« 2 presbyterium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 489c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRESBYTERIUM2
2. PRESBYTERIUM, Collegium presbyterorum, vel concessus et Conventus Presbyterorum unius diœcesis,
Concilium,
seu potius Synodus. Hesychius :
Γηρουσία, πρεσϐυτέριον, πλῆθος γερόντων.Lucæ 22. v. 66 :
Συνήχθη τὸ πρεσϐυτέριον τοῦ λαοῦ.Act. 22. v. 5 :
Καὶ πᾶν τὸ πρεσϐυτέριον.Adde 1. ad Timot. cap. 4. v. 13. Πρεσϐυτερίου συνέδριον, apud S. Basilium Epist. 319. ad Innocent. S. Cyprianus Epist. 35 :
Et desolatam per lapsum quorundam Presbyterii nostri copiam gloriosis Sacerdotibus adornaret.Idem Epist. 46 :
Omni actu igitur ad me perlato, placuit contrahi Presbyterium.Adde Epist. 49. Liberius Papa in Epistola de exilio suo :
Sicuti teste est omne Presbyterium Romanæ Ecclesiæ.Collatio Carthag. I. can. 130 :
Adeodatus Episcopus dixit, In diœcesi mea est ordinatus, ex Presbyterio meo est, etc.Epiphanius Cypri Episcopus :
Ordinavimus Presbyterum, et iisdem verbis, quibus antea suaseramus, impulimus, ut sederet in ordine Presbyterii.Epistola Bonifacii PP. apud Holstenium in Collect. Romana :
QuæS. Hieronymus in Esaiæ cap. 3 :(epistola)Presbyterio universo complacuit.
Et nos habemus in Ecclesia nostra Senatum nostrum, cœtum Presbyterorum.Vide Baluzii Notas ad Vitas PP. Avenion. pag. 1408. et Indicem tomi 1. Epist. Rom. Pontif. edit. Coustantii v. Presbyter.