« »
 
CARENA 2, QUADRAGENA 1.
[]« 2 carena » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 167a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARENA2
2. CARENA, Carrina, Quadragesimale jejunium, seu publica pœnitentia ab Episcopo Clericis, et Laicis, aut ab Abbate Monachis indicta, qua quis jejunare spatio 40. dierum tenetur. Joan. de Janua :
Carrena, et publica pœnitentia, et quadragena idem sunt. Qui igitur istam primam facit, 40. diebus non intrat Ecclesiam, et lanea veste indutus, ab escis et potibus qui interdicti sunt, a thoro, gladio, et equitatu illos supradictos dies abstinet. In 3. autem et 5. feria, et sabbato, aliquo genere leguminum ac oleribus, pomis, vel piris, vel pisciculis, cum modica cervisia utatur temperate. Hæc omnia probantur Extra de Homicid.
Burchardo lib. 19. cap. 5 :
Carrina (alias Carina) est dierum 40. continuorum jejunium in pane et aqua.
Pœnitentiale MS. :
40. dies in pane et aqua, quod in communi sermone Carina vocatur, cum 7. sequentibus annis pœniteas.
Concilium Moguntinum :
In dedicationibus, ac Ordinum temporibus, relaxari Carenas, et pœnitentes introduci omnino vetamus.
Petrus Damiani lib. 2. Ep. 7 :
Præter illas quadragesimas, quæ scilicet a Patribus institutæ sunt,... alias occulte Carinas celebrat.
Idem lib. 4. Epist. 17 :
Juxta Carinæ regulam inclusionem custodiæ carceralis indiximus.
Et lib. 5. Epist. 8 :
Ecce, inquiunt, peregrinando Carina, ecce nova pœnitentia... hactenus inaudita.
Reynerus contra Valdenses cap. 5 :
Publicas pœnitentias, ut Carenas reprobant, maxime in feminis.
Cæsarius Heisterbach. lib. 4. cap. 37 :
Miles quidam... tempore quodam quadragesimali Carenam fecit apud nos.
Lib. 5. cap. 42 :
Cum alter Miles quidam... suscepta Carena, tempore Capituli generalis Cistertium ire proponeret.
Alanus de Insulis in Pœnitentiali :
Solennis (pœnitentia) [] est quæ pro majoribus criminibus vel notoriis, vel pro his criminibus quæ quis confessus est, vel de quibus quis convictus est, infligitur, quæ Carena solet appellari ; et sicut est de majoribus criminibus, sic ad majores Prælatos Ecclesiæ pertinet hanc infligere
. Infra :
Quæritur autem quomodo intelligendum sit, quod dicitur de injunctione solennis pœnitentiæ, Fac tres annos in pane et aqua, et fac tres Quadragenas in singulis annis : an intelligendum sit quod jejunare debeat omnem diem, vel inter diem et diem ? Ad hoc sic respondemus, non altiori intellectui præjudicantes, quod canonicæ censuræ rigor ostenditur, quando in pane et aqua jejunare per tres annos præcipitur, quod a quibusdam sic intelligitur, ut per tres annos non tota hebdomada comedatur panis et aqua, sed tantum per tria illa jejunia supradicta, etc.
Summula Raymundi Ord. Prædic. :
Matronæ juvenes possunt explere Carenas
In domibus propriis, etc.
Charta Gotfridi Comit. de Habisburch ap. Kopp. Init. Foeder. Helvet. num. 7 :
Ut reconciliaretur ecclesie propter homicidium quod patraverat, religiosis dominabus... predium 10. jugerum... concessit, hoc addito, ut eedem sorores... unam Carrinam de injuncta sibi penitentia subportarent.
Adde Synodum Salegunstad. cap. 17. 18. 19. Ughellum tom. 9. pag. 287. Hermannum Stangefolium in Westphalia lib. 2. pag. 101. Baron. ann. 1093. num. 16. et Filesacum de Quadrages. Christ. cap. 3. Vide Quadragesima, Karena et Karrina, quam ultimam vocem apud Ekkehardum convicium significare Cangius scribit in Carina 1 ; sed malim huc trahere eum Arxio ap. Pertz. vol. 2. Script. pag. 136. not. 55.
P. Carpentier, 1766.
In Chron. Alberici apud Leibnit. in Access. Hist. pag. 530. Carena vocatur intrans Quadragesima. Hujus medium tempus ad Dominicam quartam refertur, in Lit. remiss. ann. 1376. ex Reg. 110. Chartoph. reg. ch. 199 :
Le Samedi veille du Mi-quaresme, etc.
Apertius rursum in aliis Lit. ann. 1402. ex Reg. 157. ch. 329 :
Le Dimenche que l'en chante en sainte église
Lætare Jhierusalem, que l'en dit la Mi-karesme, etc.
Carena, est etiam remissio seu indulgentia ejusmodi 40. dierum ; quæ a summo Pontifice vel ab Episcopis indulgetur. Inscriptio ann. 1225. in Ecclesia SS. Vincentii et Anastasii ad tres fontes Romæ, ex Panvinio de 7. Eccles. pag. 111 :
Septem annis et septem Carinea remissionis confessi criminis solutionisque detur ei.
Lambertus Monach. Trevir. de Inventione corp. S. Mathiæ cap. 4. § 20 :
Iste Eugenius Papa et Adalbero Archiepiscopus Trevirensis contulerunt ad dedicationem Monasterii nostri... 18. Carenas.
Num. 21 :
Contulit 1. annum indulgentiæ, et 4. Carenas.
Chronicon Collegiatæ S. Stephani tom. 2. Rerum Mogunt. pag. 545. edit. 1722 :
He sunt gracie Archiepiscopales et Episcopales date benefactoribus fabrice Ecclesie S. Stephani Magunt... Item de Episcopis et Romanis Pontificibus bis mille dies et centum Carenas, per quas anime fidelium debent tormentari et puniri in purgatorio.
Adde Browerum in Antiq. Fuld. pag. 122. 133. Ludewig. Reliq. MSS. tom. 1. pag. 386. et Chart. Ulrici Episcop. Raceburg. ann. 1280. ap. Westphal. Monum. Cimbric. vol. 2. col. 49. Alias ap. Guden. Cod. Dipl. vol. 3. pag. 1116. 1118. 1129. []
Quadragena, Idem quod Carena, In dulgentia 40. dierum. Vide Bullam Urbani II. PP. apud Baron. ann. 1093. num. 16.
[]« 1 quadragena » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 581c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUADRAGENA1
1. QUADRAGENA, Quadraginta. Vulgatus Interpres 2. Corinth. 11. 24 :
A Judæis quinque Quadragenas una minus accepi. Quadragena dierum,
in Statutis MSS. Augeri II. Episc. Conseran. ann. 1280. Vide Carena et Quarentena.
P. Carpentier, 1766.
His alludit Herbert. de Hoschan in Vita S. Thomæ Cantuar. ubi de pœnit. Henr. II. reg. Angl. :
Coram martyris sepultura, quasi coram ipso martyre, sancto illo et venerabili fratrum cœtu convocato, a singulis fratrum virgæ disciplina percutiones singulas, velut quasdam secundas Quadragenas apostolicas, imo regias annonas, et, sicut arbitror, huc usque tunc inauditas, accepit.