« 4 preces » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 484b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRECES4
4. PRECES, Orationes, quas is qui clero vel monachis præest, finito et expleto quolibet
canonico officio, publice et voce altiori recitat, Collecta. Capitul. Childerici
III. incerti anni cap. 9 :
De regula collectarum. Nullus in Precibus nisi ad Patrem dirigat orationem, etc.Eadem habentur lib. 7. Capitul. cap. 418. Vide Collecta 8.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Preces Sacerdotales. Capitul. Aquisgran. ann. 789. cap. 53 : Item ejusdemAdde lib. 1. cap. 52. et lib. 5. cap. 83. Capitul. Ubi verba Epist. Innocentii PP. I. ad Decentium Eugubinum num. 5. apud Coustant. pag. 857. spectantur, quæ hujusmodi sunt :(Innocentii)ut nomina publice non recitentur ante Precem Sacerdotalem.
De nominibus vero recitandis, antequam Precem sacerdos faciat, atque eorum oblationes, quorum nomina recitanda sunt, sua oratione commendet, quam superfluum sit, et ipse pro tua prudentia recognoscis, ut cujus hostiam necdum Deo offeras, ejus ante nomen insinues, quamvis illi incognitum sit nihil. Prius ergo oblationes sunt commendandæ, ac tunc eorum nomina, quorum sunt, edicenda ; ut inter sacra mysteria nominentur, non inter alia, quæ ante præmittimus, ut ipsis mysteriis viam futuris precibus aperiamus.Haud obscurum est per precem sacerdotalem hic significari eam Missæ partem quæ Canon dicitur. Invaluit nihilominus exinde in Galliis et Hispaniis usus quem in laudata Epistola improbat Innocentius, ut ex antiquo Ordine Gallicano et Mozarabum Missali colligitur : qui usus ut in Galliis aboleretur cautum est citatis Regum nostrorum Capitularibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Preces, Libellus supplex, in Cod. Theod. leg. 4. de div. Rescript. lib. 4. tit. 2. Vide
Precatio 5. Constit. Cluniac. MSS. ann. 1301. in Tabular. B. M. Deauratæ
Tolos. : Præcipientes ulterius et addentes ut nulli de dictis capellanis, clericis et familia Preces a modo per se, vel per alium apud Abbates et Priores de Ordine porrigant vel effundant, pro monachis faciendis, aut pro aliis gratiis optinendis.... Inhibentes omnibus Abbatibus, Prioribus.... ne hujusmodi Preces exaudiant.