« Reditus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 072c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REDITUS1
REDITUS, vel Redditus, Proventus, fructus ex re aliqua. Jo. de Janua :
Reditus dicitur, quia singulis annis redeat. Reditus, pensiones, quæ ex locatione rediguntur, improprie fructus omnes,Cujacio in Paratit. ad tit. D. de Usufructu. Fleta lib. 3. cap. 14 :
Reditus dicitur a redeundo quia retroit, et quotannis redit.Spartianus in Adriano :
Laborabat præterea ut condita militaria diligenter agnosceret ; Reditus quoque provinciales diligenter explorans, ut si alicubi quippiam deesset, expleret.Ubi scripti codd. Redditus interdum habent. Occurrit passim apud JC.
Reditus Duplicatus, in Fleta lib. 1. cap. 9. § 6 :
Deux années de revenu d'une terre.
Plenus Reditus, Census integer, nostris Pleine rente. Lex Vervini anni 1233. art. 2 :
Divisum est inter me et ipsos homines, quod unusquisque, qui ibi mansuram ceperit, infra annum et diem domum suam fecerit, plenum inde mihi Reditum reddere tenebitur.
Redditus, Eadem notione.
Redditus pecuniarius, in vet. Inscript. 408. 1. 414. 2. Occurrit passim.
Redditus Assisus, Certus et immobilis census, qui domino solvitur ex prædiis liberis, unde et
Liber appellatur, mobili et nativo contrarius : Anglis Practicis, Rent of
assise, nostris vero Rente fonciere, cui opponitur Rente volage, in
Consuetud. Senonensi, Altisiodorensi, Calvimontensi, etc. Will. Thorn. ann. 1283 :
Et de Redditu assiso et forinseco 8. libr. 10. sol.Assisæ de Clarendum apud Hovedenum in Henrico II :
Balivi domini Regis respondeant ad Scaccarium tam de assiso Reditu, quam de omnibus perquisitionibus suis.Hodie vero nativus reditus etiam sub assiso æstimatur : nec male, cum per tempus præscriptionis ita invaluit ut mutari nequeat, ut ait Spelmannus in voce Assisa.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Reditus Regum et Dominorum in quo consisterent sæculis 11. 12. et 13. fuse docet D.
Brussel tom. 1. de Feudorum usu cap. 32. 33. et 34.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Reditus Salisad tertiam dimidiam
sartaginem conceditur Novientensi Monasterio, apud Marten. tom. 3.
Anecd. col. 1135. in Historia ejusd. Monasterii. Vide Salinaria.Redditum Facere dicitur colonus, seu glebæ adscriptus, qui censum de capite debet. Lex
Longobardorum lib. 2. tit. 18. § 3. Aistulph. 3. :
Ita sancimus, ut si quis Longobardus per chartam... res suas ordinaverit, et dixerit eas habere loca venerabilia, et familias, per quas res ipsæ excolantur, liberas esse dixerit, ut in ipsis religiosis locis Redditum faciant, secundum ipsius statutum, reddant omni tempore juxta domini sui perceptionem ipsi et filii eorum, et sint liberi de suis personis, sicut dominus eorum instituerit,..... nec a suis cespitibus removeantur, etc.