« 5 presbyterium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 490b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRESBYTERIUM5
5. PRESBYTERIUM, Donativum, quod summi Pontifices Romani distribuere solent, maxime cum
inaugurantur. Ita dictum videtur, quod ratione Summi Presbyterii seu Papalis dignitatis
effundatur, quemadmodum Donativa Consulum, ὑπάτια et
ὑπατείαι appellata sunt, quod ab iis initio
magistratus spargerentur. S. Gregorius lib. 4. Ep. 26 :
Ut Clericis Capuanæ Ecclesiæ... quartam in Presbyterium eorum de hoc, quod ante Ecclesiæ singulis annis accesserit... distribuere studeat.Idem lib. 12. Ep. 30 :
Eum in gratiam familiariter recepi, coram populo et Clero eum perduxi, Presbyterium ei auxi, in loco superiori inter Defensores posui.Thomas Stubbs in Act. Eboracensium Episcopor. de Gelasio PP. :
In solemnibus processionibus equitando factis, quando more Apostolico coronatus fuit, sicut in die Natalis Domini, Augustodunum, et die Epiphaniæ Cluniaci, Episcopus Hostiensis, qui Magister inter eos et dignior erat, eum parem sibi esse voluit, et peracto tantæ solemnitatis officio, Archiepiscopus sicut et sui Cardinales Bisanteos aureos, quod Presbyterium vocant, a domino Papa suscepit.Sugerius in Ludovico VI. :
Cœna ergo apud nos more Romano, et sumptuoso donativo, quod Presbyterium nominatur, celebrata, venerandam Domini Crucifixionem venerando prosequutus... pernoctavit.Acta Innocentii III. PP. :
Presbyterio per ordinem distributo, solenne convivium celebravit.Pacta conventa inter Clementem III. PP. et Romanos ann. 1188. ex volumine Cencii Camerarii :
Vos autemCeremoniale ejusdem Cencii :(Clemens PP.)dabitis Senatoribus, qui erunt per tempora, beneficia et Presbyteria consueta. Item Judicibus, Advocatis, et Scriniariis a Romano Pontifice ordinatis, et Officialibus Senatus Presbyteria consueta dabitis.
Præfecti navales, schola crucium, et Capellani tale Presbyterium, et taliter datum accipiunt, quale in die Paschæ superius nominatum recipiunt.Infra :
Familia quoque et Curiales Presbyterium habent juxta Camerarii voluntatem.Occurrit ibi pluries. Ceremoniale Rom. ex MS. Vaticano apud Raynaldum ann. 1272. de Consecrat. PP. :
Venit ad aliquem locum præparatum decenter, et ibi dat cuilibet Cardinali et Prælato Presbyterium.Et S. ipse
Papa sedet in sede, et quilibet Cardinalis et Prælatus vadit coram eo, et flexis genibus extrahit sibimet Cardinalis sive Prælatus mitram, et tenet apertam ante Papam, et ipse ponit illam pecuniam, quam dat ei in uno cypho argenteo Camerarius, et quam dicit liber Cameræ, qui vocatur Polycitus, et ille qui recipit pecuniam in mithra, osculatur genu domini PP. Clemens IV. PP. agens de Coronatione Imperatoris apud eumd. Raynaldum ann. 1311. n. 13 :
Consuevit autem Imperator larga Presbyteria omnibus exhibere, quibus ea, cum coronatur summus Pontifex, elargitur, videlicet Episcopis, Presbyteris et Diaconis, Cardinalibus, Primicerio et Cantoribus, Subdiaconis basilicariis, et regionariis, etc.Vide Manus et Roga.
P. , 1766.
◊ Consulendus, si
placet, Liber Romæ editus ann. 1741. qui inscribitur : Ritus dandi Prebyterium papæ cardinalibus et clericis nonnullarum ecclesiarum Urbis, nunc primum a Petro Moretto canonico investigatus et explanatus.Murator. Antiq. Ital. tom. 1. pag. 108. Pertz. tom. Leg. 2. pag. 193. et 533.