« »
 
REGALIA 1, REGALIA 2, REGALIA 3, REGALIA 4, REGALIA 5.
[]« 1 regalia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 085a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGALIA1
1. REGALIA, æ, Jus regium, dignitas regia. Henricus de Knyghton in Ricardo II :
Quærebatur an.... derogaret Regaliæ et prærogativæ Regis.
Infra :
Quære ab eis quomodo sunt puniendi qui impedierunt Regem quominus poterat exercere quæ ad Regaliam et prærogativam suam pertinent.
Charta ejusdem Ricardi II. Regis Angl. :
A juramento fidelitatis et homagii, et aliis quibuscunque mihi factis, omnique vinculo ligeantiæ et Regaliæ ac dominii quibus obligati mihi fuerint,... absolvo.
In Chronico Angl. Thomæ Otterbourne pag. 212. habetur,
ab omni vinculo [] ligantiæ et Regalii et dominii, quibus mihi obligati fuerant, etc
.
[]« 2 regalia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 085b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGALIA2
2. REGALIA, Fiscus Principis, jura quibus Reges gaudent, Jura omnia ad fiscum spectantia, ut est apud Thomam Blount in Nomolexico : quod vide.Fiscalia Regum, apud Conradum Uspergensem ann. 1109 :
Cunctaque regum antiquorum Fiscalia suam in ditionem interim recepit. Debita quæ ad partem regis solvi debent,
in Lege Longob. lib. 3. tit. 1. § 30. Pippin. 31. ubi
De Monasteriis et xenodochiis, quæ per diversos comitatus esse videntur, et Regalia sunt, etc
. ; quæ huc non pertinent. Constitut. Sicul. lib. 1. tit. 7 :
Quantum sine injuria nostrorum Regalium possumus tolerare Ecclesiarum jura.... in nullo diminuere volumus sed augere.
Adde lib. 3. tit. 1. etc. Bruno de Bello Saxonico pag. 141 :
Tanta profligatio Regalium, ut post hæc reges nostrarum partium rapinis potius quam Regalibus sustentandi sint.
P. Carpentier, 1766.
Regale, eodem sensu, in Lit. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 603 :
Nous pour certaines causes avons donné à nostre très-cher et très-amé frere le duc d'Anjou toutes et chascunes les restes, debtes ou arréraiges, tant en Regales comme en fiefs, qui ès pays des duchés d'Anjou et de Tourraine et du conté du Maine, nous estoient deues.
Regalia, Jura regia, quæ ab Imperatoribus vel Regibus interdum Ecclesiasticis aliisque personis conceduntur. Radevicus lib. 3. cap. 41 :
Regalia, veluti monetam, teloneum, pedaticum, portus, Comitatus, et alia similia si qua sunt, commune Mediolanensium dimittet, et ultra se non intromittet.
Lib. 4. cap. 5 :
Deinde super justitia regni, et de Regalibus quæ longo jam tempore, seu temeritate pervadentium, seu neglectu Regum imperio deperierant, studiose disserens, etc.
Otto de S. Blasio cap. 14 :
Omnia Regalia civitatum, utpote monetas, telonea, navigia, etc.
Charta Conradi Imper. ann. 1149. apud Columbum in Episc. Vivariensibus lib. 2 :
Tibi, venerabilis prætaxatæ urbis Episcope, et per te, et Ecclesiæ tuæ, et successoribus tuis Vivariensis urbis, nostra Regalia concedimus, monetam, pedagium utraque strata telluris, etc.
Alia Friderici I. ann. 1177. ibid. lib. 3. n. 6 :
Concessimus universalia Regalia, cunctasque possessiones, etc.
Alia ejusdem Imperatoris ann. 1164. apud eumdem Columbum in Guillelmo juniore Comite Forcalquerii num. 23 :
Dicto fideli nostro Guillelmo Comiti Comitatus dignitatem, jurisdictionem, et Regalia, cum omni plenitudine honoris et utilitatis nostra Imperiali autoritate restituimus.
Acta Capitularia Ecclesiæ Lugdun. ann. 1338. ex Camera Comput. Paris. fol. 38 :
Cum Regalia dicti fluvii (Rodani) ad Ecclesiam Lugdunensem pertineant.
Vide Guesnaium in Annalibus Massil. pag. 322.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Regalia Alta et Bassa. Concessio Regaliarum de Soleriis Ludovico de Bellavalle ejusdem loci Domino per Renatum Regem et Comitem Provinciæ 25. Jul. ann. 1443. e Schedis Præsidis de Mazaugues :
Donamus..... Regalias altas et bassas, ac omnia et quæcumque jura ad ipsas Regalias quomodocumque spectantia.
De Regaliis majoribus et minoribus consulendi sunt Doctores feudistæ.
Regalia, Dominium temporale Ecclesiæ, ut vocant. Regalia S. Petri, apud Gregorium VII. PP. lib. 1. Epist. 21. lib. 8. Epist. 1. Baldricum in Adalberone Archiepiscopo Trevirensi, Falconem Beneventanum ann. 1114. Romualdum in [] Chronico MS. ann. 1152. etc. Laurentium Leodiensem in Episcop. Virdun. pag. 309. et in Bulla Clementis IV. PP. pro regno Siciliæ vulgo Patrimonium S. Petri, seu Sedis Apostolicæ, quod Imperatorum et Regum beneficiis Ecclesia Romana id possideat. Principatum Romanum et Regalia S. Petri, Bonifacio IX. PP. apud Ill. Fontaninum in Antiq. Hortæ pag. 449.
Regalia jura,
Eugenio IV. ibidem pag. 466.
Regalia et Patrimonia B. Petri,
apud Petrum Diac. lib. 4. Chron. Casin. cap. 35. 36. 39. Epitaphium Eugenii III. PP. Tarracinæ :
Regalia multa longo tempore amissa Beato Petro restituit.
Leo Ost. lib. 1. cap. 47 :
Ad ipsum Staphilum de Majella, qui dividit inter Regalia et causam S. Benedicti.
Ita in Consuet. Tervanensi, Episcopus dicitur habere Regaliam Tervanensis Episcopatus, quia est illius dominus spiritualis et temporalis, ut est in art. 6. At in Consuet. veteri Atrebat. art. 16. et nova art. 23. et 24. Regale, sumitur pro dominio Majoris Domini feudalis, cum scilicet res feudalis et ab eo dependens ex vassalli delicto, aut alia qualibet causa principali feudo unitur. Vetus Charta de bonis Hæreticorum et faiditorum, in Notis ad Concilia Narbon. :
Pro parte vero Domini Regis e contrario dicebatur quod hæc omnia ad ipsum jure Regaliæ et majoris dominii pertinebant.
Alia apud Guichenonum in Probat. Hist. Sabaud. pag. 40. de Gageria quadam :
Verum ne discordia inter Ecclesiam et Comitem aliquando oriri possit, dictum est ut cum redimere voluerit, discernatur, quod pro Regali et Comitatu Comes ibidem deinceps habere debeat, etc.
P. Carpentier, 1766.
Regalia, Dominium majoris domini feudalis, ejusdemque districtus, nostris Régale. Charta Joan. reg. Franc. ann. 1350. in Reg. 102. Chartoph. reg. ch. 321 :
Dando etiam certa feuda, vocata Regalias, inclavata infra metas dicti comitatus (Bellifortis).
Alia Humb. dalph. pro Arn. Flote milit. ann. 1342 :
Si contingeret homines dicti domini dalphini delinquere infra districtum et jurisdictionem domini Arnaudi extra Regalias, et post delictum commissum ad Regalias, vel locum Regaliarum confugerent, possit eos capere curia dicti dom. Arnaudi in dictis locis Regaliarum et punire de commissis.
Adde Ordinat. reg. Franc. tom. 9. pag. 38. art. 3. Lit. remiss. ann. 1420. in Reg. 171. ch. 256 :
La parroisse de Maulde, qui est de ou sur les Regales de Flandres, etc.
Aliæ ann. 1443. in Reg. 176. ch. 305 :
En alant et passant (au pays de Hainau) par ung grant et large chemin à charrier, appellé les Regales de Flandres, etc.
Vide infra Relanga.
P. Carpentier, 1766.
Regalis, Eadem notione. Charta Will. episc. Glasg. ann. 1453. pro universit. ejusd. urbis in Chartul. ejusd. eccl. ex Cod. reg. 5540. fol. 103. v° :
Concedimus liberam facultatem emendi et res proprias vendendi.... ubique per Regalem nostram.
Regalia vocant nostri prædia quæ ad Ecclesias pertinent, iis a Regibus olim concessa, unde Regalia dicuntur : quippe, ut ait S. Augustinus tract. 6. in Evangel. Joan. per jura regum possidentur possessiones. Et Otto Frisingensis lib. 2. de Gestis Friderici cap. 11 :
Regalia non personis, sed Ecclesiis, perpetualiter a Principibus tradita sunt.
Walthramus Episcopus Naumburgensis de Investitura Episcoporum :
Regalia, id est a Regibus et Imperatoribus, Pontificibus Romanis data in fundis et reditibus.
In Charta Henrici III. Regis Angliæ apud [] Prynneum in Libertatibus Angl. tom. 2. pag. 231 :
Cepimus in manum nostram baroniam et Regalia quæ Archiepiscopus Eborum de nobis tenet.
In alia pag. 254 :
Totum Regale quod ad Episcopatum suum pertinet.
Alia Joannis Regis Angl. ibidem pag. 339 :
Episcopus autem vel electus loci illius temporalia, quæ prius vocabantur Regalia, de manu prædicti Archiepiscopi et successorum suorum plenarie recipiet.
In Regiam Majestatem lib. 2. cap. 23. Baroniæ Episcoporum de eleemosyna Regis esse dicuntur, ideoque ab iis alienari non posse. Cum igitur omnia fere Ecclesiarum prædia, Episcopatuum nempe, et Monasteriorum a Regibus dotatorum, Regalia sint, id est a Regibus olim iis concessa, eodem jure reguntur quo beneficia militaria, seu feuda, iisdemque sunt, quibus ea, servitiis obnoxia. Extinctis quippe personis Ecclesiasticis, ad Regem ipso jure redeunt, donec alia iisdem investiatur. Unde in Charta Caroli IV. Imp. ann. 1354. pro Episcopo Tullensi, dicitur is investiri de Regalibus et feudis. Anonymus in Chronico Cœnobii Schutterani, apud Fridericum Schannat inter Vindemias Literar. pag. 19 :
Per hoc (Diploma) idem Imperator (Henricus II. ann. 1016.) nostrum monasterium quoad temporalia, sive, ut aiunt, Regalia, novo a se erecto Bambergensi episcopatui jure feudi tradidit ; unde in hodiernum usque diem Abbates nostri ab Episcopo infeudantur.
Appendix Chronici Metensis apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 661 :
Domno Poponi.... domnus Stephanus anno Domini mcxx. videlicet anno Callisti PP. II. successit. Hic Callisti ex sorore nepos, cum Regaliam nondum ab Henrico V. qui tunc temporis arcem tenebat imperii, recepisset, etc.
Chronicon S. Dionysii apud eumdem Acherium tom. 2. pag. 813 :
Hoc anno (1228). obiit Petrus de Autolio Abbas S. Dionysii.... et electus fuit Odo Clemens in Abbatem ejusdem Ecclesiæ.... et... recepit a Rege Ludovico Regalia.
Homagium præstitum Adolpho Imperatori a Joanne Episcopo Tullensi ann. 1297 :
Regalia feuda principatus Pontificalis, quem obtinet sibi de regali liberalitate, concessimus et ipsum investivimus : de iisdem administrationem temporalium et jurisdictionem plenariam principatus ejusdem Ecclesiæ prænotatæ Episcopo Tullensi præsentium serie committentes.
Adde Chartam Ludovici Jun. ann. 1162. in Probat. novæ Hist. Occitan. tom. 2. col. 588. Gesta Guillelmi Majoris Andegav. Episc. ann. 1291. tom. 10. Spicil. pag. 275. Epistolam Innocentii V. PP. inter Instrum. novæ Gall. Christ. tom. 2. col. 24. etc. Regalibus autem a Rege Investiri dicuntur Episcopi (ut cæteros præteream, Germanicos et Anglicos præsertim scriptores, qui de Investituris Ecclesiarum egerunt) apud Petrum Cluniacensem lib. 1. Epist. 29. ubi de Lingonensi Episcopo :
Rex... de Regalibus, sicut solet fieri, manu propria solemniter investivit :
cujus quidem Investituræ ratione, sacramentum fidelitatis Regi præstant Episcopi. Epistola Leodiensium ad Paschalem II. PP. :
Dominus noster Episcopus communicat Regi et Imperatori suo, cui ex Regalibus ejus acceptis juravit fidelitatem.
Philippus Mouskes in Histor. Fr. MS. de Episcopo Tornacensi :
Et caskuns Vesques premerains,
Dou Roi de France, joint ses mains,
Prent son Regale par droiture,
Et ses om est de teneure.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hujus sacramenti formulam habes apud Continuatorem Aimoini lib. 5. [] cap. 21 :
Ego Hincmarus ecclesiæ Laudunensis Episcopus, amodo et deinceps domino Seniori meo Carolo Regi sic fidelis et obediens secundum meum ministerium ero, sicut homo suo Seniori, et Episcopus per directum suo Regi esse debet.
Huic fidelitatis sacramento duo alia quæ eodem redeunt, subjungit D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu cap. 1. pag. 21. et 22. Vide Fidelitas, et Cangii Histor. Ambian. pag. 375. sqq.
Fidelitatis porro sacramentum ii faciunt, cum iis redduntur Regalia, hocque sacramentum nostris dicitur le serment de feaulté, vel de fidelité, à cause de la temporalité, ut videre potes in Schedula Caroli VII. Franc. Regis ann. 1454. et alia Ludovici XIII. ann. 1623. quas refert D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu cap. 1. pag. 24. et 25. Redduntur autem Regalia cum consecrationem aut benedictionem acceperunt Episcopi. Sugerius Abbas S. Dionysii Epist. 20 :
De Regalibus vero sicut in Curia dominorum regum Francorum mos antiquus fuisse dinoscitur, cum Episcopus consecratus, et in Palatium ex more canonico fuerit introductus, tunc ei reddentur omnia. Hic est enim redditionis ordo et consuetudo, ut, sicut diximus, in Palatio staturus Regi et regno fidelitatem faciat, et sic demum Regalia recipiat.
Adde Epist. 19. Charta Guillelmi Episcopi Andegavensis ann. 1223. apud Sammarthanos :
Item recognovit nobis quod cum Electus Andegavensis erit confirmatus a Metropolitano, vel ab eo qui potestatem habebit confirmandi, ipse reddet ei Regalia sua per nuntios suos patentes literas deferentes confirmationis ipsius. Ipse tandem Electus tenebitur bona fide adire Dominum Regem, si fuerit in regno, infra 40. dies post susceptionem Regalium, et eidem fidelitatis sacramentum præstare : et si infra 40. dies ad Dominum Regem, sicut dictum est, non venerit, Dominus Rex poterit saisire Regalia sua, et ea tandiu tenere, quousque Regi fidelitatem suam fecerit. Et sciendum quod si Comitatus Andegavensis separatur a regno, non teneremur facere Comiti Andegavensi hujusmodi sacramentum.
Quibus postremis verbis consentaneum est Arestum ann. 1272. pro Episcopo Sagiensi descriptum a Duchesnio in Probat. Hist. Castilionensis pag. 70. Testamentum Philippi Aug. Reg. Franc. ann. 1190. apud Rigordum :
Regina autem et Archiepiscopus tam diu Regalia in manu sua teneant, donec Electus consecratus sit vel benedictus, et tunc Regalia sine contradictione ei reddantur.
Alias tamen de Jure Communi Regalia non redduntur Episcopo, antequam sacramentum fidelitatis Regi exhibuerit, ut mox docemus. At in Germania is mos inoleverat, ut tradit Otto Frising. lib. 2. de Gest. Frider. cap. 6. et 28. ut Episcopi non consecrarentur, nisi prius ab Imperatore,
et ab ipsius manu Regalia per sceptrum suscepissent
. Id etiam habetur in Speculo Saxonico lib. 3. artic. 59. § 1. Quod in Anglia et Scotia perinde obtinuisse docet Regiam Majestatem lib. 2. cap. 64. 65. Scribit Joannes Hocsemius in Adolpho a Marka Episcopo Leodiensi :
Antiquam regni consuetudinem fuisse, ut Rege ultra Mosæ fluvium existente, Episcopi circa dictum fluvium Regalia possint a Scabinis de Francfort impetrare.
Per mortem igitur Episcopi Regalia aperta dicuntur, ut contra, clausa, cum ea Episcopo successori redduntur. Regestum Memorialium Cameræ Comput. Paris. signat. C. fol. 269 :
Dum Episcopus [] alicujus Episcopatus, ubi Dominus Rex habet Regaliam, ab humanis decedit, immediate per obitum seu mortem ipsius est Regalia in dicto Episcopatu aperta, et succedit Rex loco boni et legitimi administratoris in omni temporalitate dicti Episcopatus, confertque beneficia non curata, et hoc durante tempore ipsius Regaliæ. Quæ quidem Regalia dicitur vigere et habere locum in dicto Episcopatu, donec et quousque futurus successor Episcopus legitime intrans suum debitum fidelitatis juramentum dicto Domino nostro Regi, prout tenetur, fecerit. Ex quo literæ Regiæ attestantes dictum juramentum sic fuisse factum præsentatæ, registratæ, et expeditæ fuerint in Camera Compotorum, et quod receptor seu commissus ad receptam ipsius Regaliæ receperit mandatum a dicta Camera emanatum, per quod ei mandetur, ut levet manum Regis, et permittat dictum Episcopum uti et gaudere ponendo ipsam temporalitatem ad plenam deliberantiam. Nec ante receptionem hujusmodi mandati a dicto receptore seu commisso reputatur dicta Regalia clausa, sed usque ad diem ipsius receptionis, tenetur reddere compotum et rationem de fructibus hujusmodi temporalitatis. Et confert Rex beneficia tanquam in Regalia vacantia. Et hoc de jure et consuetudine Regis et suæ Coronæ Franciæ.
Idem Regestum :
Le Roy est en saisine et a usé de tel temps, qu'il n'est memoire du contraire, quant les Regales des Eveschiez y escheent, de prendre et faire lever tous les profits et emoluments qui escheent durant ledit Regale, si come les bleez et grains qui escheent en cause de terres gaignables, de rentes, de dismes, des abliez qui tiennent à racine, quant le Regale eschiet, et semblablement des vins, vinages, dismes, et autres rentes qui escheent en vin, come dit est des grains. Et si les terres, rentes et dismes sont baillées à ferme, il est ou chois du Roy de tenir la ferme, ou de prendre les grains ou vins qui escheent oudit Regale, et ainsi le fait le Seigneur qui tient le fief de son vassal par defaut de home.
Prædictis addo quæ habet vetus Consuetudo Franciæ lib. 3 :
Quand un Evesque trespasse, le Roy peut faire tout mettre en sa main le temporel, et celui faire gouverner comme en Regale. Car les explois de sa justice, et tous les autres revenus temporels sont au Roi jusques à ce qu'il y ait Evesque. Toutefois tous Eveschez ne sont pas tenus en Regale. Pendant le temps de la Regale le Roi peut donner tous offices et benefices, excepté Cures ; et si le Pape et le Roy donnoient en un mesme temps un benefice, le don du Roy precederoit : et s'il en estoit debat, la cause seroit ventilée en la Cour de Parlement, et non ailleurs.
Edictum ann. 1334. apud D. Secousse tom. 2. Ordinat. Reg. pag. 102 :
Philippe par la grâce de Dieu, Roy de France. Sçavoir faisons a touz presens et à venir, que comme il ayt esté mis en doute par aucuns, si nous avons droit et à nous appartenoit de donner les prouvendes, dignitez, benefices, comme ils avoient esté et estoient trouvés non occupez, vacans et vuides de fait tant seulement, ou temps de nostre Regale, és Eglises de nostre Royaume esquelles nous avons droit le Regale ; Et se ceuls à qui nos predecesseurs, ou nous les avons donnez, en doivent joir et jouissent : Nous nous tenons et sommes souffisament et deument enfourmez, que nos devanciers Roys de France, pour cause de Regale et de noblesse de la couronne de France, ont accoustumé et ont esté en possession et saisine de donner [] les prouvendes, dignitez et benefices, quand ils ont esté trouvez non occupez, vuides ou vacans de fait tant seulement : et que nous aussi en avons usé usons et entendons à user, comme de nostre droit royal, toutefois que aucun ou semblable ou quelsconques des cas dessusdiz escherra, et denions toute audience de plait à tous ceuls, qui à nos diz usaiges, accoustumez par nos devanciers Rois de France et par nous coutumez, et aux droits royaux, qui en tel cas nous appartiennent, pour cause de nostre couronne, et aux collations par nous, ou nos devanciers, ou successeurs, faites ou à faire, és cas dessusdiz, ou en aucun d'iceulx, se voudroient opposer. Et se plait, ou procez sur aucun des cas dessusdiz, quelconques ils soient, pendent en Parlement, ou devant quelsconques nos Commissaires, nous les rappellons et mettons dou tout au neant : et nous deffendons à nos amez et feaux nos gens, qui tenront dores en avant nos Parlemens à Paris, etc.
Sed et tradit Scylitzes pag. 658. Nicephorum Phocam Imper. legem tulisse, cui subscripsere ipsi Episcopi adulatores, ne Imperatoris injussu ullus crearetur Episcopus, et mortuo aliquo Episcopo aliquem suorum submisisse, qui definitos faceret sumtus, ipsumque quod erat reliquum, accepisse.
Crebra ac gravis fuit de Principibus ac Regibus querela, qui ut diutius Ecclesiarum Regalibus fruerentur, vel earumdem, uti vocabant, investituras differebant, vel electiones Episcoporum et Abbatum impediebant : quod in primis objectum Germanicis Augustis in diuturna ac gravi illa inter Sacerdotium et Imperium discordia, apud Scriptores qui de ea pluribus egerunt, quibus addendus omnino Arnoldus Lubecensis lib. 3. cap. 16.
Id etiam objectum Anglicis Regibus. Ordericus Vitalis lib. 10. de Guillelmo Rufo Rege Angliæ pag. 763 :
Defunctis Præsulibus et Archimandritis, Satellites Regis Eeclesiasticas possessiones et omnes gazas invadebant, triennioque seu plus dominio Regis omnino mancipabant. Sic nimirum pro cupiditate redituum, qui Regis in ærario recondebantur, Ecclesiæ vacabant, necessariisque carentes pastoribus dominicæ oves lupinis morsibus patebant.
Adde pag. 774. Similis est Willelmi Neubrigensis lib. 3. cap. 26. de Henrico II. querela :
Vacantes Episcopatus, ut provenientia perciperet commoda, diu vacare voluit, et Ecclesiasticis potius usibus applicanda in fiscum redegit.
Ut et Hugonis Flaviniac. in Chron. pag. 241. Adde Willel. Malmesbur. lib. 1. de Gest. Pontific. pag. 215.
Regalium, vel si mavis, regaliorum jus, non in Episcopatibus dumtaxat obtinuisse, sed et ad Monasteria aliaque beneficia productum ex laudato Orderici Vitalis loco colligitur : adeo ut quemadmodum Principes, vacantibus Episcopatibus, eorum dominiis seu uti vocabant, regalibus fruebantur, ac beneficia ab iis dependentia, quæ hoc temporis interstitio vacabant, conferebant, idem in Monasteriis jus sibi adscriberent ; quam quidem hac nostra ætate agitari controversiam novimus. Exstant sane in Principum favorem bina Diplomata Henrici III. Regis Angliæ apud Gul. Prynneum in Libertatibus Angl. tom. 2. ac primum quidem pag. 782. hocce verborum tenore :
Rex Magistro A. de Len. Officiali Cantwar. et Commissionariis suis salutem. Cum tempore progenitorum nostrorum Regum Angliæ, et nostro hactenus sit obtentum, quod vacantibus[] Abbatiis, Prioratibus, et aliis quibuscunque domibus religiosis regni nostri, et in manu nostra existentibus, conferre possimus Ecclesiastica beneficia ad hujusmodi domos pertinentia, et nos ratione vacationis Domus sancti Thomæ de Acon in London dilectum Clericum nostrum Rogerum de Messenden ad Ecclesiam de Colchirch in London duxerimus præsentandum, fratres ejusdem domus, et Hugo Capellanus eorum, ab eisdem fratribus indebite præsentatus ad eundem, dictum Clericum nostrum inde trahit in placitum coram vobis in Curia Christianitatis. Et quia hoc est contra coronam et dignitatem nostram, et manifeste cederet in nostram et hæredum nostrorum exhæreditationem, vobis prohibemus ne placitum illud de cœtero teneatis. Teste Rege apud Woodstock, 18. die Augusti.
Diploma aliud ejusmodi habetur pag. 940 :
Rex omnibus ad quos, etc. salutem. Super jure patronatus et præsentationibus ad beneficia Ecclesiastica faciendis in regno nostro Angliæ, et in Ecclesia Anglicana, quædam speciales consuetudines observantur, inter quas et illa sibi vendicat locum : si videlicet manerium aliquod cum pertinentiis et libertatibus suis cuidam Laïco vel Clerico seu mulieribus aut personis quibuslibet Ecclesiasticis vel secularibus quocunque modo, sive scilicet ad tempus vel ad firmam, vel ad sustentationem, vel pro dotalitiis, seu quibuscunque modis aliis assignetur, jus præsentandi ad Ecclesiam in hujusmodi manerio sitam per assignationem hujusmodi cum manerio semper transit, nisi specialiter fuerit in assignatione illa jus præsentandi reservatum vel exceptum. in manerio vero Episcoporum, ubi jus patronatus et jus instituendi habent, jus patronatus cum maneriis ipsis secundum consuetudinem supradictam semper transit : unde vacantibus Episcopatibus et Abbatiis, tam nos quam magnates nostri, ad quos custodia maneriorum tempore vacationis pertinet, jus præsentandi ad Ecclesias in ipsis maneriis sitas obtinemus, instituendi jure apud Metropolitanum, vel alios ad quorum devolvitur jus spirituale remanente. Licet enim Episcopi in Diœcesibus, aut etiam Abbates Pontificale jus habentes Ecclesias maneriorum suorum conferant, eo quod in ipsis jus patronatus, et jus instituendi conveniunt, jus tamen patronatus habent ratione maneriorum suorum, vel Baroniarum suarum, quæ si ab ipsis evincantur, aut si aliis cum suis pertinentiis, ut prædictum est, assignentur, jus præsentandi cum ipsis maneriis transit, jure instituendi apud ipsos ratione officii Pastoralis extunc tantummodo remanente. In cujus, etc. teste Rege apud Westm. 13. die Martii.
Charta Archembaldi D. Burbonensis in Tabul. Brivat. ann. 1223 :
Ego Archembaldus Dominus Borbonensis, Arverniæ Constabularius,... quod de mandato et præcepto D. Philippi Regis Franciæ felicis recordationis occasione Regaliæ, defuncto Præposito Brivatensis Ecclesiæ, patruo videlicet Guidonis quondam Comitis Arverniæ, vacantem Præposituram occupavi,... accedentes præfatæ Ecclesiæ Canonici ad dictum Regem, coram ipso proposuerunt, quod non habebat, nec habere debebat Regaliam in præpositura prædicta.
In manuali Placitorum Parlamenti ann. 1373. 29. Maii, dicitur vacante Burguliensi Abbatia, Regem habere administrationem bonorum temporalium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Locum hic habere potest Judicium quod refert Kennettus ad ann. [] 1294. Antiquit. Ambrosden. pag. 330 :
Abbas de Oseneya obiit anno Regis Edwardi xxv°. et ante restitutionem temporalium dictæ Abbatiæ successori dicti Abbatis dictæ domus electo factam, petiit Escheator ad opus domini Regis cupam et palefridum dicti Abbatis defuncti, et etiam lanas bidentum ejusdem Abbatiæ de tempore vacationis Abbatiæ prædictæ, per quod ad prosecutionem dicti electi super præmissis in consilio regio, tertio die Julii anno prædicto apud Westmon. et examinatis causa et petitione Eschaetoris supra cupa et palefrido et lana prædictis, mandatum est per prædictum consilium prædicto Eschaetori, quod a præfato electo cupam nec palefridum nec etiam lanas prædictas exigat vel exigi permittat.
Quod si aliquæ controversiæ acciderent de ejusmodi feudis ac Baroniis Ecclesiasticis, earum cognitionem judicibus Ecclesiasticis esse interdictam, sæcularibus vero duntaxat attributam constat. Exstant in hanc rem Bullæ Innocentii III. et Honorii III. Papæ in Regesto Campaniæ Bibl. Reg. fol. 8. 12. 65.
Episcopatuum vero qui a jure regalium immunes erant regalia, sede vacante, servabant Archiepiscopi. Vide Spicilegium Acherianum tom. 8. pag. 203. 253. 254. et infra in v. Vicedominus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quinam vero olim fuerint Episcopatus immunes, vide apud D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 292. et 293. quibus adde pag. 287. 288. 297. 298. 299. 300. 302. 304. 305. 306. 307. 308. et 540. Unum dumtaxat observabo a viro Cl. prætermissum. Canonicis Rotomagensibus, Archiepiscopo decedente Regaliorum curam devolutam fuisse, probare nititur Vivianus Episcopus Constantiensis in Epistola ad Philippum V. Franciæ Regem inter Synodos Rotomag. part. 2. pag. 33. ubi hæc habet :
Intelleximus ex testimonio virorum fide dignorum, quod Archiepiscopo Rotomagensi decedente, cura bonorum omnium temporalium et spiritualium, quæ ad Archiepiscopum jure quolibet pertinebant, ad Capitulum ejusdem Ecclesiæ sine contradictione qualibet devolvebatur, ita quod nec Regi Anglorum, qui tunc in Normannia dominabatur, nec ipsius servientibus licebat manum apponere in res ad Archiepiscopatum aliquo modo pertinentes.
Sed de his Ecclesiæ Rotomag. Regalibus contrarium ead. pag. refertur testimonium quatuordecim Militum, qui jurati dixerunt :
Quod mortuo Rotberto (leg. Rotrodo) Rotomagensi Archiepiscopo Rex Hainricus cepit Regalia in manu sua, et posuit custodes suos ad ea custodienda. Cum autem Galterus de Constantiis, qui erat familiaris Regis, in Archiepiscopum promoveretur, Rex ea reddidit illi ; sed dixerunt se nescisse utrum ei reddiderit amore, quod familiaris ejus erat, vel de jure, vel aliquo alio modo.
Hic Rotrodus ann. 1183. obiisse dicitur in Chronico Roberti de Monte.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ex Bulla ann. 1265. qua Clemens IV. Siciliæ regnum confert Carolo Comiti Andegav. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 239 :
in Ecclesiis vacantibus Rex nulla habebit Regalia, nullosque fructus, reditus et proventus, nullas etiam obventiones, ac nulla prorsus alia percipiet ex eisdem, custodia earumdem Ecclesiarum interim libera remanente penes personas ecclesiasticas juxta canonicas sanctiones.
Regalia Episcopatuum non semper Regum erant, sed interdum ab aliis proceribus de Rege tenebantur in feodum. Exstat Epistola 38. inter Sugerianas, in [] qua Theobaldus Carnotensis Comes
Regale Carnotensis Episcopatus de Rege in feodum tenere cum alio feodo suo profitetur, ita quod decedente Episcopo Regale Episcopatus suum proprium sit, quousque alius substituatur.
Exstat apud Guill. Prynneum in Libertatib. Eccl. Angl. tom. 3. pag. 187. Charta Edwardi I. Regis Angliæ, in qua
quoties sedem Burdegalensem vacare contigit, custodiam temporalium ejusdem Archiepiscopatus, eadem sede vacante habere, et facere fructus suos consuevisse
Duces Aquitaniæ contendit, Capitulo ejusdem Ecclesiæ id juris sibi competere asserente, etc. Post mortem Willelmi Breuse Episcopi Landavensis in Comitatu Clamorganensi, in Principatu Valliæ, Gilbertus de Clare Comes Glocestrensis et Herfordiensis, tanquam Comes Clamorganensis, ejusdem Episcopatus Regalia, et Beneficiorum vacante Episcopatu collationem sibi competere asserebat. De qua cum Rege Edwardo I. controversia multa habet idem Prynneus pag. 412. et seqq. et pag. 636.
P. Carpentier, 1766.
Regaliæ appellatio etiam obtinuit, cum ab aliis, quam a regibus, quocumque titulo possidebantur. Explodenda ergo omnino est hujus vocis etymologia, quam a veteri Gallico Regale, epulum, convivium accersendam vult D. de Mably in Animadv. ad Hist. Gall. tom. 2. pag. 276. Horum regaliorum reditus et administratio, extinctis ecclesiasticis possessoribus, ad regem redeunt ; quæ tamen interdum proceribus laicis fuisse tradita a rege non semel reperitur. Eodem Regaliæ nomine ecclesiam Augustodunensem, mortuo episcopo, administrabant archiepiscopus et capitulum ecclesiæ Lugdunensis, ut docet Pactum inter reg. et eosdem ann. 1320. ex Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 126. r° :
Transportons pour nous (archêveque et chapitre) et pour nos successeurs en lui (Roy) et ès siens toute la Regale, que nous tenions et aviens en l'église, la cité, l'éveschié et le diocese d'Otum, dont nos devanciers avoient usé et nous usons, vacant icelle église d'Otum, exceptez l'exercice et les emolumens des coins esperituelz dudit éveschié.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ut Episcopatuum Proceribus, sic etiam Abbatiarum Regalia aliquando in feodum Episcopis abs Regibus concessa fuisse, discimus ex Charta Philippi Aug. ann. 1192. qua confirmat donationem Abbatiæ Flaviniacensis ab Ludovico Juniore hac ratione factam Episcopo Æduensi, apud D. Brussel tom. 2. de Feudorum usu pag. 1043. et 1044. ubi sic habetur :
Super Regali nostro Flaviniaci idem genitor noster veritatem diligenter inquisivit : qua inquisita, Flaviniacum cum omnibus appenditiis suis, eidem Episcopo et successoribus suis de Regali suo tenere in perpetuum concessit ; ita quod Episcopus Æduensis de Rege, et Abbas de Episcopo illud teneat.
Chronicon Cœnobii Schutterani inter Vindemias Liter. Schannatti pag. 19 :
Imperator nostrum monasterium quoad temporalia, sive, ut aiunt, Regalia, novo a se erecto Bambergensi Episcopatui jure feudi tradidit, unde in hodiernum usque diem Abbates nostri ab Episcopo infeudantur.
Cæterum non defuere qui tantas Ecclesiarum seu Ecclesiasticorum opes ac prædia improbarent. Libellus precum Marcellini et Faustini pag. 46 :
Intendite in hoc adversus Catholicos quasi quendam triumphum hæreticorum : et in miseram et quasi ultimam et fœdissimam captivitatem,[] in his Episcopis condemnata pia fide, et Catholicis Episcopis, in eorum se dominium delusionemque tradiderunt metu exilii, et ut Episcopale nomen apud homines retinere viderentur, quod utique jam apud Deum post subscriptiones impias non habebant. Sed ideo nominis istius etiam cum omni decore quærebatur auctoritas, ne illis possessiones Ecclesiæ tollerentur ; quas utinam nunquam possedisset Ecclesia ut Apostolico more vivens fidem integram inviolabiliter possideret.
Adde pag. 97.
P. Carpentier, 1766.
Regalia, Prædiorum ecclesiasticorum investitura. Charta Rudolphi imper. ann. 1290. in Chartul. Romaric. ch. 15 :
Cum abbatissa Romaricensis, post novam suam creationem, sua Regalia, id est, administrationem temporalium a nobis petere et recipere, et tunc temporis sexaginta quinque marchas cum fertone officialibus nostræ curiæ persolvere teneatur, etc.
Quo sensu rursum occurrit hæc vox in Chron. Metensi et S. Dion. supra laudatis Regale, eadem acceptione, in Charta Guid. episc. Camerac. ann. 1246. ex Tabul. ejusd. eccl. :
Quant li vesques venra de ses Regales u de sen sacre, etc.
Regaliarius, Qui Regalia, vel eorum proventus Episcopatus vacantis percipit vice Principis, cujus ea sunt. Charta Edmundi Comitis Campaniæ ann. 1277. in Tabulario Ecclesiæ Meldensis fol. 78 :
Come tençons fut entre nous... et l'Evesque de Miaux seur griez et seur dommages que li Regalier le Roi Thibaut et le Roy Henri de Navarre jadis Comte de Champagne, avoient fait és biens et choses de l'Evesché de Meaux, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Regaliator, Eadem notione. Edictum Philippi Pulchri pro reformatione regni ann. 1302. apud de Lauriere tom. 1. Ordinat. pag. 359 :
Quantum ad Regalias, quas nos et predecessores nostri consuevimus percipere et habere in aliquibus Ecclesiis regni nostri, quando eas vacare contingit, de quibus plures ad nos querimonie devenerunt, eo quod gardiatores seu Regaliatores amputabant et secabant nemora dictarum Ecclesiarum, et antequam tempus amputationis seu sectionis eorum, aut debite venditionis advenisset... Nos circa ea cautius precavere volentes debito temperamento, etc.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Régaleur. Memor. C. Cam. Comput. Paris. ad ann. 1350. fol. 93. r° :
Andreas Giffardi Regaliator seu receptor regaliæ Meldensis episcopatus, etc.
Lit. Phil. VI. ann. 1342. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 440 :
Lesquiex place et courtil ledit prestre acheta et aquist, ou temps que il estoit nostre Régaleur des éveschiés de Chastres ou de Tours ; et en icellui temps meismes, li estant encores Régaleur, pour lequel régale il estoit et est tenu à nous en mil livres.
Memor. D. ejusd. Cam. ad ann. 1367. fol. 91. v° :
Michiau Garnier du Mans establi Régaleur du régale de l'éveschié du Mans.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Regalator Commissarius, Eodem intellectu. Litteræ de Hominio Episcopi Æduensis e Chartulario ejusd. Ecclesiæ :
Quibus litteris lectis et diligenter intellectis dictus dominus Episcopus dixit et protestatus fuit, quod in casu in quo baillivus, curiani et officiarii bailliviæ Matisconensis, et cæteri commissarii Regalatores non contentarentur de juramento per eum coram nobis præstando... Quæ omnia et singula supradicta ad notitiam baillivi, receptoris et officiariorum regiorum bailliviæ Matiscon. et cæterorum commissariorum Regalatorum super hoc deputatorum... notificamus per præsentes, etc.
[]
Custos Regaliarum, Qui decedente Episcopo a Rege mittebatur ut colligeret reditus ac proventus temporalitatis Episcopatus, qui de jure ad Regem pertinent : quousque alius electus consecrationem accepisset. Custodes, Gardiatores, seu Gubernatores Regaliarum Ecclesiarum, in Edicto Philippi Pulchri ann. 1302. art. 3. ubi eorum abusus coerceri jubentur, quos etiam carpit auctor Historiæ Episcoporum Autissiodor. cap. 59. pag. 483. Vide Regestum Parlam. B. fol. 56. et Historiam Episcoporum Cadurcens. num. 178.
Regalia Facere, Sacramentum fidelitatis, vel hominium pro regalibus Regi præstare. Will. Malmesburiensis lib. 1. de Gestis Pontif. pag. 219. de Anselmo Cantuariensi :
Regalia pro more illius temporis faciens Principi, 7. Kal. Octobris, Cantuariæ assedit.
[]« 3 regalia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 088c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGALIA3
3. REGALIA, Præcipua Imperii insignia, corona, sceptrum, etc. Albertus Argentin. pag. 119 :
Monstrabantur ibi Sanctuariorum insignia, quæ Regum dicuntur, scilicet lancea, clavus, pars crucis Salvatoris, corona, gladius Caroli, et alia per quendam Cisterciensem, etc.
Adde pag. 124. 157. et Albertum Stadensem ann. 1126. Otto Frisingensis lib. 1. de Gestis Frider. cap. 63 :
Regalia Duci Friderico cum unico suo item Friderico commendans.
Conradus Usperg. ann. 1106 :
Ipse partis utriusque consiliis annuens, Regalia vel Imperialia insignia, crucem scilicet et lanceam, sceptrum, globum, atque coronam filii potestati tradidit.
Henricus Imper. apud Dodechinum ann. 1110 :
Tibi itaque, filii carissime, Henrice Rex, et nunc per officium nostrum Dei gratia Romanorum Imperatori, et regni Regalia illa dimittenda præcepimus, quæ ad regnum manifeste pertinebant tempore Caroli, Ludovici, Ottonis, et cæterorum prædecessorum tuorum.
Idem Henricus in Epist. ad Hugonem Abbat. Cluniacensem :
Interea mandatum est nobis, quod liberationis nostræ nullum esset consilium, nisi extemplo daretur, et crux, et lancea, cæteraque Regalia insignia.
Stero ann. 1219 :
Regalia quoque Heinricus Palatino Reheni assignanda Regi Friderico reliquit, etc.
Ea autem Regalia sic idem recenset ann. 1361 :
Insignia Imperialia quæ tunc vidi, sunt hæc, primum ferrum lanceæ quæ transfixit latus Christi : item clavus cum aliquali petia S. Crucis, quæ transivit manum Christi : item gladius Caroli M. Imperatoris Romanorum, quem tunc Imperator tenebat in manibus, et corona qua coronatus est in Imperatorem a Leone PP. III. Item gladius Mauricii Martyris. Item petra brachii S. Annæ, etc. et aliæ plures reliquiæ Sanctorum.
Rupertus Abbas in Vita S. Heriberti Archiepiscopi Coloniensis n. 10 :
Et hæc quidem Regalia cito reddidit.
Ubi Lambertus in Vita ejusdem Sancti num. 11.
Imperialia
habet :
Imperialia quæ penes se erant, electo Principi reddidit.
Honorius Augustodun. lib. 1. cap. 73 :
Ante Pontificem portantur Sancta, sicut ante Regem Imperialia.
Vide Ottonem de S. Blasio cap. 46. Chronicon Colmariense ann. 1273. et Festum Coronæ.
P. Carpentier, 1766.
Inventar. MS. ann. 1366 :
Præfatum (Petrum) regem (Aragoniæ) per manum Petri episcopi Portuensis fecit inungi, quem postmodum ipse (Innocentius III.) manu propria coronavit, largiens ei Regalia insignia universa, mantum videlicet et colobium, sceptrum et pomum, coronam et mitram.
[]« 4 regalia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 088c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGALIA4
4. REGALIA, Exactiones vel tributa [] Regia. Vetus Charta in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 30 :
Nec in quoquam fideles nostros tam Clericos quam Laicos, aut in pernoctationibus vel in steuris, seu Regalibus, seu in qualibet re licet minima molestare debent.
Vetus Charta in Actis Episcopor. Cenoman. pag. 236 :
Ipse Archilaus de ipso facto (modo agri) aliud exinde non reddat, præter tantum Regalia in campo dominico procurare faciat.
Octavius Ferrarius in Orig. Ital. in v. Appendicio, ait Insubres appendicio vocare ea quæ ad pensionem adduntur, ut ova, pullos, carnem suillam : Venetos vero nobiliore vocabulo Regalia appellare. Regaliæ gallinarum, vini et gondolæ, apud Andream Dandulum in Chron. MS. ann. 1205.
[]« 5 regalia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 089a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGALIA5
5. REGALIA, Palatia, τὰ βασίλεια. Freculfus Lexoviensis tom. 2. lib. 5. cap. 11. de Theodosio juniore Imp. :
Plerumque jejunabat, et maxime 4. feria et 6. studio Christianitatis, nec aliter quam Monasterium Rigalia videbantur.
Vita S. Athanasii Episc. Neapol. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 1055 :
Ergaque serenissimos viros Lodoicum piissimum, cognomento Almum, ejusque sobolem Lotharium, invictissimos Cæsares familiarissimus esset, maximumque obtineret honoris locum, quoniam frequenter eorum Regalia adibat.
Charta Thomæ Archiep. Eborac. ann. 1499. abud Madox Formul. Anglic. pag. 337 :
Concedimus eidem Duci officia magistri deductus sive venacionum ferarum, parcorum et forestarum nostrarum infra Regaliam et manerium sive dominium nostrum de Extildesham, etc.