« »
 
[]« 2 ramus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 012c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RAMUS2
2. RAMUS, Locus custodiæ reorum, Truncus, Stock, Germanis. Goldastus.
Rami, Dominica, quæ Ramispalmarum, vulgo dicitur. Charta Sanctii Regis Navarræ æræ 1125. apud Sandovallium in Episcopis Pampilonensib. pag. 75 :
Veniant ad Ramos et in Sabbato sancto ad Baptisterium cum suis Presbyteris, etc.
P. Carpentier, 1766.
Adde ex animadv. D. Falconet : nostris olim les Rampas, les Rampos. Vide supra in Rama 1.
Ramo Interfectum Cooperire, de eo, qui homicidium clam, seu murtrum commisit. Lex Ripuariorum tit. 15 :
Si quis ingenuus ingenuum Ripuarium interfecerit, et eum cum Ramo cooperuerit, vel in puteo, seu in quocumquelibet loco celare voluerit, quod dicitur Mordrido, etc.
Lex Salica tit. 43. de Homic. § 3 :
Si autem de Ramis, vel de hallis, aut de qualibet re eum cooperuerit, etc.
Vide Rama.
Ad Ramum Incrocare, ad furcam suspendere, in Lege Salica tit. 69. § 1. Vide Ramatum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Ramum Investire, seu in possessionem mittere. Vide Investitura, et de Lauriere in Glossario Juris Gallici voce Rain.