« Prandium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 477a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRANDIUM
PRANDIUM, Idem quod Pastus, cœnaticum, convivium, nostris, droit de Past.
Vide in his vocibus.
Consueta Episcoporum vel Episcopalium ministrorum Obsonia, dicuntur ejusmodi Prandia, in Bulla Paschalis II. PP. ann. 1107. inter Libert. Monaster. Elnonensis. Tabularium Ecclesiæ Cadurcensis :
Dono et illam terram,... unde exeunt 4. denarii et unum Prandium cum 4. Militibus.Alibi :
Exiit autem de manso illo unum Prandium in Natali Domini, et unus aries in Pascha.Rursum :
Galricus Vicecomes S. Cirici fecit pignoram Raimundo Raterii in villa, quæ dicitur Crem, videlicet unum Prandium cum centum Militibus per 300. solidos Aquitanenses.Charta ann. 982. apud Ughellum in Patriarchis Venetis :
Volumus ut in eadem libertate semper consistat, ut nullus Episcopus servitutis usum requirere, aut Prandia præsumat.Bulla Eugenii III. PP. ann. 1152. ex Tabul. S. Albini Andegav. :
Indebitas autem et immoderatas Prandiorum exactiones in obedientiis vestris a diocesano Episcopo fieri omnimodo prohibemus.Charta Hugonis Abbat. S. Dionysii ann. 1189 :
Advocatus habet unum Prandium in terra S. Dionysii de Grandi puteo ad 10. Milites, et non amplius. Unusquisque miles potes habere 4. equos, et Advocatus canes suos cum venatoribus annuatim. Major procurat hoc prandium, et famuli Majoris servant.Chronicon Casin. lib. 3. cap. 72. (al. 73.) :
Constituit etiam, ut omnia Monasteria, quæ sub ditione hujus nostri Casinensis Cœnobii sunt, Prandium unum per unumquemque annum huic nostræ congregationi faciant.Vide ibi Angelum a Nuce, ubi multa de jure procurationis seu prandii, Petrum Diac. lib. 4. ejusdem Chronici cap. 123. Sanjulianum in Matiscone pag. 274. et supra in Pignora.
P. , 1766.
◊ Hinc Prangiere
dicitur. Hora prandendi, in Poem. Bertr. Guesclini : Ainsy comme à midy, que on appelle Prangiere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Prandium Canum, Pastus canum venaticorum qui a tenentibus exigebatur. Charta apud Lobinell. tom.
2. Hist. Britan. pag. 340 : Guillelmus Venator concessit monachis S. Albini Prandium canum, etc.Vide in Bren.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Prandium Consuetudinarium, Quod ex consuetudine debetur, in Tabular. S. Cyrici num. 98. Prandium
costumale, in Charta ann. 1286. apud Stephanot. tom. 3. Antiq. Benedict. Pictav.
MSS. pag. 909.Prandia Mortuorum. Vide Parentalia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Prandium Terræ, Interstitium itineris a decubitu ad diversorium meridianum qui esset dimidius
stathmus juxta Tho. de Vio de Itinere Getiozi apud Senalem fol. 39. Hæc Spelmannus.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Prandium, pro Convivio in noctem dilato, usurpat Gregor. Turon. in Hist. Franc. col. 521 :
Invitatis enim ad epulum multis(Regina Fredegunda)hos tres in uno fecit sedere subsellio ; cumque in eo Prandium elongatum fuisset spatio, ut nox mundum obrueret, etc.