« »
 
PROSECUTA, PROSECUTIO 1, Prosecutio 2, PROSECUTIO 4, PROSECUTIO 5.
[]« Prosecuta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 537c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROSECUTA
PROSECUTA, Prosecutio, Jus persequendi colonum suum atque percipiendi medietatem decimæ ex agris, quos colit in aliena parrochia, Practicis nostris Suite de dïme vel Poursuite de fer ; unde Prosecutum aratri nuncupatur, in Charta ann. 1164. ex Chartul. S. Joan. Laudun. :
Quam (decimam) ecclesia S. Johannis totam et integram habere volebat ; ecclesia vero S. Martini propter Prosecutam aratri, medietatem ipsius decimæ suam esse dicebat.
Aliæ ann. 1158. ibid. ch. 89 :
Cujus curtis decima, grandis et minuta, cum tota parrochiali Prosecuta, nostra erit.
Charta ann. 1284. in Chartul. Thenol. ex Cod. reg. 5649. fol. 14. v° :
Dicebamus quod quotienscumque terræ existentes infra fines parrochiatuum dictarum villarum de Bomont et de nova villa de Bomont excolebantur ab habitantibus in dicta villa de sancti Petrimonte.... cum carrucis, seu equis vel animalibus ipsorum habitantium, seu cum bessa, vel ad denarios eorumdem habitantium, vel aliquo alio quocumque modo, quod medietas decimæ terrarum prædictarum taliter excultarum, ad nos ratione reportagii seu Prosecutæ, etc. Habere consueverunt reportagium seu Prosecutam.
Alia ann. 1310. ex Chartul. S. Vinc. Laudun. :
Cum controversia verteretur.... super intercursu Prosecutæ decimarum villæ et territorii de Chevregni.... Diffiniverunt in hunc modum, videlicet quod intercursus Prosecutæ decimarum locum habeat inter territoria prædicta, qualitercumque colantur terræ, sive cum equis, sive cum bessa,... quilibet dimidiam partem decimæ terrarum prædictarum ratione Prosecutæ habebit.
Alia ann. 1206. in eod. Chartul. ch. 143 :
A marisco usque ad nemus S. Vincentii de Seuz, nullam in perpetuum habebunt Prosecutionem, quia presbyter B. Juliani... in illa decimatione numquam habuit Prosecutionem.
Denique alia ann. 1219. in Chartul. S. Joan. Laudun. ch. 150 :
Et si quis clamaverit Prosecutionem in supradictis omnibus terris, idem Nicholaus et hæredes sui tenebuntur super hoc prædictæ ecclesiæ et presbitero legitimam garandiam portare.
Alibi Reportagium appellatur. Vide in hac voce et supra Intercursus prosecutæ decimarum.
[]« 1 prosecutio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 537c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROSECUTIO1
1. PROSECUTIO, Instructio, significatio, insinuatio, allegatio. Cod. Theod. leg. 4. de re milit. (7, 1.) :
Tamen prudentiæ tuæ Prosecutione admissa, quæ apud nos verbis facta est, præcipimus, etc.
Ibid. leg. 5. de exhib. et transmit. reis (9, 40.) :
Expresso crimine Prosecutionibus arguentium cum his, a quibus fuerint accusati, [] mox sub idonea Prosecutione ad judicium dirigant.
Adde leg. 175. de Decurion. (12, 1.)
[]« 2 prosecutio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 538a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROSECUTIO2
2. Prosecutio, Persecutio, Gall. Poursuite. Sententia arbitralis inter Archiep. Capitulumque Arelat. et Monachos S. Cæsarii ann. 1221. ex Schedis Præs. de Mazaugues :
Tum quia appellatio suam non habuit Prosecutionem.
P. Carpentier, 1766.
Actio juridica, vox forensis. Charta ann. 1417. in Tabul. S. Germ. Prat. :
Dictis defensoribus ex adverso plura facta et rationes proponentibus,... quod dictus actor non esset pars habilis ad faciendam dictam Prosecutionem contra dictos defensores. Prosuiance,
in Lit. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 134. art. 27 :
Aura un procureur pour la ville, .... lequel aura le soing et Prosuiance à faire des causes et besoignes de la ville et des bourgois.
Ubi male editum, Prosvrance. Vide Prosecutor.
P. Carpentier, 1766.
Prosequtio, Eadem notione. Charta ann. 1253. in Chartul. Thenol. ex Cod. reg. 5649. fol. 24. r° :
Quittaverunt quicquid juris habebant.... in prædictis decimis, tam ratione juris parrochialis quam Prosequtionis, etc.
[]« 4 prosecutio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 538a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROSECUTIO4
4. PROSECUTIO, Jus, quod domino competit persequendi suos homines, cum eo inconsulto ad alium dominum transierunt ; idem quod Sequela. Vide in Secta 4. Unde nostris Estre de Poursuite dicitur servus, qui huic juri obnoxius est. Charta prior. de Joignaco ann. 1388. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 267 :
Johannem Villeloup hominem nostri prioratus esse dicimus et dicebamus de corpore et capite taillabilem et explectabilem de alto et basso, ac etiam de Prosecutione et manummortabilem.
Libert. villæ d'Escam ann. 1371. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 390. art. 1 :
Noz hommes et femmes, qui sont ou seront noz hommes et femmes de corps, mainmortables et de Poursuite, etc.
Lit. manumiss. ann. 1393. in Reg. 145. ch. 2 :
Les enfans de nos bourgoises (de Chasteau Thierry) ne peuent prendre, recevoir, ne porter tonsure de clerc sans notre licence ; et toutesvoies ne sont point de poursuite : mais se ilz se transportent hors en lieu franc, il sont et demeurent frans. Poursuite
præterea dicebatur gregis custos, qui pecora sequitur. Lit. remiss. ann. 1373. in Reg. 105. ch. 4 :
Lesquelles quarante deux bestes ne avoient aucune Poursuite, et ne savoit l'en de qui elles feussent.
P. Carpentier, 1766.
Sed et Poursuite, pro Ligue, alliance, Fœdus, usurpatur in Lit. remiss. ann. 1418. ex Reg. 170. ch. 169 :
La saintte Poursuite faite par nostre très chierre et très amée compaigne la royne et nostre très chier et très amé cousin le duc de Bourgogne, pour la reparation du mauvais gouvernement de ce royaume, entrepris par feu Bernart d'Armignac.
P. Carpentier, 1766.
Porsegus vero, pro Exagitatus, infectatus, vulgo Persecuté, tourmenté, in Consolat. Ms. Boetii lib. 1 : []
Lors descouvri mon desconfort,
Et respondi comme esmus :
Tielx paroles ne font confort
A homme qui est Porsegus.
Ubi hæc Latina redduntur lib. 1. pag. mihi 8 :
Anne adhuc eget admonitione, ne per se satis eminet fortunæ in nos sævientis asperitas ?
[]« 5 prosecutio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 538b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROSECUTIO5
5. PROSECUTIO, idem quod supra Prosecuta. Vide in hac voce.