« 3 presbyterium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 490a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRESBYTERIUM3
3. PRESBYTERIUM. Pars Eccclesiæ in qua Presbyteri consistunt, et sacræ liturgiæ vacant, Græcis
βῆμα, ἄδυτον. Synodus Romana sub Eugenio II. PP. cap.
33 :
Sacerdotum aliorumque Clericorum Ecclesiis servientium honores a Laïcorum discrete apparere convenit. Quamobrem nulli Laicorum liceat in eo loco, ubi Sacerdotes, reliquive Clerici consistunt, quod Presbyterium nuncupatur, quando Missa celebratur, consistere, ut libere ac honorifice possint sacra officia exercere.Quod quidem Presbyterium cancellis distinguebatur a reliqua æde : prædictis enim addit Synodus Rom. sub Leone IV. cap. 33 :
Nec inter sacros cancellos ordinibus debitos, nisi permittente Episcopo, adtentent accederesæculares. Gelasius I. PP. Epist. 9. de Diaconis :
Non in Presbyterio residere cum divina celebrantur,... jus non habeant.Ordo Romanus :
Presbyteri in Presbyterio omnes permanent inclinati.Decretum Nicolai II. PP. contra Clericos concubinarios, apud Hugon. Flaviniac. pag. 193 :
Omnino contradicimus, ut Missam non cantet, neque Evangelium aut Epistolam ad Missam legat, neque in Presbyterio ad divina officia cum his, qui præfatæ constitutioni obedientes fuerint, maneat, etc.Anastasius in Leone III. pag. 121 :
Simul et rugas in ingressu Presbyterii pensant, etc.Pag. 127 :
Fecit eidem nutritori suo Presbyterium noviter totum marmoreum magnæ pulchritudinis, sculptum, compteque ornatum.Infra :
Tamque Presbyterium, quamque totam ecclesiam marmoravit.Ibidem :
Presbyterium ex marmoribus sculptis decoravit.Adde pag. 131. 132. 151. 155. 156. Charta Edgari Reg. Britanniæ ann. 973. tom. 1. Monast. Anglic. pag. 243 :
Virgini Mariæ Orientale altaris Presbyterium dedicans.Paulus Warnefridus in Chronico Episcoporum Metensium in Grodegango :
Hic fabricare jussit... altare ipsius atque cancellos, Presbyterium, arcusque per gyrum. Similiter et in Ecclesia B. Petri majore presbyterium fieri jussit.Gervasius Dorobernensis de Combustione Ecclesiæ Dorobern. :
Continebat hic murus Monachorum chorum, Presbyterium, altare magnum, etc.Mox :
De choro ad Presbyterium tres erant gradus, de pavimento presbyterii usque ad altare gradus tres.Cæsarius lib. 1. cap. 35 :
Dei Genitrix Maria de Presbyterio descendens, et Chorum more Abbatis circumiens, Monachis benedixit.Lib. 7. cap. 40 :
Dominam nostram vidi ante Presbyterium ejusdem Ecclesiæ.Adde lib. 8. cap. 11. 91. lib. 9. cap. 42. lib. 12. cap. 29. Chron. Abbatum Gemblacensium ann. 1076 :
Sepultus est ante gradus Presbyterii veteris Ecclesiæ, etc.Infra :
In illo Presbyterii novo ædificio, dum pro competentia operis pavimentum vetus aperitur, inter cætera, ut conjicere possumus, justorum corpora, quæ sicut inventa sunt, reliquit.Vide præterea Chartam Charitatis Cisterciensis cap. 4. Librum Usuum ejusd. Ordinis cap. 15. 22. Nicolaum II. PP. Epist. 8. ad Episcopos Galliæ, Sigebertum de translatione S. Sigeberti n. 2. Matthæum Westmonasteriensem ann. 1254. pag. 358. Vitam B. Simonis Comitis Crespeiensis cap. 8. etc. Presbyteri vero, quibus in presbyterio consistere jus erat, οἱ ἀπὸ τοῦ βήματος dicti Gregorio Nazianzeno, ut a nobis observatum in Descriptione Ædis Sophianæ n. 49. in quam etiam sententiam Eustathius Presbyter in Vita S. Eutychii Patr. CP. n. 99. ὅσοι τοῦ βήματος, ϰαὶ ὅσοι τῶν ϰάτω, dixit, Presbyterorum et aliorum Clericorum duplicem statuens ordinem. Vide Glossar. med. Græcit. voce Ἱερατεῖον, col. 509.
Presbyterium, interdum pro Choro Ecclesiæ. Anonymus de Vita S. Joannis Archiepiscopi
Eboracensis :
Presbyterium, hoc est chorum Ecclesiæ de novo ibi construxit.Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 43 :
Sacrista paret sal et aquam super gradum Presbyterii.Mox :
Postquam asperserit majus altare et Presbyterium, etc.Ordericus Vitalis libro 7. pag. 662 :
Ipsamque in Presbyterio inter chorum et altare sepelierunt.