« Rechedipna » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 044b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECHEDIPNARECHEDIPNA, Vestis parasitica, pluraliter. Papias. Melius Trechedipna, quæ ut
indicat vetus Scholiastes Juvenalis, sunt vestes cœnatoriæ, ac maxime quæ parasitis
in usu erant, ut observat Vossius in Etymologico. Est ea vox a τρέχειν, Currere, et δεῖπνον, Cœna, quod
iis induti currerent ad cœnas. Plura vide apud eumdem Vossium in laudato Etymologico, et
adde Ferrarium de re vestiaria.

