« »
 
REDDENTES 1, REDDENTES 2.
[]« 1 reddentes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 066a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REDDENTES1
1. REDDENTES. Ranfridus JC. qui vixit sub Friderico II. Imp. in Ordine Judiciario, tit. de Villanis :
Sed quid dicemus hodie de villanis nostris, quorum quidam dicuntur Reddentes, quidam Angarii, quidam Parangarii... Reddentes quidam sunt, qui nihil aliud faciunt domino, nisi quod reddunt, vel gallinas, vel spallas præsidii, vel porcum, vel agnum, vel libram ceræ, vel aliquid tale in Pascha Domini, vel in Nativitate. Hos reditus quidam præstant pro prædiis, quæ habent a dominis,... quidam præstant pro personis, et si nulla prædia habeant a Domino, sicut vidimus in pluribus ; hi nullum aliquid servitium Domino faciunt.
Alii sunt, quos Rendeurs nuncupat vetus Arestum anni 1321. vades, fidejussores :
Ce sont ceux, qui se sont establi pleges et principaux Rendeurs pour Monsieur Jean Chastellain de Bergues. i.
obsides, hostages. Vide Obses.
[]« 2 reddentes » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 066a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REDDENTES2
2. REDDENTES, Baptizandi, a reddita Symboli confessione sic appellati. Mabillonius in Præfat. ad Acta SS. Benedict. sæc. 4. part. 2. num. 186. hæc laudat ex MS. Pontificali Benigniano de Baptismo Sabbatti sancti :
Oratio in Sabbato sancto Paschæ ad Reddentes. Dicit domnus Papa post Pisteugis,
hoc est, ut videtur viro erudito, πιστεύω εἰς, quæ sunt prima Symboli Græci verba. Eadem ex Biblioth. Ottoboniana refert Muratorius tom. 2. pag. 48. col. 2. nisi quod pro Pisteugis habet Pisteusis, forte pro πιστεύεις, Credis ? ut interrogari solebant baptizandi. Vide Symbolum reddere.