![[]](img/image.png)
PRONA. Veteres Consuet. Floriac. Cœnobii apud Joan. a Bosco : ![[]](img/image.png)
Nocte antequam veniat Conventus, accenduntur 24. cerei super Pronas, et unus in medio, qui extinguntur.Sed videtur legendum Prunas.
![[]](img/image.png)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Haud felici
conjectura ; Prona enim ibi idem omnino est quod panna in aliis ecclesiis
dicitur. Vide Panna 2. Neque castigatione hæc vox indiget, cum Pronus
occurrat in Consuet. S. Germani a Pratis inter Probat. ejusdem Monast. pag.
cxxxiv : Debent esse tres cerei ad Pronos.