« »
 
[]« Potirium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 442a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POTIRIUM
POTIRIUM, ex Græc. ποτήριον, Potio [] medicinalis. Hepidanus de Vita S. Wiboradæ lib. 2. cap. 14 :
Hæc autem..... quoddam Potirium miscere edocta fuit a Beata Wiborada contra ejus consuetudinariam infirmitatem.
Ubi forte legendum
Potitium, Eadem notione. Balbus in Catholico :
Potitium, potatio, vel confectio ex vino et herbis, medicina quæ potatur.
Burchardus de Casibus S. Galli cap. 22 :
Accipiatis pro antidoto quadringentas argenti marcas : credo enim quia receptatione talis Potitii a tertianis febribus poteritis continuo liberari.