« 3 pulsare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 565c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PULSARE3
3. PULSARE Signa, campanas : Sonner les cloches. Kero Monachus :
Pulsat, clohhot. Pulsans, chlochonti. Pulsaverit, clocchit.Ruodlieb. fr. 3. vers. 515. fr. 6. vers. 107. 110. Udalricus lib. 1. Consuet. Cluniacens. cap. 5 :
Si talis anniversarius evenerit, pro quo sunt Pulsanda omnia signa.Occurrit ibi pluries. Pulsare campanas, in cap. Petentibus de Privileg. cap. Quod in te, de pœnitent. et alibi passim. Sonare signa, in Capitulari Episcoporum cap. 8. tom. 2. Concil. Sirmondi pag. 249. Apud Beletum lib. de Divinis Offic. cap. 86. varii pulsandi campanas modi referuntur :
Generaliter ergo cognoscendum est quod non debeamus in tota Quadragesima diebus profestis compulsare, nec depulsare,Est ergo(liceat enim hic vulgaribus et consuetis uti vocabulis,)sed simpulsare, id est simpliciter Pulsare ad Horas, vel Matutinas.
Compulsare, Omnia signa et omnes campanas una et simul pulsare, ut in majoribus
solennitatibus, et in processionibus Ecclesiasticis apud Honorium Augustod. lib. 1. cap.
70. 73. et Durandum lib. 1. cap. 4. num. 12. lib. 5. cap. 3. num. 30. Chronicon
Colmariense ann. 1293 :
Civibus dormientibus Compulsantur campanæ, concurrunt cives ad cœmeterium, etc.Infra :
Campanas Compulsaverunt, populum convocaverunt, etc.Vide in Classicum.
Simpulsare, Simpliciter pulsare, seu unicam campanam. Denique
P. , 1766.
Pulsare ad Gaudium, id est, In signum gaudii. Steph. de Infestura MS. ad ann. 1492 : Sagitta cecidit in capitolio, .... et percussit in tibia quendam, qui Pulsabat campanam grossam ad gaudium, propter annuam coronationem Alexandri papæ.
P. , 1766.
Pulsare ad Plenum, Campanam pulsare ex utraque parte, vulgo En volée. Charta ann. 1399. ex
Chartul. episc. Carnot. : Una campanularum super medio chori appensarum pulsabitur cum tintignamento usque ad elevationem Corporis Christi, et dum Christi Corpus elevabitur, Pulsabitur ad plenum.
Pulsatio, in Chron. Will. Thorn. ann. 1242. pro campanarum pulsatione accipitur, quæ fit in
signum honoris atque reverentiæ erga aliquem per illum locum transeuntem, vel illuc
advenientem. Vide Campana 2.
Tertia Pulsatio. Constitutiones Nicosienses cap. 26 :
Inhibemus districte, ne(Clerici)vadant de nocte, maxime post tertiam Pulsationem, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ubi quod
Ignitegium alibi dicitur, significari existimo : trinis quippe campanæ ictibus
ter repetitis pulsari solet ; quod Pulsare Ave Maria nuncupat Concil. Hispal. ann.
1512. inter Hisp. tom. 4. pag. 12.Pulsatio Terroris. Charta Henrici Episcopi Ratisbonensis ann. 1278. in Metropoli Salisburgensi tom.
1. pag. 264 :
Videlicet quod pro festivitatibus Conceptionis B. Virginis Mariæ et B. Augustini cum Pulsatione terroris, et aliis solemnitatibus æqualiter celebrandis.Id videtur quod vulgo Carillon dicitur, quod ita olim in festivitatibus pulsarentur campanæ, quemadmodum in tumultibus bellicis.
Pulsus, Idem quod Pulsatio, Jus pulsandi campanas. Charta Ursonis Archiepiscopi
Barensis ann. 1080. apud Ughellum :
Campanas et Pulsos habeant ad sonandum, si voluerint, pro beneplacito suo.Alia Johannis Archiep. Canusini apud eumdem :
Potestatem concedimus vobis sonare campanam, seu Pulsos, etc.tom. 7. Ital. sacr. pag. 853. 877.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pulsus, nude pro Pulsatio campanæ, apud Robert. Goulet in Consuetud. Universit.
Paris. fol. 16. v° : Subinde octavam circiter horam post Pulsum intrent scolas Regentes.
Pulsabulum, Campana. Anselmus Leodiensis cap. 48 :
Et cum Pulsabulis fratrum divina celebrentur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pulsabulum, Ipsa campanarum pulsatio. Decreta Radulfi Episc. Leod. ann. circ. 1170. apud
Marten. tom. 1. Anecd. col. 493 : Solemnitas divini cultus, clausis ecclesiis, omnino cessabit. Pulsabulum quoque campanarum intermittendum erit.Id ex consuetudine qua campanarum sonitus intermissus in Interdictis. Vide Campana 2.
Pulsatores, et Exequiales, apud Innocent. III. PP. lib. 15. Epist. 7. Innocentio
Cirono, sunt monitores et mandatores funerum, quos vulgo submonitores, Semoneurs,
vocamus, qui campanas pulsant, quo prætereuntes ad fundendas pro defuncto preces
invitentur.
Pulsatores, qui alias Matricularii in Ecclesiis. Ædituus seu Pulsator, in Charta
Conradi Episcopi-Frisingensis ann. 1327. in Metropoli Salisburgensi tom. 2.
pag. 443. Charta Caroli IV. Imper. ann. 1377. apud
Miræum tom. 2. pag. 1245 :
Pulsatores capituli dictæ Ecclesiæ Cameracensis, et alios familiares eorum... sub nostra imperiali protectione suscipimus.Obituar. MS. Eccl. Morin. fol. 42 :
Et pro laboribus habebunt clocquemanni sive Pulsatores anno quolibet viii. sol.Vide Cloca 2.