« 4 presbyterium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 490b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRESBYTERIUM4
4. PRESBYTERIUM, Idem quod Presbyteratus, Obventiones Presbyterii Parochialis. Ordericus
Vitalis lib. 5. pag. 587 :
Concessi... Ecclesiam S. Germani et S. Vincentii, et sepulturas atriorum, et omnia, quæ ad Presbyterium pertinent.Idem lib. 8. pag. 669 :
Hinc illi Ecclesiam de Telliolo, et hoc quod habebat in Ecclesia de Dambleinvilla, et Presbyterium dedit : et hoc quod habebat in Ecclesia de Corneto cum Presbyterio concessit.Mox :
Et villam, quæ Chercabia dicitur, cum Ecclesia et Presbyterio.Tabularium Prioratus de Paredo fol. 70 :
Medietatem Ecclesiæ, omnium oblationum, introitum presbyteri ex toto, Presbyterium, medietatem omnium decimarum, etc.Fol. 71 :
Offerens Deo ad integrum... videlicet Presbyterium, offertas, cimiterium, decimas, etc.Charta ann. 1050. in Tabul. Monast. S. Salvator. Massil. :
Hæ sunt duæ tenuræ in mallo cum Presbyterio et parrochianis ecclesiæ B. M. de Bello-loco, et dono ipsas tenuras cum prædicta ecclesia.Charta ann. 1135. tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 29 :
Et quidquid ad Presbyterium ejusdem ecclesiæ pertinet.Vide Presbyteragium.