![[]](img/image.png)
PSEUDONUNCIUS, Missus desidiosus, tardus, ob idque falsus nuncius, cum nuncii est diligentem
esse. Litteræ Edwardi III. Reg. Angl. ann. 1323. apud Rymer. tom. 4. pag. 10 :
Recensentes morosam dilationem negotiorum nostrorum, pro quibus, diu est, misimus illum Pseudonuncium de Stratford, in quibus usque modo nihil sensimus actum...hanc ipsius duntaxat nuncii tepiditati et desidiæ imputamus, etc.