« »
 
[]« 1 præceptum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 451c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAECEPTUM1
1. PRÆCEPTUM, Diploma Regium, Charta Regia. Præceptum Imperiale, in leg. 3. Cod. Th. de Incest. nupt. (3, 12.) leg. 2. de Operib. public. (15, 1.) Abbo Flor. in Canon. cap. 6 :
De Præceptis regalibus et imperialibus : Gloriosissimorum Regum potentia stabile firmumque esse voluit, quidquid vel opere præcipiendo constituit, maxime utilitatem Ecclesiæ suorum procerum suggestionibus ratum esse judicavit, etc.
Et pag. 7 :
Sunt Præcepta regalis, id est imperialis jussionis auctoritate roborata, quibus consentiunt Romanorum Pontificum privilegia sub excommunicationis anathemate decreta.
Theganus de Gestis Ludovici Pii Imperat. cap. 10 :
Jussit supradictus princeps renovare omnia Præcepta, quæ sub temporibus patrum suorum gesta erant Ecclesiis Dei, et ipse manu propria ea cum subscriptione roboravit.
Adde cap. 13. 19. Adrevaldus lib. 1. de Miracul. S. Benedicti cap. 19 :
Regali munificentia huic sacratissimo Cœnobio a priscis Francorum Regibus per Præcepti proprii syngrafum concessum fuerat, ut, etc.
Ditmarus lib. 3 :
Præcepta, quæ munera regalia seu imperialia detinebant, igni comburebat.
Utuntur Gregorius M. lib. 7. Ind. 2. Epist. 17. 27. Gregorius Turonens. lib. 8. Hist. Franc. cap. 20. de Miracul. S. Martini cap. 15. Codex Carolin. Epist. 51. Aimoinus lib. 5. cap. 17. Capitula Caroli M. lib. 3. cap. 28. Synodus ad Theodonis villam cap. 4. Synodus Belvacens. ann. 845. cap. 4. Suession. ann. 853. cap. 6. 11. Capitula Caroli Calvi tit. 6. cap. 11. 24. tit. 27. cap. 4. tit. 32. cap. 6. Leges Luithprandi Regis Longob. tit. 55. § 4. 77. (6, 4.) Marculfus et vett. Formulæ passim, Helgaudus in Vita Roberti Francor. Reg. et alii.
Præceptio, Eadem notione, in Charta Caroli M. apud Meurissium in Episcop. [] Metensib. pag. 185. in Diplom. Otthonis III. Imper. apud Miræum tom. 2. pag. 807. in Charta Ludovici Reg. Aquitan. apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Pictav. MSS. pag. 238. etc. Vide leg. 19. Cod. Th. de Judæis. (16, 8.)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præceptus, Eodem intellectu. Placitum ann. 867. ex Tabular. S. Tiberii :
Quem (fiscum) Karolus Rex perenniter contulit ad jam dicto monasterio S. Tiberii per istos Præceptos.... Sed cum ipsi Præcepti ante nos relecti fuissent, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præceptum vero seu Præceptio maxime dicebatur Diploma a Rege ad Metropolitanum missum, ut virum a se probatum et electum in Episcopum ordinaret ; ejus formula habetur apud Marculfum lib. 1. form. 5.
P. Carpentier, 1766.
Pro Edicto publico, quo princeps rem aliquam aut personam in suam protectionem suscipit, usurpatur, in Decret. Henr. IV. imper. ann. 1118. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 579 :
Precibus Teuzi venerabilis presbyteri commotus, Præceptum, quod appellant Bannum, misit super domo venerabili, hoc est, ospitali, quæ constructa est juxta Renum in Curte Marchionis, ut in omnibus rebus, quas comitissa Matildis eidem venerabili domui largita erat, vel in futurum ei possint adquiri, ab omni injuria permaneant inlæsa atque inviolata.
Vide in Bannum 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præceptum Denariale, Charta manumissionis quæ per excussionem denarii fiebat. Vide eumd. Marculf. ibid. form. 22. et supra in Manumissio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præceptum dicitur Epistola Gregorii M. ab ipsomet Pontifice lib. 12. Epist. 9 :
Facta vero suprascriptarum rerum omnium traditione, volumus ut hoc Præceptum in scrinio Ecclesiæ nostræ experientia tua restituat.
Adde Epist. 13. lib. 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Neque id Pontificum Romanorum proprium erat. Exstant quippe nonnulla aliorum Episcoporum præcepta ; ejusmodi est Præceptum ab Ennodio Episcopi Ticinensis nomine scriptum, cujus meminit Mabill. Diplom. pag. 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præcepta seu mandata dicta etiam Parlamenti decreta, quibus pedaneis judicibus quæ in suis judiciis et assisiis observanda erant, præscribebantur. Quid inter Arestum et Preceptum intersit, vide in Arestum 1. Eodem nomine interdum donata Curiæ inferioris sententia. Litteræ Philippi Pulcri Regis Fr. ann. 1292. tom. 3. Ordinat. pag. 611 :
Quod habitatores dicti loci (S. Andreæ Avenion.) non teneantur libellum reddere infra quantitatem.... de qua Preceptum extet a curia dicti loci, sigillo dicte Curie sigillatum.
Litteræ Johannis Reg. Franc. ann. 1362. ibid. pag. 606 :
Impediverunt et perturbaverunt, tum circa Præcepta et præconizationes pœnales in dicto loco S. Egidii fieri faciendo, etc.
Præceptorum autem Regiorum formulam sic describit Papias : Præcepta, mundiburdia magnatum et potestatum secularium sunt tantummodo. Proprie autem Regum vel Principum Præcepta signum certum non habent in exordio : sed quod facere collibuerit, vel crucem, vel chrismon, vel literam quamlibet circundatam serpentibus, vel quodlibet aliud. Solet autem prima linea Præceptorum longis et æqualibus literis figurari. Initium autem præceptorum hujusmodi est : In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, HE. gratia Dei imperator Augustus. Post hæc introducetur persona Imperatoris loquentis, reddentisque causam, qua inductus voluerit illud Præceptum [] statuere, dicens, Regiæ competere potestati (al. pietati) ut talium virorum, quibus ipse rogatus sit, non debeat contemnere preces, vel aliam, quam voluerit causam. Post hæc quod loco vel homini illi sua auctoritate concedat. In fine erit locandum : Ut quicunque contra illius Præcepti decretionem fecerit, mille auri optimi libras, vel tale quid, quod instituere Imperator voluerit, persolvatur, medietatem Regi, et medietatem loco, vel homini. Post hæc adjiciendum est, quod Imperator propria manu subscripserit, et proprio sigillo signari jusserit. In fine Monogramma est ponendum, in quo nomen Imperatoris, et Imperatoris Augusti, et Dei gratia connexum habeatur, vel alia, quæ Imperatorem deceant : Signum Domini Ottonis Serenissimi Imperatoris. Post hæc sic : Henricus Cancellarius * Ureg Vercellensis Episcopi recognovi. Factum anno Dominicæ Incarnationis M. indictione VI. anno vero ejus Imperatoris regni XII. Actum Romæ feliciter. Hæc desunt in MS. Navarræo.