« »
 
[]« Pransorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 477b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRANSORIUM
PRANSORIUM, Locus ubi prandetur, Joanni de Janua : ἀριστήριον Annæ Comnenæ lib. 15. Alex. et auctori Vitæ S. Nili junioris pag. 145. Diæta sive cœnatiuncula, apud Sidonium lib. 2. Epist. 2. Papias et Gloss. Lat. MS. reg. : Pransorium, Promulsorium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ubi promulsarium habent Glossæ Isid. et Constantiensis ; nullibi bene, uti videtur Grævio, qui legendum esse censet promulsidarium, quo significatur ferculum, cui patinæ prandentium imponebantur, ὑπόθημα, suppositorium, quod lancem sustinet. Plura vide ibi, et infra Promulsidarium.
P. Carpentier, 1766.
Pro ipso Prandio, in Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Dinnador, Prov. Pransorium, prandium.