« Plegius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 366a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLEGIUS
PLEGIUS, Fidejussor, Gallis Plege. Jura et Consuetudines Normanniæ cap. 60 :
Plegii dicuntur personæ, quæ se obligant ad hoc, quod qui eos mittit tenebatur. Plegiorum autem quidam sunt simplices, et quidam debitum retinentes, etc.Regiam Majestatem lib. 3. cap. 1. § 6 :
Cum autem creditur alicui, solet illud plerumque credi sub Plegii datione, quandoque sub vadii positione, quandoque sub fidei obligatione, etc.Adde §§ seqq. et Glanvill. lib. 10. cap. 3. § 4. cap. 4. et 5. Charta ann. 1219. apud Menester. Hist. Lugdun. pag. 45 :
Et in amore requirimus quatenus sitis Plegii et debitores in manu Poncii de Chaponay.Will. Brito lib. 1. Philippid. :
Occurrit apud Matth. Paris, et alios non semel.A Duce sufficiens fit Regi cautio, missisObsidibus, Plegiis, juramentoque recepto.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Plegii
seu fidejussores interdum assignati domini capitales a feudalibus suis. Charta apud
Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 228 : De hac venditione et conventione in perpetuum firmiter tenenda misit Willelmus Plegios per fidem Willelmum de Ploasmo de cujus fevo molendinum erat, etc.
Pligius. Thierricus Valliscolor in Urbano IV. PP. :
Per Pligios plures reddere damna cavent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plegia, ut Plegius. Charta ann. 1160. apud Miræum tom. I. pag. 704 : EgoInstrum. ann. 1293. apud Rymer. tom. 2. pag. 614 :(Theodoricus Flandr. Comes)et filius meus Plegiæ fuimus....... Homines quoque Ingerranni fide et juramento Plegias se interposuerunt.
Invenit Plegiam de relivio suo prædicti Comitatus..... et insuper invenit Plegiam ad faciendum dominum Regem habere scriptum de resignatione.Hunc Plege de droit vocat vetus Consuetud. Britan. art. 129. Donner Plege parlant, in Lodunensi cap. 1. art. 24. dicitur de eo qui aliquem plegium seu fidejussorem constituere tenetur, ita ut res suas in plegium mittere illi non sufficiat.
P. , 1766.
◊ Ploige, in Charta
ann. 1272. ex Chartul. Campan. fol. 260. v° : Je Hues vidames(de Chalons)m'establis Ploige et randeres anvers mon seignor lo roi devant dit, de tenir et de garentir toutes ces choses et les convenances devant dites.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plegius per Fidem, Qui fide interposita fidejubebat. Tabul. Meldense : Unde Plegii per fidem fuerunt, Matheus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plegius de Prosequendo, Fidejussor de lite peragenda, Plege de suivir sa clameur in Consuet.
Norman. Vox fori maxime Anglici, Nostris tamen non penitusignota. Præceptum Philippi Aug.
ann. 1190. apud Rigord. sub eodem anno : Præpositis insuper nostris et baillivis prohibemus, ne aliquem hominem capiant, neque averium suum, quamdiu bonos fidejussores dare voluerit de justitia prosequenda in Curia nostra, nisi pro homicidio vel murtro, vel raptu, vel proditione.
Plegium, Vadimonium, Plege. Matth. Paris ann. 1164 :
Excommunicati non debent dare vadium ad remanentiam, nec præstare juramentum ; sed tantum vadium et Plegium standi judicio Ecclesiæ, ubi absolvuntur.Charta Johannis Reg. Angl. in Libro nigro Scaccarii pag. 379 :
Insuper totam terram Angliæ et Walliæ nobis in Plegium posuit.Statuta Roberti III. Reg. Scot. cap. 2. § 5 :
Et postea cum ad præsentiam sui superioris domini accesserit, ante exitum anni et diei, prædictas terras suas ad Plegium liberari petat ;hoc est, inquit Spelmannus, sub fidejussione restituendi eas, si in lite ceciderit. Infra § 7 :
Tenens qui tenementum sic recognitum petit ad Plegium, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plegii Vadium, Res ipsa in plegium seu vadimonium data. Charta Philippi Aug. Reg. Franc.
ann. 1187. in Tabul. Archiepisc. Senon. : Nullus in die mercati vel feriæ in villa vadium Plegii sui capiat, nisi die simili plegiatio illa facta fuerit.Hæc de bonis plegii seu fidejussoris quæ obsignari vetantur, intelligenda existimat D. Secousse tom. 4. Ordinat. Reg. Franc. pag. 74. Adde Chartam ann. 1216. apud Thomasser. in Biturig. pag. 83.
Francum Plegium, et in eo esse dicebatur, qui in decenna erat, seu decem hominum collegio,
qui sibi invicem plegii erant, ac fidejussores erga Regem de damno ab eorum
quolibet illato restaurando. Bracton. lib. 3. Tract. de Corona cap. 10. § 1 :
Omnis homo sive liber, sive servus, aut est, aut debet esse in Franco Plegio, aut de alicujus manupastu, nisi sit aliquis itinerans de loco in locum, qui non plus se teneat ad unum quam ad alium, vel quid habeat, quod sufficiat pro Franco Plegio, sicut dignitatem, vel ordinem, vel liberum tenementum, vel in civitate rem immobilem....... et in Franco Plegio esse debet omnis, qui terram tenet et domum, qui dicuntur Husfastene, et etiam alii, qui illis deserviunt, qui dicuntur Folgheres, etc.Vide quæ hac de re adnotavimus in voce Friborga.
Visus Franci Plegii, est ipsa inquisitio aut examinatio, an omnes, qui duodecimum annum attigerunt, et
ultra, liberum plegium habeant, id est sponsorem capitalem, quod Regis pacem
conservabunt, seu an in decenna aliqua sint. Bracton. loco citato :
Secundum Leges Eduardi Regis, omnis qui est ætatis 12. annorum, facere debet sacramentum in Visu Franci Plegii, quod nec latro vult esse, nec latroni consentire, etc.Hæ autem inquisitiones bis quotannis fiebant a Vicecomite. Idem lib. 3. tract. 2. cap. 35 :
Pertinet ad Vicecomitem Visus Franci Plegii in turnis suis duobus, singulis annis, per hundreda et Wapentakia faciendis.Videlicet
semel post Pascha, et iterum ad terminum S. Michaelis, ut est in Charta libertatum Angliæ apud Matth. Paris ann. 1215. pag. 180. et in Fleta lib. 2. cap. 52. § 2. Omnes autem ad eos Conventus de visu franci plegii convenire tenebantur. Thomas Walsinghamus pag. 268 :
Ut essent in libertate pares dominis, et quod non essent cogendi ad curias, nisi tantummodo ad Visum Franci Plegii bis in anno.Nisi speciali privilegio quis eximeretur, quod quietum esse de franco plegio appellabant, ut est in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 310. Cujusmodi autem essent inquisitiones, quæ fiebant in visu franci plegii a Vicecomitibus, pluribus habet Fleta lib. 2. cap. 52. Atque id olim apud Anglos obtinuit : sed hodie statur juramento cujusque, qui annum duodecimum implevit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Jus vero
tenendi Visum Franci Plegii inter regalia non ita recensetur, ut aliis omnino
communicari non possit : id enim non raro Ecclesiis, Monasteriisve, aut nobilibus a
Principibus concessum multa probant. Charta ann. 1083. apud Kennett. Antiq. Ambrosd. pag.
60 : Ecclesia S. Georgii data fuit fratribus Osen. et habet ibidem Visum Franci Plegii ei totum regale servitium.Alia ann. 1288. ibid. pag. 313 :
Johannes filius Nigelli sen. summonitus fuit ad respondendum domino Regi de placito quo warranto clamat habere Visum Franci plegii de tenentibus suis in Borsstall....... Et Gilbertus de Thornton qui sequitur pro Rege dicit, quod Franciplegium est quædam libertas regia mere spectans ad coronam et dignitatem domini Regis, contra quam longa seisina valere non debet....... Prædictus Johannes per attornatum suum dicit... quod reddit decem solidos pro habendo Visu Franciplegii de tenentibus suis, et quod ipse et omnes forestarii qui tenuerunt prædictam hidam terræ, semper habuerunt Visum Franciplegii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Bis quotannis
tenebatur Visus Franci Plegii, ut supra monuit D. Cangius ; at de regio id
intelligendum : alii quippe semel in anno interdum congregabantur. Charta ann. 1292. apud
eumdem Kennett. pag. 319 : Baillivi Comitis Glouc. venient quolibet anno semel ad tenendum Visum Franciplegii.Alia ann. 1298. pag. 331 :
Quod cum dom. Johannes de Diggeby.... accessisset ad Visum suum tenendum, prout mos singulis annis existit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Tenebantur
Visus Franci Plegii, ut et placita apud Gallos, in locis apertis,
publicis, sub dio, nisi propter aeris incommoda in ædibus convenire cogerentur qui
aderant. Charta mox laudata pag. 333 : Et fuit locus tenendi Visum ibidem in quadam viridi placea in villa de Knyttinton contra domum quandam Hugonis de Gardino, et in tempore pluvioso, per licentiam baillivi Prioris aliquando Senescallus tenuit Visum ibidem in curia Prioris, et aliquando in domibus aliorum tenentium in villa prædicta.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ A vassallis
quædam pensitatio exigebatur pro Visu Franci Plegii. Charta eadem ibid. :
Ibidem tenuit Visum per annum levando de eadem villata xii. denarios de recto Visu pro omnibus.Quæ præstatio Visus Franciplegii dicitur in Charta ann. 1447. apud Calmet. tom. 3. Hist. Lotharing. col. 198.
Adventus ad Visum Franci Plegii, inter onera recensentur in Charta Edwardi III. Regis Angl. in Monast. Anglic.
tom. 2. pag. 832.
Franciplegia, unica voce, in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 22.
Plegium Liberale, Idem quod Francum Plegium, id est, plegium hominum liberorum. Leges
Henrici I. Regis Angl. cap. 8 :
Statutum est, ut a 12. ætatis suæ anno et in hundredo sit, et decima, vel Plegio liberali, quisquis were vel witte, vel jure liberi dignus curat æstimari.Leges Willelmi Nothi :
Omnis homo qui voluerit se teneri pro libero, sit in Plegio, ut plegius eum habeat ad justitiam, si quid offenderit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plegium Planum, Simplex, non dato videlicet vadimonio, nec fide interposita. Charta apud
Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 228 : Misit Willelmus Plegios per fidem Willelmum de Ploasmo, de cujus fevo molendinum erat,...... et in Plano Plegio Goffridum de Dinam et filium ejus Oliverium.Vide supra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Clericorum
maxime proprium erat ejusmodi plegium ; religio quippe fuit ab ipsis, uti a laicis,
fidei sacramentum exigere. Tabular. Calense ann. 1209 : Laudente hoc filio ejus Arnulpho et Agnete uxore ejus, qui etiam Plegii sunt fide interposita de recta garancia, et dom. Hugo Miles de Marelio similiter fide interposita fidejussit, et Garinus Meldensis archidiaconus hoc similiter sine fidei interpretatione fidejussit.
Plegiare, Fidejubere. Charta ann. 1191. inter Instrum.
tom. 3. Gall. Christ. col. 123 :
Insuper dom. Willelmi Rhem. Archiep. et dom. L. Morinensis Episc. auctenticorum suorum auctoritate confirmari feci et Plegiare.Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 43 :
Jure potest eum Plegiare.Adde Regiam Majest. lib. 3. cap. 1. pluries : nostris vulgo Pleger.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Quid inter
Plegiare et warantizare intersit expiscari licet ex Hovedeno Annal. Par. poster. Ric. I. : Præceperunt, homines Archiepiscopi, qui calumpniati fuerant de robberia, capi et incarcerari. Et quamvis Archiepiscopus warantizaret, non tamen potuit eos Archiepiscopus Plegiare.Vide Warantus.
P. , 1766.
Plegire, Fidejubere. Charta ann. 1190. ex Lib. nig. episc. Carnot. : Rembertus et Amauricus de Levesvilla fide interposita Plegiverunt, quod censum istum Ysembardo et ejus hæredibus bona fide garandizabunt.
Plegiatio, Ipsa fidejussio, in Regiam Majest. lib. 3. cap. 1. § 8. 9. 14. 19. Charta ann. 1236. in Tabular. Meld. :
Plegios erga dictum Episcopum se constituerunt et garantitores ; ita ut quod quilibet eorum in solidum de dictis Plegiatione et garancia teneatur.Plegement, in Consuetud. Britann. art. 27. 38. 131. 172.
Plegagium, Plegiagium, Fidejussio. Matth. Paris ann. 1250 :
Et sic sub electorum fidejussorum Plegagio dimissus.Alibi Plegiagium habet. Adde Glanvillam lib. 10. cap. 5. Quoniam attachiam. cap. 49. et Madox in Formul. Angl. pag. 77.
P. , 1766.
◊ Pleigaige, eodem
sensu, in Charta ann. 1333. ex Reg. C. Chartoph. reg. ch. 14 : Pour cause dou Pleigaige que ycellui Guillaume avoit pieça fait envers ledit receveur de la prevosté de Loches.Hinc emendanda alia Charta ibid. num. 37. ubi Preleiaige legitur, pro Pleigaige :
Et tout pour le pris de xxv. livres de bonne monnoie courant, desquieulx il estoit tenus et obligiez à nostre dit seigneur, par resson du Preleiaige de la prevosté de Tours, pour Jean de Rogemont, dou temps que il fu fermier de ladite prévosté.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plegeria, Eadem notione, Plegerie, in Consuet. Hannon. cap. 98. Sollens. tit. 32.
art. 1. 4. 5. Baion. tit. 9. art. 41. Labourt. tit. 18. art. 1. 5. 6. Charta ann. 1213. ex
Bibl. Reg. : Quitos clamavit... plegios eorumdem de omnibus debitis et Plegeriis erga dictum Judeum.Charta Galcheri Comit. S. Pauli ann. 1216. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 853 :
Blancham illustrem Comitissam Trecensem plegiam constituimus erga nobilem virum H. Comitem Barriducis... Si autem occasione hujus Plegeriæ domina Comitissa aliquod damnum incurreret, etc.Charta ann. 1268. ex Bibl. Regia :
Loquel home icil aveent mis en Plegerie por eaus envers Lombars, etc.Statutum ann. 1320. tom. 2. Ordinat. Reg. Franc. pag. 580 :
Tuit li vendeurs de poisson de mer donnent chacun Pleigerie de soixante livres Parisis.
P. , 1766.
Plegiacio, Ipsa fidejussio. Libert. castri Maill. ann. 1229. tom. 5. Ordinat. reg. Franc.
pag. 715. art. 4 : Nullus in die mercati vel feriæ Mailliaci, vadium plegii sui capiat, nisi die consimili Plegiacio illa facta fuerit.Vide in Plegius.
P. , 1766.
Plegiamentum, Intercessio, vulgo Opposition, apud Argentr. in Consuet. Brit. art. 4.
edit. Paris. ann. 1608. pag. 1153 : Intercessio apud Romanos, oppositio : nostri Plegiamenta eodem significatu accipiebant, voce ne Francis quidem incognita, ex eo dicta, quod intercessores vades dare, id est pleges, fere semper adigebantur, ex natura formulæ solemnis.
P. , 1766.
Plegiarius, Fidejussor, idem qui Plegius. Inventar. Chart. reg. ann. 1482. fol. 44.
v° : Littera Philippi ducis Burgundiæ, per quam promittit acquietare dominum regem et ejus Plegiarios sive fidejussores erga comitem Flandriæ, de summa quinquaginta mile francorum. De anno 1369.Occurrit ibi non semel.
Applegiare, Plegium seu vadem dare :
Appleger et cautionner, in Consuetud. Altissiod. art. 135. Juliodun. cap. 1. art. 25. cap. 11. art. 2. Turon. art. 370. Pictav. art. 264. 279. 295. Rupell. art. 58. 59. Andegav. art. 69. 146. 167. 171. Cenoman. etc. Concilium Roffiacense ann. 1258. cap. 5. de Clericis :
Ne agant, vel respondeant, vel se Applegient in foro seculari, de his, quæ ad Ecclesiasticum, non ad forum pertinent seculare, etc.Concilium Turonense ann. 1282. cap. 10 :
Item præcipimus, Potestates, Ballivos, et quoscumque alios justitiæ secularis ministros, qui amodo personas Ecclesiasticas, pro eo, quod super possessionibus, redditibus, et rebus aliis quibuscumque, quas Ecclesiarum et Beneficiorum, seu administrationum suarum nomine et ratione possident, se Applegiaverunt, vel Contraplegiaverunt coram eis, etc.Tabularium Grandimontense anno 1316 :
Eidem procuratori nostro plenam et liberam potestatem agendi,... libellum, seu libellos dandi et recipiendi, Applegiandi et Contraplegiandi, exigendi, etc. Applegiationem facere de homine, Applegiamenta et Contraplegiamenta,in Regesto Parlam. B. fol. 79. Vide Sanjulianum in Antiq. Cabilonensibus pag. 405. Applegement et Contraplegement, in Consuetud. Juliod. cap. 2. art. 13. cap. 37. art. 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Vocem hanc
minus dilucide exposuit doctissimus Cangius ; plegium quidem seu vadem dare
interdum sonat : sed sæpius Applegiare est Querelam instituere, ut quis rem aliquam
obtineat, aut amissam recuperet ; atque ea notione accipienda hæc vox in locis a Cangio
laudatis. Is autem Applegiare dicebatur, quod plegium seu pignus daret in
commodum rei cessurum, si ipse actor causa vel querela caderet : Contraplegiare
vero reum dicebant, cum dato sufficienti plegio, rem possessam contra actorem sibi
in judicio asserere contendebat. Hæc aperte docet vetus Consuetudo Andegav. apud de
Lauriere in Gloss. Juris Gall. voce Applegement : Sont nommez Applegemens et Contr'applegemens par coutume,... quand aucun se dit dessaisi par autre de sa chose, soit meuble ou heritage, et il en met celuy en procez à cause de la dite saisine ; disant la dite saisine des dites choses luy appartenir, et requiert que les parties presentes, sequestration soit faite en main de justice de la dite chose de quoy il dit avoir été dessaisi, la justice ne le doit pas croire de sa simple parole, et ne doit pas recevoir la sequestration estre faite de chose, que autre possede, s'il ne baille Plege... et si ledit deffendeur se Contr'applege en advouant à soy la saisine de la dite chose, ou s'applege seulement, et il baille Plege, lors la chose doit demeurer en main de Court jusqu'à la fin du procés... et ainsi pour cause desdits Pleges, que baillent lesdits demandeur et deffendeur chacun de son cousté, ils sont nommez et appellez par la dite Coutume Applegemens el Contr'applegemens.Adde vet. Consuet. Pictav. lib. 2. cap. 19. et Stabil. Franc. cap. 63. lib. 1.
Se appleger, ou complaindre, in Consuet. Lodun. cap. 1. art. 25. cap. 11. art. 2. et in vet. Turon. cap. 1. art. 25. cap. 12. art. 2. cap. 25. art. 7. cap. 27. art. 5.
Faire applegement, in laudata Lodun. cap. 1. art. 23. et in vet. Turon. cap. 1. art. 23. quod in recentiori art. 27. dicitur
Former complainte. Charta Durandi Episc. Cabilon. ann. 1221. apud Cussetum in Histor. Cabilon. :
Liberi sunt ab omnibus coustumis, nec debent Applegiare de forefacto, nisi coram Domino suo unusquisque.Vide Gloss. Juris Gall. loco citato.
P. , 1766.
Applegier, eodem sensu, passim in Ordinat. reg. Franc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Vox etiam
nota in rebus feodalibus ; quo potissimum sensu, discimus ex vet. Stylo Andegav. tit.
d'Applegement privilegié : Si aucun seigneur de fié a prins et saisi en sa main aucune chose tenuë de luy pour aucun cens ou devoir ou autre cause, le sujet qui tient icelle chose peut venir requerir delivrance du sien o Plege, et offrir à le bailler à son seigneur, bailly ou procureur, et le Plege present offrir à le pleger. Et si ledit seigneur, ne ses officiers ne lui veulent faire delivrance, ne faire raison, le sujet peut faire Applegement contre le seigneur qui luy a fait tort, force et de nouvel depuis an et jour en ça, en detenant le sien,(et nommera quoy)à tort et sur refus de plege.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Applegiamentum, Querela, Applegement, ou complainte possessoire, in Consuet. Andegavens.
art. 167. et alibi. Statutum Ludovici X. Reg. Franc. ann. 1315. tom. 1. Ordinat. pag.
622 : Item, super eo quod Curia nostra de novo recipit Applegiamenta a subditis dicti DucisStatuta Eccl. Nannet. ann. 1385. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 968 :(Britanniæ)in ejus prejudicium, sicut dicit. Respondemus eidem quod hujusmodi Applegiamenta recipi de cetero nullatenus permittemus.
Ne in eodem foro litigent per Applegiamenta vel querelas justitiæ seu potestati sæculari deferendo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Contraplegiamentum, Plegium seu vadimonium a reo datum, qui contra actorem causam suam est
prosecuturus, Contr'applegement, in Consuet. Lodun. cap. 2. art. 13. cap. 37. art.
5. in vet. Turon. cap. 2. art. 13. et in Pictav. art. 16. 385. 397. etc. Charta Philippi
V. Reg. Franc. in Tabul. S. Capellæ : Annis singulis de cætero satisfiet de eisdem firmis et redditibus,... retentis nobis et successoribus nostris Regibus Francorum in locis prædictis omnimoda justitia, alta et bassa, omnique commodo Contraplegiamentorum dictarum firmarum, in casu in quo dicti firmarii firmas dimitterent prædictas ; in quo siquidem casu nos dictum commodum retinentes, pretium firmarum, de quibus Contraplegiamenti perciperemus commodum... sibi præficere teneremur.Ubi Contraplegiamentum videtur esse vadimonium, quod quis in fidejussionis suæ pignus constituit ; idem quod
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Contraplegium, Gall. Contreplege, contregage. Tabul. B. M. de Bono-nuntio Rotomag. sæc.
12 : Posuit Michael Caillou frater prædicti Oini de suo hereditagio ad valentiam prædictæ terræ et domus in Contraplegium, et idem Oinus prædictus de suo hereditagio ad valentiam prædictæ terræ et domus similiter in Contraplegium.Occurrit ibi non semel. Charta ann. 1256. in Chartul. S. Mellani Pontisar. :
Droco molendinarius de Drincuria et Eustachia uxor ejus dederunt in Contraplegium quoddam herbergamentum cum virgulto dicto herbergamento tenenti.Vide Contraplegium suo loco.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Retroplegia, Eadem notione. Charta ann. 1180. ex Tabul. S. Mariani Autiss. : Quod si facere noluerint, aut ipse Garnerius pactum quod se tenere plexivit non servaret, res suas misit in Retroplegias, ut ad eas canonici se verterent.
Implegiare, In plegium mittere. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 5 :
Si accusatus inducias competentes, et respondendi vel defendendi licentiam legitimam habuit, ne dissaisiatus, vel implegiatus, vel illegiatus, vel surreptione aliqua circumventus, aut fraude, judicetur.Adde cap. 53.
Replegiare, Cautione redimere aliquid captum, Cowello. Fleta lib. 2. cap. 1. § 16 :
De iis qui vetant averia Replegiari.Matth. Paris ann. 1240 :
Aliquando ceperunt canes ipsorum, et homines suos male verberaverunt, et male tractaverunt, unde pugnæ aliquando factæ fuerunt in Comitatu, et canes Replegiati, et pax facta inter eos de talibus conventionibus.Consuetud. Hasprenses ann. 1176. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 894 :
Si quis in villa de latrocinio suspectus habeatur, ante Præpositum ecclesiæ per Majorem et Scabinos ad justitiam submonetur ; et si fidejussores habuerit, qui eum usque ad diem placiti sibi assignatum Replegiare velint, liber dimittetur.Ubi Replegiare tantumdem valet ac Plegiare, Cautionner ; ita et in Chartul. SS. Trinit. Cadom. f. 76 :
Solebat interesse placitis dominæ Abbatissæ apud Bavent et Cadomum, et debet Replegiare homines Abbatissæ apud Waravillam, vel alibi, si necesse fuisset.Le Roman de Gaidon MS. :
Vide Rastallum verbo Replevin.Car envers vous le voudrai Raplegier.
Replegiabilis, Qui plegio, seu fidejussore dato, liber evadit, causam suam prosecuturus.
Replevisable, in Statuto Westmonast. cap. 15. Idem Statutum cap. 2 :
Quia Vicecomites, et alii, temporibus retroactis, latrones notorios et manifestos, et pro morte hominis et aliis feloniis captos et imprisonatos, et qui non sunt Replegiabiles, per plevinam dimiserunt, contra formam Statuti apud Westmonasterium editi, de his, qui sunt Replegiabiles, et qui non, per quod ipsi malefactores irreplegiabiles, etc.Vide Fletam lib. 1. cap. 20. § 11. lib. 2. cap. 1. § 16. cap. 52. § 29. 41. cap. 65. § 7. cap. 70. § 13. 14.
Irreplegiabilis, Qui alicujus criminis accusatus plegium de juri stando dare non potest :
sed statim carceri mandatur. Fleta lib. 1. cap. 20. § 97 :
De Irreplegiabilium dimissionibus per plevinam, de plegiabilia injuste detinentibus.Cap. 25. § 5 :
Indictati autem, de facto Irreplegiabiles remaneant.Vide lib. 2. cap. 1. § 11. 16. cap. 52. § 29. 41. etc.
Plejus, pro Plegius. Fidejussor, ex Gallico Pleje, unde Plejer
l'amende, emendam ponere in pignus, quod male Ploier dicunt : nam je,
consonans est in hac voce. Fori Bigorritani art. 37 :
Quilibet Miles Plejum Comitis super eum ponat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Haud scio
tamen an ita male Ploier pronuntient ; occurrit quippe Amende ployée, Gage
ploié. Vide Emenda 1. et in Vadium
et
Plicare. Consulendus præterea Raguellus v. Pleger.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plegis, ut Plegius. Notitia ann. 1124. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col.
683 : Promisit quod... ipse eumdem Henricum monachis concordaret, et inde Pleges dedit.Tabul. S. Vincentii Cenoman. :
Inde fuerunt Pleges de parte Abbatis et monachorum, etc.
Plivus, Eadem notione. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 22 :
Placitum, in quo sit directum firmatum per Plivos vel pignoras convenientes.
Plivium, Vadimonium, Pleige. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 114 :
Si ille, qui Plivium fecerit, fidem, quam convenerit portare contempserit, liceat illi, cui mentitus fuerit, eum distringere, etc.Occurrit ibi pluries. Constitut. pacis in Append. ad Marcam Hispan. col. 1140 :
Item constitutum est ut nullus homo pignoret res alterius pro Plivio vel pro alio quolibet negotio quod alicui vel cum aliquo fecerit, quamvis ille solverit.Aliæ ann. 1174. ibidem col. 1365 :
Nullus homo ea animaliaVide tom. 8. Spicilegii Acheriani pag. 385. 370.(aratoria)pro Plivio vel alia occasione capere vel rapere præsumat.
Plivire, Fidejubere. Charta ann. 1080. in Bibl.
Colbert. :
Usque ad diem quo Pliverit drictam in manu Vicecomitissæ debet ita emendare Imbertus, etc.Charta ann. 1244. in Regesto Comitum Tolosæ fol. 72 :
Et ibidem Dom. Bernardus de Marestanno concessit eidem Dom. Comiti homagium, et Plivitus per fidem sui corporis, et juratus super sancta Dei Evangelia, et mandavit et promisit, etc.Alia anno 1238. ibid. fol. 80 :
Per fidem suorum corporum Pliviverunt, et super sancta Dei Evangelia juraverunt, etc.Le Roman de Garin MS. :
Si ont lor seins et Plevi et juré.
Plevire, Eadem notione. Tabular. S. Eparchii Inculism. fol. 46 :
Post me Plevit similiter fidem suam in manu ipsius abbatis Otto Bernardus, etc.Charta Archembaldi dom. de Soliaco apud Thomasser. in Biturig. pag. 714 :
Quod si jurare non poterit, serviens Pleniet et rusticus emendabit 12. denariis.Litteræ Joannis Dalph. Vienn. ann. 1310. in Maceriis Insulæ Barbaræ tom. 2. pag. 558 :
Tractatus fuerit prolocutus et fide corporali Plevita invicem concordatus. Droit de main plevie,in Consuet. Leod. edit. 1663. cap. 11. art. 13. dicitur jus quo superstes ex conjugatis, ubi non exstant liberi, in bona defuncti succedit, exceptis feodis aliisque nobilibus tenementis, quorum ususfructus tantum penes uxorem remanet. Fille Pleviée, in Chronico Flandr. sponsa nuncupatur. MS. :
MS. :Mais au vallet por le covrir,A fait fiancer et PlevirQu'il jamais n'en parlera,Home ne feme nel dira.
Les trieves furent demandées,Et cels dedens les ont donées,Les Troiens et les GrecoisLes ont Plevies à un mois.
Plevissare. Charta Vulgrini Comitis Engolismensis ann. 1147 :
Et ut hoc firmum et ratum sit, Plevissando fidem meam firmavi in manu Girardi Episcopi et Apostolicæ Sedis Legati, et obsides dedi, etc.Infra :
Promisi etiam Plevissando fidem meam, quod quando(filius meus)Miles erit, in fide sua similiter firmet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pleuvire, apud la Faille Annal. Tolos. tom. 1. inter Instr. pag. 54 : Et hoc totum Pleuvierunt eis prædictus Pilisfortus et Salvanacus per fidem suorum corporum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plexire, Eodem significatu, in Charta ann. 1180. ex Tabul. S. Mariani Autiss. :
Quod si... ipse Garnerius pactum quod se tenere Plexivit, non servaret, etc.Si tamen legendum non est Plevivit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plevimentum, Fidejussio, juramentum. Litteræ Johannis Reg. Franc. ann. 1351. tom. 2. Ordinat.
pag. 470 : Se ad prædicta invicem adstrinxerunt et obligaverunt,... sub suæ fidei Plevimento.Infra :
Sub dicto juramento.
P. , 1766.
◊ Charta ann. circ. 1030. ex
Tabul. S. Vict. Massil. : Homines qui se dicebant alodarios, ante potestates fidejussores dederunt, ut transacta S. Apostoli festivitate Petri redderent aut defenderent ; quibus visum est quasi deliramentum nec curaverunt illud attendere Plevimentum.Hinc Plevisailles, pro Fiançailles, Sponsalia, in Lit. remiss. ann. 1388. ex Reg. 132. Chartoph. reg. ch. 270 :
Jehan Crouset et laditte Oudinette devoient plevir et fiencer l'un l'autre ;... lesdittes Plevisailles ne se peuvent faire, etc.Plevye, eadem acceptione, supra in Fiancialia. Unde etiam Pesvissable, pro Plevissable, qui in vadimonium seu plegium capi potest. Charta Joan. ducis Lothar. ann. 1382. in Chartul. Romaric. ch. 36 :
Que ladicte terre ensy apartenent à ladicte englise, comme dit est, ne puet, ne doit pour quecumque cause, juste ou raisonnable, estre gayable, Pesvissable, ne guerriable pour nostre fait.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pluvimentum, Eodem intellectu, nisi etiam legendum sit Plevimentum. Charta Jordani
Abbatis Juncell. ann. 1266. inter Instrum. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 159 :
Pro quo feudo seu feudis dicto domino Comiti(Tolosano)suisque successoribus esse boni promittimus et fideles per nostræ fidei Pluvimentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plevina, Eadem notione. Charta Ludovici Comit. Blesensis et Clarimont. ann. 197 :
Ego plegium meum nantabo sicut soleo, nisi Plevinæ emendandæ plegium dederit.Tabular. Calense pag. 62 :
De quo racheto plegii sive fidejussores erant....... erga dictam Abbatissam de stando voluntati ipsius Abbatissæ, a qua fidejussione sive Plevina petebant liberari.Vide Probat. Hist. Castillon. pag. 40. et Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1127.
Pleuvina, Gall. Plevine, in Consuetud. Britan. cap. 11. et art. 192. Vetus
Consuetudo Norman. cap. 60 :
Plevine est autant comme promesse de loiauté : car celui qui pleige aucun, promet, que cil fera loyaument ce de quoi il le pleige.Charta Petri Ducis Britanniæ anno 1237 :
Et similiter plegii a Pleuvina prædicta tunc erunt penitus absoluti.Perperam pleumina edidit Augustinus du Pas in Stemmate Acigniacensi. Charta anni 1301. in Tabulario Sulliaci :
Census autem meos et venditionem et olchiam meam mihi retineo sicut solitus sum. Quibuslibet vero, quocumque die, ubicumque voluerit et potuerit, plegium suum vantare, si notum fuerit esse ipsum plegium, vel nisi Pleuvina negata fuerit.
Pluvina. Vetus Placitum apud Perardum in Burgundicis pag. 229 :
Sententiam autem ab ipso Comite et ipsius curia Guido Princeps judicialiter suscepit, et per Pluvinæ sacramentum confirmavit.Infra :
Et fidem suam super hoc per Pluvinam obligavit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Vocis etymon
a Saxon. pleoh quod damnum vel Periculum sonat, deducendum opinatur Spelmannus ; quia
scilicet plegius damnum omne et periculum in se recipit : hinc plegiare
dictum videtur, quasi periclitari vel damnum subire. A Latino præs, quasi
plegius, pro pregius vel prejus sit dictum, accersit
Salmasius, quem consule de Modo usur. pag. 741. Vide Schmveller. Glossar. Saxon. voce Plegan.