« »
 
[]« 4 quintana » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 614c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUINTANA4
4. QUINTANA. Joannes Diaconus in Episcopis Neapol. :
Altarium sanctæ Stephaniæ aureis circumcinxit Quintanis, et multas fecit æreas ibidem coronas, e quibus scilicet lucernæ seriatim dispositæ dependerent.
Ubi Carraciolus Quintanas annulos interpretatur, ratione mihi incomperta. Vide Ughellum tom 6. Italiæ sacræ pag. 98.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Apud Italos Quintana annulum quandoque significat ; unde Florentinis Correr alla Quintana idem est quod nostris Courir vel Courre la bague, Ad appensum annulum equo decurrere : quod ludi genus proxime accedit ad illud, de quo mox in Quintana 3. Academici Cruscani :
Quintana, è una campanella o cerchietto di ferro, che si tien sospesa in aria, con una funicella attraverso, alla quale per infilzarla nella lancia, corrono i Cavalieri.
Quem in locum Alexander Tassonus :
Quintana o piutosto Chintana, come le disse il Boccaccio nel Laberinto, e Franco Sacchetti nelle Novelle, in Firenze è la campanella, che qui si descrive, e la quale Anella si domanda in alcune altre contrade di Toscana, come in Siena, e per tutta Lombardia. Ma communemente fuor di Toscana, Quintana, e Quintaine in Francia, unde forse venne il nostro Italiano. Quintana è un legno grosso ficcato nella terra in forma d'uomo dallo busto in su con uno scudo davanti, contro al quale corronole lance, i Giostratori ; è quello stesso, che Saracino della piazza appellano in Firenze, dalla forma che egli ha di Saracino. Et tal giostra, mi par che in Roma parimente sia detta Quintana.
Hinc patet Quintanum apud Italos non solum significare figuram illam hominis ludicram, de qua in Quintana 3. sed circulum etiam ferreum, ad quem equo decurritur. Ad similitudinem vero annulorum, qui in decursione appendi funiculo solent, Johannes Diaconus aureas Quintanas vocavit aureos vel inauratos circulos, quibus ditatum memorat altare S. Stephaniæ, ut optime explicat Carolus de Aquino in Lexico militari.
P. Carpentier, 1766.
Annulus seu circulus, Carraciolo et Bollandistis. Vita S. Patriciæ tom. 5. Aug. pag. 218. col. 2 :
In ipso templo beatæ Patriciæ juxta altare, ubi Quintanæ factæ sunt marmoreæ in ædificio, una de præfatis Quintanis posita est in angulo ejus marmoris, ubi foramen est.
Altera ibid. pag. 222. col. 1 :
Quintana marmorea, quæ conjuncta est cum capite tumuli, in quo sacrum corpus præfatæ virginis requiescit, cantatis vesperis, per suum foramen guttatim, ad instar olei, cœpit liquorem emittere.
Quæ certe annulo vel circulo minime conveniunt : unde quod in Quintana seu decursione equestri ludicra, hominis armati figura exhibebatur, quam Quintanam appellabant, larva, quæ ornamentum est architectonicum, Quintana quoque dici potuit, ex cujus ore liquor effluebat.