« »
 
[]« Psalterium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 553a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PSALTERIUM
PSALTERIUM. Glossæ Gr. Lat. : Ψαλτήριον, Sambucum. Papias : Psalterium, genus organi musici est, quod artifex tenens, licet modulamine quodam sonorum suavitas quasi cantatio videatur, tamen non Canticum sed Psalmus de Psalterio nominatur. Canticum vero simplici voce cantantis exprimitur. Auctor Mamotrecti ad 1. Paralip. cap. 12 :
Psalterium dicitur canora cythara decem chordarum coaptata, quæ cum plectro percutitur : Nablum vero duodecim sonos habens digitis tangitur.
S. Augustinus in Psalm. 32 : []
Cythara est lignum illud concavum, tanquam tympanum, pendente testudine, cui ligno chordæ innituntur, ut tactæ resonent. Non plectrum dico quo tanguntur, sed lignum illud dixi concavum, cui superjacent, cui quodammodo incumbunt, ut ex illo cum tanguntur tremefactæ, et ex illa concavitate sonum concipientes, magis canoræ reddantur. Hoc ergo lignum in inferiori parte cythara habet, Psalterium in superiore.
Id ipsum repetit in Psalm. 42. 56. 71. et 80. Ita etiam describitur Psalterium in Lexico MS. Reg. Cod. 2062 :
Ψαλτήριον, ὀρθὸν ξύλον ϰαὶ ἀπαρέγϰλιτον. χόρδαι δὲ ἐν τούτῳ δέϰα παρετείνοντο. ἑϰάστη δὲ τῶν χορδῶν ϰαθίεντο ἄνωθεν. δέϰα γάρ ϰόλαϐοι εἴτουν πασσαλίσϰοι πρὸς τὸν πηχύν τοῦ ψαλτῆρος στρεφόμενοι, ἔτεινόν τε τὴν χόρδην ϰαὶ ἐσϰάλων πρὸς τε τὸν ῥυθμόν τῆς ἁρμονίας ϰαὶ πρὸς τὸ τοῦ ψαλτῆρος βούλημα.
Nicolaus de Braia in Ludovico VIII :
Tympana, Psalterium, cytharæ, symphonia dulcis.
His addenda quæ habet S. Hieronymus in Psalm. 56. et alibi. Vide Quintilianum lib. 1. cap. 16. et eumdem Papiam, præterea notata a Frontone Ducæo ad Hexaemeron Basilii pag. 17.
Psalterium, Liber continens Psalmos Davidis, qui liber Psalmorum dicitur in Actis Apostol. cap. 1. S. Augustinus in Psalm. 118 :
Codex Psalmorum, qui Ecclesiæ consuetudine Psalterium nuncupatur.
Exstant hi versus de Psalterio Davidico :
Ter quinquagenos David canit ordine Psalmos,
Versus bis mille sexcentos sex canit ille.
P. Carpentier, 1766.
Psalterium planum, id est, sine glossa. Vide supra in Planus.
P. Carpentier, 1766.
Psalterium Gallicum, Ad usum ecclesiæ Gallicanæ, continens psalmos ex veteri Vulgata. Bulla Urb. PP. V. ex Tabul. Cassin. :
Cum Usus Psalterii Gallici, tam in Romana curia quam in majori parte ecclesiarum et monasteriorum habeatur frequentior, quam Romani, cujus usus servatur in vestro monasterio Casinensi,.... vobis mandamus quatenus utamini Psalterio Gallico prælibato.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Psalterium Puerorum dicitur in Charta Balduini Comit. inter Instr. tom. 3. novæ Gall. Christ. col. 22 :
Psalterio puerorum acclamante
Justi hæreditabunt terram.... Et iterum in eodem subsequntur pueri lectitantes et divitibus hujus mundi significantes : Nolite sperare in iniquitate, etc. Ubi ad pueros symphoniacos spectasse verisimile est.
P. Carpentier, 1766.
Chorus, ni fallor, puerorum symphoniacorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Psalterius, Eadem notione, in Charta Principis Adelgastri inter Conc. Hispan. tom. 3. pag. 90 :
Domus... lectionarium, et responsorium, et duos Psalterios, etc.
Psalterium. Joannes Episcopus Abrincensis de Offic. Ecclesiast. :
In omnibus Horarum precibus semper, Miserere mei Deus : cui, si placet, unum Psalterium Psalmorum subjungatur.
Infra :
Post matutinum fratres in claustro... Psalterium cum Litania communiter dicant.
Ubi, ni fallor, intelliguntur septem Psalmi Pœnitentiales, quibus subnecti solent Litaniæ Sanctorum.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1199. in Chartul. Clarifont. ch. 79 :
Clericum unum.... providebit, qui pro salute animæ meæ.... Psalterium unum cum vigiliis et commendatione animarum singulis diebus in perpetuum in eadem cantet (infra legat) ecclesia.[] Saustier,
eodem sensu, in Testam. ann. 1345. ex Chartul. 21. Corb. :
Item aulx clerchs des parroisses des eglises de Corbye pour viij. Saustiers, qui diront pour l'ame de my, pour chacun xij. deniers.
Psalterium denique appellatum observant viri doctissimi eam precationis formulam quam vulgo Rosarii nomenclatura donamus, eo quod 150. Psalmorum Davidicorum numerum referat, eorumque vice substituatur. Cujus quidem Rosarii auctorem vulgo S. Dominicum faciunt Scriptores, atque in primis Raimundus Capuanus in Vita S. Catharinæ Senensis num. 77. ubi ait Fratribus de Militia Jesu Christi a se institutis,
assignasse quemdam taxatum numerum Dominicæ orationis, ac Salutationis Angelicæ, quem pro qualibet Hora Canonica quotidie deberent perficere orando, ut a Divino officio non vacarent
. Vide Capellina 1. et Rosarium.
P. Carpentier, 1766.
Unde Psalterium B. V. Mariæ dicitur, in Bulla Sixti IV. PP. ann. 1479. ex Bibl. reg. :
In ducatu Britanniæ et pluribus aliis locis, crescente fidelium devotione, ab aliquo tempore certus innovatus est modus sive ritus orandi, pius et devotus, qui etiam antiquis temporibus a Christi fidelibus in diversis mundi partibus observabatur, videlicet quod quilibet volens eo modo orare, dicit qualibet die ad honorem Dei et beatissimæ virginis Mariæ, et contra imminentia mundi pericula, toties Angelicam salutationem,
Ave Maria,
quot sunt psalmi in psalterio Davitico videlicet centies et quinquagezies, singulis decem salutationibus hujusmodi orationem Dominicam semel præponendo ; et iste ritus sive modus orandi, Psalterium beatæ virginis Mariæ vulgariter nuncupatur
.
Psalterium, Canticum in alterius infamiam compositum, apud Paulum JC. lib. 5. Sentent. cap. 4.
P. Carpentier, 1766.
Psalterium, Liber, codex quilibet. Charta ann. 1396. ex Chart. notar. Massil. inter schedas Pr. a S. Vincentio :
Procuratores hujusmodi requisitioni benigne annuentes, unus post alium juraverunt super sancta Dei Evangelia et animam domini electi in quodam libro sive Psalterio, in quo erant scripta statuta ipsa
(ecclesiæ Massil.) Alia ann. 1398. ibid. :
Juravit (episcopus) super quatuor sancta Evangelia ambabus suis manibus tacta videlicet Psalterium.... ipsius ecclesiæ, in quo sunt scripta statuta ecclesiæ memoratæ et laudabiles consuetudines.