 :
Li Rois fu bien apareilliez,
Le Pui descent tout embronchiez,
Le Pui devale contreval, etc.
MS. :
Ainsi que gi muire, en aurai tant ocis,
Couvert en ierent li Pui, et li larris.
Alibi :
Envers Cortrai par larris et par Puis.
 :
Rollans regarde ens Puit, et ens valées.
 :
Tant a Girbert le roi Pepin seu,
Qu'il l'a trouvé el Pui de Mon-Loon.
Alter Poëta MS. :
Chevaux fuïans courir le Pui et la Valée.
Alibi :
Que li Puis et li vaus trestout en resonna.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1203 :
Ego Bermundus abbas S. Andreæ, consilio et voluntate totius conventus, adquiescens precibus tuis Raymunde de Agoudo, concedo tibi et tuis Podium S. Martini, quod est proprietas S. Mariæ de saltu, ad faciendum castrum : hoc tamen retinemus in prædicto Podio, quod quicumque ibi ædificaverint domos, pro singulis cannis duos nummos curribilis monetæ persolvant annuatim priori de saltu.
Lit. remiss. ann. 1450. in Reg. 185. Chartoph. reg. ch. 2 :
Estienne Mitrault, qui estoit logé en ung Puy ou montaigne, etc.
Poium, pro Podium, Collis, mons, una Poya etiamnum rusticis Dumbensibus. Notitia ann. 876. in Append. ad Marcam Hisp. col. 798 :
Per summitate de ipso Poio infrontat in kero Dandriso, etc.
Occurrit in Bulla Leonis IX. PP. et in Diplom. Conradi Imp. apud Ughellum in Episcopis Asculanis : passim etiam in Tabulario Casauriensi, ubi interdum poiora, pro poio reperitur. Adde Franciscum Mariam in Mathilde lib. 3. pag. 105. 106. 108.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Poius, in Charta ann. 1058. ex Tabul. S. Victoris Massil. :
A meridie sicut est Poius qui dicitur Castlar, et strata publica, etc.
Pogium, Idem quod Podium et poïum, Collis. Italis Poggio. Charta ann. 1011. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 194 :
De monte et Pogio, seu castello illo, [] qui esse videtur in loco et finibus, ubi dicitur Vico.
Charta ann. 1124. ibid. pag. 155 :
Ad proximum Pogium ire placuerat, qui est in monte, qui vocatur Caprione, ad ædificandum super eum castrum..... Pogium ipsum tandem ascenderunt, et in quantum poterant, in vito prædicto exercitu, ædificare cœperunt.
Diploma anni 1224. apud Ughellum in Episcopis Lunensibus :
Cum suis viribus resistendo Pogium ipsum tandem ascenderunt.
Et infra :
Prædictum Pogium causa castelli ædificandi ascenderunt.
Pugium, in Charta Lotharii Regis Franciæ ann. 987. apud Michaëlem Carbonellum in Chronico Hispan. fol. 7.
Poggiare, Ascendere, apud Petrarch. parte 1. can. 1. 10. Dantem in Paradiso 6. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sic Pojar et Pujar, pro Ascendere, extollere, dixerunt Poetæ Provinciales. Folquetus Massil. Episcop. Tolosæ ex Cod. MS. apud V. Ill. Præs. de Mazaugues :
Quan plus deiscen, plus Poia humilitas.
Et orgoill chai ou plus halt es Pojas.
Giraldus de Borneil apud Crescimb. pag. 227 :
Mos seigner cui es Monferras,
Qui per dreig segnerage
Est en tan grand honor Pojats.
Blascasset in Beatrice Comit. ibid. pag. 240 :
Vostre fin pritz et tant Pujats,
Que sobre totz es exauzats.
Podium, Pogium, Lectrum, analectrum in Ecclesia, ad quod gradibus ascenditur. Cyprianus in Vita S. Cæsarii Arelat. num. 17 :
Videntur etiam hodieque securium ictus in Podiis et cancellis, dum inde columnarum ex argento excutiuntur ornamenta.
Ordo Romanus :
In Pogio juxta ambonem cum capsa in qua Subdiaconus idem ponit Evangelium ut sigilletur.
Alibi :
Qui ordinandi sunt, stent in Pogio sub gradibus.
Rursum :
Veniunt usque ad altare, ascendentibus Diaconibus in Pogium, Episcopi et Presbyteri statuuntur in locis suis, et schola ante altare.