« »
 
[]« Pomum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 402b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POMUM
POMUM, Arboris cujuscumque fructus. Charta ann. circ. 1060. in Tabul. S. Petri Carnot. :
Placuit dare quicquid ex omni genere olerum sive Pomorum potest accipi jure mercati.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pomum, Globulus. Chronic. Parmense ad ann. 1294. apud Murator. tom. 9. col. 827 :
Et super quolibet (cantono) unum capitellum cum Pomis deauratis.
Chron. Tarvis. apud eumdem tom. 19. col. 792 :
Et adductis lanceis, pavesis, et Pomis custognis, multas manu unica [] experientias fecit in erigendo lanceas et pavexios atque cotoneos projiciendo.
Vide Pomellus.
Poma Aurea, inter ministeria et ornamenta sacra. Hariulfus lib. 2. cap. 10 :
Lampades argenteæ 6. Poma aurea 3. calices aurei cum patenis 2. etc.
Lib. 3. Cap. 3 :
Cruces majores 5. et minores 8. Poma altarium 21. e quibus tria sunt aurea, reliqua argentea. Item Poma guntfanorum 7. ex argento auroque parata.
Adde Guidonem in Discipl. Farfensi cap. 23. Vide Descriptionem nostram Ædis Sophianæ num. 60.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pomum Adam, Fructus arboris in Palæstina noti. Jacob. de Vitriaco lib. 3. Hist. Orient. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 279 :
Sunt ibi arbores quæ gignunt poma, quæ dicuntur Poma Adam, in quibus morsus evidendissime apparet.
Pomum Ceræ. Bernardus Monachus in Consuetudinibus Cluniacensibus MSS. cap. 10 :
Dat etiam Hospitario Secretarius 2. cereos, qui coram eo, donec se collocet, ardeant, et unum Pomum de Cera, quod per totam noctem ardeat. Similiter dat et Pomum, quando 6. aut plures in Hospitio dormiunt, etc.
Pomum Granatum. Mundinus in Anatomia pag. mihi 38 :
Os sive cartilago epiglottalis, quæ alio nomine nominatur Pomum granatum.
Vulgo Pomme d'Adam. Anatomicis arytænoides, Græc. Ἀρυταινοειδής, Cartilago, pars laryngis prominens potius quam epiglottis.
Pomum, quod Imperatores et Reges gestant. Vide Palla 1.
P. Carpentier, 1766.
Pomorum Benedictio. Vide supra in Benedictio.
P. Carpentier, 1766.
Pomum Calefactorium, Globulus aqua calida plenus, quo in sacris ad calefaciendas manus utebantur. Invent. Ms. thes. Sedis Apost. ann. 1205 :
Item decem Poma calefactoria argentea ad diversa laboreria.
Comput. Ms. fabr. S. Petri Insul. ann. 1462 :
Richario de Boutoville pro Pomo aureo ad calefaciendum manus illorum, qui celebrant ad magnum altare, xvj sol.
P. Carpentier, 1766.
Pomum, Id quo amphora obturatur. Comput. ann. 1380. inter Probat. 3. Hist. Nem. pag. 31. col. 1 :
Item dicta die solvi Petro Amelheri, pro duabus amphoris vino plenis, capacitatis ambarum quatuor quartonorum, etc. Item pro quatuor Pomis, pro ponendo supra amphoras prædictas, etc.