« »
 
[]« Reconsiliari occisus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 054a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECONSILIARI
RECONSILIARI Occisus dici videtur, cum ecclesiasticæ sepulturæ, prævia quadam absolutione, illius cadaver traditur ; qua privabatur quicumque morte violenta peribat : habebatur enim pro damnato atque infami. Porro ista reconsiliatio non sine aliqua pecuniæ summa fiebat. Quo spectat Concilium Budense ann. 1279. can. 46. ubi de consuetudine, quæ in Hungaria inoleverat,
secundum quam archidiaconi pro occisis gladio sive fuste, vel alio armorum genere, seu veneno aut quocumque alio damnabili aut reprobato modo, consueverant recipere unam marcham argenti, antequam sic occisi traderentur ecclesiasticæ sepulturæ
. Charta Phil. comit. Fland. pro libert. castell. Brug. ex Cam. Comput. Insul. :
Qui hominem occiderit communicato consilio, occisus Reconsiliabitur de bonis illius, qui occidit ;... quod si bona occidentis non suffecerint ad Reconsiliationem occisi, de bonis illorum, qui in auxilio fuerunt, supplebitur.
Vide Biothanati et Imblocatus.