![[]](img/image.png)
POTIRIUM, ex Græc. ποτήριον, Potio
medicinalis. Hepidanus de Vita S. Wiboradæ lib. 2. cap. 14 :
![[]](img/image.png)
Hæc autem..... quoddam Potirium miscere edocta fuit a Beata Wiborada contra ejus consuetudinariam infirmitatem.Ubi forte legendum
Potitium, Eadem notione. Balbus in Catholico :
Potitium, potatio, vel confectio ex vino et herbis, medicina quæ potatur.Burchardus de Casibus S. Galli cap. 22 :
Accipiatis pro antidoto quadringentas argenti marcas : credo enim quia receptatione talis Potitii a tertianis febribus poteritis continuo liberari.