« »
 
[]« Prosecuta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 537c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROSECUTA
PROSECUTA, Prosecutio, Jus persequendi colonum suum atque percipiendi medietatem decimæ ex agris, quos colit in aliena parrochia, Practicis nostris Suite de dïme vel Poursuite de fer ; unde Prosecutum aratri nuncupatur, in Charta ann. 1164. ex Chartul. S. Joan. Laudun. :
Quam (decimam) ecclesia S. Johannis totam et integram habere volebat ; ecclesia vero S. Martini propter Prosecutam aratri, medietatem ipsius decimæ suam esse dicebat.
Aliæ ann. 1158. ibid. ch. 89 :
Cujus curtis decima, grandis et minuta, cum tota parrochiali Prosecuta, nostra erit.
Charta ann. 1284. in Chartul. Thenol. ex Cod. reg. 5649. fol. 14. v° :
Dicebamus quod quotienscumque terræ existentes infra fines parrochiatuum dictarum villarum de Bomont et de nova villa de Bomont excolebantur ab habitantibus in dicta villa de sancti Petrimonte.... cum carrucis, seu equis vel animalibus ipsorum habitantium, seu cum bessa, vel ad denarios eorumdem habitantium, vel aliquo alio quocumque modo, quod medietas decimæ terrarum prædictarum taliter excultarum, ad nos ratione reportagii seu Prosecutæ, etc. Habere consueverunt reportagium seu Prosecutam.
Alia ann. 1310. ex Chartul. S. Vinc. Laudun. :
Cum controversia verteretur.... super intercursu Prosecutæ decimarum villæ et territorii de Chevregni.... Diffiniverunt in hunc modum, videlicet quod intercursus Prosecutæ decimarum locum habeat inter territoria prædicta, qualitercumque colantur terræ, sive cum equis, sive cum bessa,... quilibet dimidiam partem decimæ terrarum prædictarum ratione Prosecutæ habebit.
Alia ann. 1206. in eod. Chartul. ch. 143 :
A marisco usque ad nemus S. Vincentii de Seuz, nullam in perpetuum habebunt Prosecutionem, quia presbyter B. Juliani... in illa decimatione numquam habuit Prosecutionem.
Denique alia ann. 1219. in Chartul. S. Joan. Laudun. ch. 150 :
Et si quis clamaverit Prosecutionem in supradictis omnibus terris, idem Nicholaus et hæredes sui tenebuntur super hoc prædictæ ecclesiæ et presbitero legitimam garandiam portare.
Alibi Reportagium appellatur. Vide in hac voce et supra Intercursus prosecutæ decimarum.