« »
 
[]« Rekpenis » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 105a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REKPENIS
REKPENIS. Constitut. Roberti Dunelm. Episc. ann. 1276. cap. 3. apud Thomam Blount in Nomolexico :
Porro huic sanctioni adjicimus, quod si plures liberi proprium habentes, in parentum pariter familia vivant, ad denarios, qui nuncupantur Rekpenis, minime arceantur, cum sic (f. sicut) communiter intrinsecis aluntur a parentibus, sic in extrinsecis ab eisdem lætentur pariter se defendi.
An idem quod Denarius S. Petri, de quo supra. Sed vereor ne mendum sit in hoc vocabulo. Vox quidem Peny denarium solidumve significat apud Anglos ; sed qui sonet præposita vox Rek, prorsus ignoro, nisi forte sit Latinum Rex : quo posito Rek-peny idem esset quod Denarius Regis, seu Regi solvendus.
P. Carpentier, 1766.
Forte a Recht, jus, et Peny, denarius : ita ut significetur Præstatio, quæ ex jure debetur. Vide Retepeny.