«
Pondus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 404a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/PONDUS
PONDUS,
abusive dicitur pro una libra, vel unus as est
. Joan. de Janua. Gregorius
Turon. lib. 10. cap. 19 :
Multa enim auri argentique in hujus Episcopi regesto
Pondera sunt reperta.
Fredegarius in Chronico cap. 73 :
Missorium
aureum... pensantem auri Pondus quingentos.
Paulus Warnefrid. lib. 3. cap. 25 :
Cum sub monte quodam introiisset, ubi multa auri Pondera adspexisset.
Charta Ludovici Imperat. apud Ughellum in Episc. Volaterr. :
Præcepti temerarius
violator duodecim Pondera auri probatissimi eidem Ecclesiæ persolvere
compellatur.
Vita S. Deodati Abbatis num. 5 :
Ac magnificentia amphoris
muneris donavit viginti sex Pondera auri argentique, etc.
Occurrit passim. MS. :
Covert d'un drap outremarin
Que sis, set Pois valoit d'or fin.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 1323. ex Tabul.
Hospit. S. Jac. Paris. :
Campanam ponderis 200. Ponderum, quod pondus quoad hoc
competens arbitramur, concedimus.
Pois, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1393. ex Reg. 145. Chartoph. reg. ch. 46 :
Un Pois et demi de fer menu, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pondus, Statera seu bilanx publica, qua debent uti, qui merces habent ponderandas, atque
etiam id, quod pro hujusmodi pondere exsolvitur. Charta fundat. Monast. B. M. de Consolat.
ann. 1244. inter Instr. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 102 :
Item eisdem
monasterio et monialibus donavimus in perpetuum... Pondus nostrum de Autissiodoro,
etc.
P. Carpentier, 1766.
Pondus de Basceia, Quo marca Basceiæ appendebatur. Charta Petri episc. Attrebat. ann. 1201. ex
Tabul. monast. de Laude :
Per idem tempus Bartholomeus de Coidnes vendidit
fratribus de Los xviij. marchis, ad pondus de Basceia, alodium quoddam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pondus Canavazerium, Quo cannabum appendunt, in Statutis Saluciar. collat. 4. cap. 118 :
Ut
Pondere canavazerio semper canapum ponderetur.
Pondus Caroli, quod scilicet Carolus Magnus instituit. Arnoldus Lubecensis lib. 3. cap. 2 :
Ut quatuor millia marcarum cum filia persolveret librata Pondere publico, quod
Carolus Magnus instituerat.
Charta ejusdem Caroli pro Ecclesia Osnabrugensi ann.
804. apud Crantzium in Metropoli lib. 1. cap. 2. in Monumentis Paderbonensibus pag. 327 :
Sexaginta solidos nostri Ponderis.
Charta Friderici II. Imper. apud
Albericum in Chron. MS. ann. 1234 :
Regi centum libras auri in Pondere Caroli
persolvet.
Exstat apud Gruterum 222. 9. ponderis ænei figura cum hac
inscriptione,
Pondus Caroli, quod pendere dicitur uncias tres et scrupula
viginti.
Pondus Palatii, idem dicitur, in Charta Ludovici Pii apud Doubletum pag. 736 :
Viginti
pondo argenti probati... ad Pondus nostri Palatii solvere cogatur.
Vide Regulam
Canonicorum ex Synodo Aquisgran. cap. 122. extremo. Meminit
etiam Ponderis
Palatini Charta alia Dagoberti Regis, apud eumdem Doubletum pag. 661 :
Legibus
artatus auri purissimi 10. libras, ac argenti probatissimi pondo 20. ad Pensum nostri
Palatii persolvere cogatur.
Pondus Coloniense, Idem etiam videtur quod Pondus Caroli Magni. Charta Friderici I. Imper. ann.
1162. apud Diagum in Comitibus Barcinon. lib. 20. cap. 174 :
Quindecim marchas auri
boni ad justum Pondus Coloniense, etc.
Alia Henrici VI. Imp. ann. 1189. apud
Ughellum in Episcopis Volaterran. :
Persolvant sex marcas puri argenti ad pondus
Coloniense.
Adde Matth. Paris ann. 1193. pag. 122. Idem etiam pondus obtinuit in
Dania et Suecia. Charta Waldemari Regis Daniæ ann. 1326. apud Pontanum lib. 7. Histor.
Dan. :
Item omnia quæ sub pondere vendi solent, possunt in ipsorum bodis sive vicæn
vendere et alienare, et cum statera Coloniensi, et pondere debito vendere et trutinare.
Libra Coloniensis, in alia Waldemari Sleswicensium Ducis anno 1340. apud eumdem
pag. 459.
Marcæ argenti puri monetæ Coloniensis,
in Charta Caroli IV. ann.
1350. apud eumdem Pontanum pag. 477. Adde Ericum Upsaliensem lib. 3. Hist. Suecicæ pag.
75. 86.
L. Henschel, 1840–1850.
Pondus Normannorum, in charta Comit. Holsat. ann. 1254. apud Lappenb. Origin. Hanseat. pag. 69 :
De vase vini quod Hamborch comparatum 8. den. de dimidio vase 6. den. si vero
minus fuerit de quolibet Normannorum Pondere tertium dimidium denariorum
persolvant.
Vide ibi Glossarium in voce
Pondus.
Pondus Trecense, quo Marca Trecensis appendebatur, in Charta ann. 1203. in Probat. Histor.
Drocensis pag. 252. in aliis ann. 1221. in Probat. Histor. Castilioneæ pag. 42. 85. Vide
Marca Trecensis.
Pondus Pruvinense, a Pruvino in Campania oppido, ubi cudebatur moneta Comitum Campaniæ, in Charta
ann. 1238. in Probat. Hist. Drocensis pag. 261.
P. Carpentier, 1766.
Pondus Lombardorum, etc. Chartul. Latiniac. fol. 246. v°. :
Ce sont aucunes fermes, qui
estoient de prouffit à l'abbaye de Laigny ès foires de Champaigne et Brye... Le poix aux
Prouvinciaulx xiijxx. livres. Le poix aux Lombards
vjxx. livres. Cil de Rains xxxviij. liv.
Pondus Cathaniæ, apud Scotos, quo ii utuntur in emendo et vendendo, in Assisa Regis Davidis de
Ponderibus et mensuris cap. 5. et in ejusdem Statutis cap. 14. Est autem
Cathania,
Scotiæ provincia in extrema regni plaga ad Septentrionem,
Caithnes dicta,
Cathanesia Buchanano lib. 1.
Cathenessia Boëthio lib. 7.
Pondus Fœni. Acta Murensis Monasterii pag. 51 :
Habemus in Immensée 7. diurnales et
piscinam,... de pratis autem ad 16. Pondera fœni.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pondus Genitalium, Hernia, apud S. August. lib. 22. de Civ. Dei cap. 8 :
Quidam Curabitanus
non solum a paralysi, verum etiam ab informi Pondere genitalium, cum baptizaretur salvus
factus effectus est.
Vide
Ponderum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pondus Magnum et
Parvum, Quanti utrumque fuerit discimus ex Charta ann. 1185. in Chartul.
Meld. :
Tres libræ ceræ ad parvum Pondus, vel una ad magnum Pondus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pondus de Marco,
subtile, in Statutis Saluciar. Collat. 4. cap. 118 :
Quilibet emens
pesum Saluciarum teneatur habere Pondus subtile, sive de marco.
Pondus Vini. Acta Murensis Monats. pag. 61 :
De vitibus autem, sive quod nos
plantavimus, vel plantatas invenimus, quando primum possidemus, quod ad decem Pondera
vini pertingit ad nostram mensuram. Rustici autem qui habent mansos, Pondera dabunt suæ
mensuræ.
P. Carpentier, 1766.
Pondus Fili, Certa fili quantitas insimul collecta, nostris
Pois. Lit. remiss. ann.
1355. in Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 187 :
Cum dictus Johannes quandam quantitatem,
sive Pondus fili,... vulgaliter Chaine de fil nuncupatam, cepisset, etc.
Aliæ
ann. 1413. in Reg. 167. ch. 230 :
Deux Pois et demi ou environ de fille linge à
faire toille.
P. Carpentier, 1766.
Pondus Grande et Minus. Arest. ann. 1403. 1. Jun. in vol. 9. arestor. parlam. Paris. :
Item pro
præcentore minore, in prima tracta certam quantitatem pecuniæ, dictam Pondus grande et
Pondus minus. Certaine quantité de pecune, que l'en appelle le Poids grand et le Poids
mineur, qui poize treize onces ou environ,
in alio Arest. ann. 1402. 19. Apr.
ibid.
P. Carpentier, 1766.
Pondus Regis, Locus, ubi pondera regia seu publica erant. Necrolog. eccl. Paris. Ms. :
Cum nobilis et potens domina Margareta de Rupe-Guidonis... nobis et ecclesiæ
nostræ... vendidisset pondus, vulgariter Pondus regis nuncupatum Parisius in vico de
bufeteria, vulgariter vicus Lombardorum nuncupato ; ac Pondus ceræ in villa Parisiensi
pretio 2175. lib. Turon. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pondus, Res quævis in fasces collecta, vel in dolia, si liquida est, infusa. Chartular.
Latiniac. :
Quadriga quæ portat trossellos vel fagotos vel Pondera, solvet in exitu
portæ pro qualibet pecia duos denarios.
Tria Pondera de mostayla,
in Charta ann. 1327. ex Tabul. S. Victoris
Massil.
P. Carpentier, 1766.
◊ Nostris
Poise.
Pedag. Paris. in Reg. Cam. Comput. sign.
Pater fol. 248. r° :
Charbon de
terre, la Poise viij. den.
Aliud Peron. ex Chartul. 21. Corb. fol.
334. v° :
Item ung homs qui porte allés, le Poise doit iiij. den. et y a
iiijxx. loyens en la Poise.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Varia ponderum
signa, quorum formas et characteres exhibet Isidorus lib. 16. Orig. cap. 26. hic pingere
noluimus, cum cuivis liceat ea apud laudatum auctorem vel apud Martinium in Lexico
inspicere.
Pondus Obscœnum. Articuli Cleri Anglicani oblati Edwardo II. Regi Angliæ ann. 1316. cap. 10 :
De his qui ad Ecclesias confugiunt : Et dum sunt in Ecclesia, custodiuntur per
armatos infra cœmeterium, et quandoque infra Ecclesiam ita arcte, quod non possunt exire
locum sacrum causa superflui Ponderis deponendi, nec permittitur eis necessaria victui
ministrari.
P. Carpentier, 1766.
Pondus, Onus, Gall.
Charge. Charta ann. 1282. in Chartul. Cluniac. ch. 393 :
Tenetur dictus Hugo garantire ecclesiæ Cluniacensi præfatæ erga omnes absque omni
honere feudi, retrofeudi et alterius Ponderis vel etiam servitus.
P. Carpentier, 1766.
Pondus Urbis, quæ Aquæ-Veteres, vulgo
Oudewater, dicitur, Genus purgationis, de quo
Balthasar
Bekker lib. 1. cap. 21. in opere cui titulus
Le Monde enchanté,
tom. 1. pag. 318. Ipsum consule.
Ponderatio, Quod pro ponderibus publicis exsolvitur, dum res et merces ponderantur, Nostris,
Droit de poizage. Jus ponderis virgæ, in
Charta ann. 1332. ex Regesto
Leopardus in Camera Comput.
Aquens. Charta Joannæ Comitissæ Flandr. ann. 1243. apud Buzelinum
lib. 2. Gallo-Fl. cap. 28 :
Ab omni exactione passagii, thelonei,
rotagii, Ponderationis, et consuetudinum hujusmodi, etc.