« »
 
[]« Denarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 059c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DENARIUS
DENARIUS, a dando (decem) dictus, quia pro decem nummis imputatur, Isidoro lib. 14. cap. 24. Primo Denarium decem asses valuisse notum est omnibus, deinde sexdecim, postea duodecim. Gloss. Sangerman. MS. num. 501 : Denarius habet seliquas (siliquas) decem et octo. Denarius Romanus pendebat siliquas 24. ex Pitisco, quem consule. Denarius in Lege Alaman. tit. 6. § 3. est quarta pars tremissis et duodecima solidi :
Saiga autem est quarta pars tremissis, hoc est, Denarius unus. Duæ saigæ duo Denarii dicuntur. Tremissus est tertia pars solidi, et sunt Denarii quatuor.
Vide Legem Ripuar. tit. 36. § 12. et Capitul. lib. 3. cap. 30.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Denarius et Nummus prosmicue sumuntur in duabus Chartis Cluniacensibus sub S. Maiolo datis de eadem re. In priori quæ est num. 234. habetur :
Ita ut duodecim Denarios singulis annis in vestitura Monachis persolvamus ;
in posteriori vero n. 459 :
Ita ut duodecim Nummos, etc.
Testamentum xii. sæculi :
Dat tres solidos et unum Nummum ;
hoc est Denarium.
P. Carpentier, 1766.
Denariorum Libra. Charta ann. 996. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 335. col. 1 :
Ut omni anno mihi dentur... duæ Denariorum libræ ante Domini Natale.
Vide in Libra 3. Denariorum Marca, in Chart. Ravengirsburgensi ann. 1312. ap. Würdtwein. Subsid. Diplomat. tom. 6. pag. 121. etc.
P. Carpentier, 1766.
Ad Denarios Alicujus, Ejus sumptibus. Charta ann. 1284. in Chartul. Thenol. fol. 14. v°. :
Dicebamus quod quotienscumque terræ existentes infra fines parrochiatuum dictarum villarum de Bomont et de novavilla de Bomont excolebantur ab habitantibus in dicta villa de S. Petri monte... cum carrucis, seu equis vel animalibus ipsorum habitantium,... vel ad Denarios eorumdem, etc.
Charta qua Willelm. Comes Holland. se hominem ligium profitetur Johannis regis Angliæ ap. Rymer. tom. 1. pag. 54 :
Veniam ad ipsum in Angliam ... ad defendendum terram suam, pro posse meo, ad Denarios Suos.
Infra :
Viginti et quinque milites ei mittam de terra mea usque in Angliam, ad custum [] meum, et a die, quo applicuerint in Angliam, servient domino regi, ad Denarios Ipsius.
Denarius Francicus, Nummus argenteus, cujus mentio in Lege Salica tit. 1. § 1. 2. tit. 2. § 1. 2. et alibi passim, ex qua quadraginta denarios solidum aureum Francicum æquasse docemur, quos ad 12. reduxerunt Pipinus et Carolus Magn. Vetus Agrimensor de Ponderibus :
Juxta Gallos, vigesima pars unciæ Denarius est, et 12. Denarii solidum reddunt.
Charta ann. 849. apud Perardum pag. 146 :
Fisco auri Denarios tres componet.
Vide Solidus, et Wendelinum in Glossario Salico. De Anglosaxonum Denariis, quorum tempore quatuor, Normannorum vero quinque solidum efficiebant vide Phillips. de Jur. Anglosaxon. not. 286. et Lappenb. Hist. Angl. tom. 1. pag. 627. not. 1.
Denarii Ærei vel Æris. Aurelianus Imp. apud Pollionem :
Philippeos minutulos quinquagenos, æris Denarios centum.
Hujusmodi denariorum sex millia solidum conficiebant. Senator lib. 1. Epist. 10 :
Sex millia Denariorum solidum esse voluerunt.
Hesych. : Τὸ λεπτὸν, (denarius) ἑξαϰισχιλιοστόν ταλάντου, id est, solidi. Vide legem ult. Cod. Theod. de Suariis (14, 4.), et Novellam Theodosii et Valentiniani 25. De Denariis æreis inferioris ætatis, sic Eadmerus libro de Similitudinibus S. Anselmi cap. 90 :
Tria cuique bono insunt Denario, quæ cuique bono inesse debent Monacho. Denarius quippe bonus puro ex ære, recto pondere, monetaque legitima debet constare, etc.
Denarius sumitur etiam pro minutiore moneta, uti apud nos hodie, et minimo nummo, apud Cassian. lib. 4. de Instit. Cœnob. cap. 14 :
Præter duo paxamacia, quæ tribus vix Denariis ibidem distrahuntur.
Apud Macrob. denarii in lusu puerorum ponuntur ; et quæ apud Marcum cap. 12. λεπτὰ δύο dicuntur, duo Denarii, δύο δηνάρια Lucæ cap. 10. Ambrosio duo æra appellantur ; unde conficitur ejusmodi denarios ex æreis fuisse. Ordericus Vitalis lib. 5. pag. 569 :
Patris tui satellites regale sic servant ærarium, ut vix unum tuis clientibus inde possis dare Denarium.
L. Henschel, 1840–1850.
De variis Denariorum speciebus et eorum pretio agit Cangius in voce Moneta, Murator. Dissert. 28. Antiquit. Ital. med. ævi, Savin. in Append. 1. tom. 3. Histor. Jur. roman. med. temp.
Tertius Denarius, dicebatur Tertia pars emolumentorum e causis apud Comites provinciarum actis provenientium. Duæ partes Regis, tertia pars erat Comitis, ex regio tamen privilegio, non cuivis Comiti concesso. Litteræ Edwardi III. Regis Angl. pro Eubulone le Strangle ex uxore sua Comiti Lincoln. apud Kennetum Antiq. Ambrosden. ad ann. 1331 :
Concessimus... custodiam et wardam castri nostri de Lincoln. cum balliva ibidem et viginti libratas annui redditus cum pertin. pro Tertio Denario Comitatus Lincoln.
Pactum Joannem Ducem Silesiæ inter et Regem Bohemiæ ann. 1330. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 552 :
Et si nos prædictam civitatem Lubin infra quadriennium continuum exsolvere poterimus, in hujusmodi exsolutionis subsidium, ipse Rex Tertium Denarium, nobis dare tenetur.
Vide Advocatus, et Comes de tertio denario.
Denarius Dei, Qui datur in arrham emptionis. Dicitur autem Denarius Dei, quod in pios usus, non in venditoris commodum convertatur : ut habet [] Bulla Leonis X. ann. 1519. in Archivo Ecclesiæ Macloviensis. Statuta Arelatens. MSS. art. 191 :
Denarius Dei, qui daretur in contractibus in honore Dei et candele S. Trophimi, distribuatur.
Denier à Dieu, in Consuetudine Insulensi art. 50. 80. 81. 92. 160 : Statuta Gildæ Scoticæ cap. 22. § 4 :
Si quis emerit haleces, vel alia mercimonia, et dederit Denarium Dei, vel aliquod argentum in arrhis.
Statuta Massil. lib. 3. cap. 6 :
Postmodum palmata, vel Denarius Dei, vel arrhæ factæ seu datæ inde fuerint, contractus ille, sive venditio ex tunc rata et firma habeatur, quantum ad eos inde contrahentes et eorum hæredes, ac si res ipsa fuerit ipsi emptori tradita, et pretium inde numeratum venditori.
Rursum fit mentio de
Arrha sive, ut vulgo dicitur, Denario Dei
, in Statutis Avenion. lib. 1. rubr. 66. art. 1. Stobæus cap. 42. refert ex Theophrasti libris, Thuriacos cum venditionem contrahebant exiguum nummum tradidisse tribus proximis vicinis memoriæ et testimonii causa. Discimus ex causa in Senatu Parisiensi 1. die Aprilis ann. 1386. acta, Denarium Dei in manus Scribæ a licitatoribus et emptoribus traditum fuisse. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Gottes-Pfennig, col. 743. Dicitur
Denarius S. Spiritus
, in codice Lubecensi primo Hachii cap. 72 :
Si quis Denarium S. Spiritus super contractu vel mercatione quamcumque excellente vel mediocri erogaverit, idem est ac si mercipotum exhibuerit vel dederit.
Inde in Statut. Ripensib. antiq. cap. 79. et novis cap. 66. ap. Westphal. Monument. Cimbric. tom. 4. col. 2006. et 2015.
Denarius Appensus Chartæ. Vetus Notitia ex Tabulario S. Laudi Andegav. fol. 84 :
Omnibus... notum sit, quod Raherus Augardis filius, ipse et mater sua dederunt Ecclesiæ S. Laudi terram quandam, quæ est trans rivulum juxta domum Chalopini, et facientes donum super altare posuerunt, accepta a Canonicis caritate, quam decuit. Postea vero Raherus partem prædictæ terræ, Canonicis nescientibus, Chalopino tradidit, 4. Denarios census ab eo accepturus. Quod ubi cum eis contendere voluit, scilicet jus Ecclesiæ recognoscens, 4. Denarios, quos injuste acceperat, in manu Normanni Decani in Claustro S. Laudi, reddidit videntibus Canonicis... Denarius autem, qui huic Cartulæ dependet in testimonium, unus est ex illis 4. quos Raherum, reddidisse præmissum est.
Vide Louvetum tom. 2. Hist. Bellovac. pag. 213. et in verbo Investitura.
P. Carpentier, 1766.
Denarii Perforati in rei alicujus memoriam et testimonium asservati. Chartul. S. Petri Belvac. ch. 64 :
Lanscelinus... duos quoque solidos denariorum, et dimidium, quos eodem die de prædictis villis habuerat, ecclesiæ B. Petri remisit, et eosdem Denarios perforari et perforatos in sacrario B. Petri recondi et reservari rogavit, ut posteris essent in testimonium redditionis.
Alio sensu vide in Monetæ Perforatæ.
Quatuor Denarios super re, quam ut suam vindicabat, ponebat is coram judicibus, qui furto sibi ablatam contendebat, de quo ritu agunt Stabilimenta S. Ludovici lib. 2. cap. 12. 17.
P. Carpentier, 1766.
Denariorum Quatuor super caput impositio, servitutis erat professio. Chartul. Major. monast. pro pago Vindoc. Ch. 159 :
Stephanus Gambacanis de Ferraria... abnegavit se esse servum S. Martini,[] et de hoc arramivit bellum contra nos. Intra terminum autem, quo bellum fieri debebat, recognovit se male egisse ; venit in capitulum Majoris monasterii et dedit recognitionem suam, scilicet secundum consuetudinem imposuit super caput suum quatuor Denarios, et per illos tradidit se sancto Martino et monachis ejus.
Vide Manumissio per denarium. Eadem ratione rei possessæ abdicatio ejusdemque alteri, præsertim ecclesiæ cessio significabatur. Charta circa finem 11. sæc. in Reg. 3. Armor. gener. part. 1. pag. vj. :
Hæc suprascripta de silva confirmavit Jordanus filius ejus domno Fulcherio abbati et monasterio Stirpensi,... ponens super capud suum quatuor Denarios.
P. Carpentier, 1766.
Denario capiti exulis occisi supposito ab interfectore, ex consuetudine Atrebatensi pœna reus absolvitur. Vide supra Bannire in Bannum 1.
Denarius et Candela Caritatis, inter oblationes, quæ Sacerdotibus fiunt, recensentur in Charta Manassis Episcopi Lingonensis ann. 1185. apud P. Roverium in Reomao pag. 218.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Denarii pro Crucibus Kalendarum Maii. Vide Cruces.
P. Carpentier, 1766.
Denarii dati a nubentibus in foribus ecclesiæ. Pactum inter decan. et paroch. S. Germ. ann. 1224. ex Chartul. episc. Paris. fol. 41. v°. :
Item de Denariis, qui dantur a nubentibus in foribus ecclesiæ, habebunt decanus et ejus successores medietatem, et presbyter parrochialis aliam medietatem.
P. Carpentier, 1766.
Denarii qui dantur in confessionibus memorantur, in Charta Barthol. episc. Paris. ex Chartul. ejusd. ann. 1224. fol. 41. Vide supra Confessio 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Denarius Albus. Chronicon Cornelii Zantfliet apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 472 :
Nihilominus eodem anno (1450.) modius speltæ mensuræ Leodiensis vix vendebatur pro septem albis Denariis Flandriæ, dictis Aydans, quorum viginti vix valent unum florenum Rhenensem.
Vide Albus et in Moneta.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1211. in Chartul. Mont. S. Mart. part. 6. fol. 103. v°. col. 2 :
Prædictæ dominæ xij. Denarios albos concessit quoad viveret annuatim, et post decessum ipsius hæredibns suis duos solidos ejusdem monetæ.
L. Henschel, 1840–1850.
Denarii alligati. Ordinatio Præpos. ad S. Sever. Erford. ann. 1121. ap. Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 50 :
In festo S. Mariæ unicuique phaltinam unam quæ valeat 30. Denarios et in fine illius duos Denarios Alligatos.
Ubi Gudenus hæc habet : Hæc interpretari licet de modico pecuniæ seu Denariis, qui in phaltinam, et in fine illius, subintellecto inferne, sive in phaltinæ sutura, secundum mirabiles veterum mores alligari poterant. Et ex obsoleta isthac consuetudine derivari reor, quod etiamnum Bambergæ canonicis et vicariis summæ ædis, cuilibet bini distribuantur denarii, involuti linteolo filoque consuti.
L. Henschel, 1840–1850.
Denarii Agnorum, Nummi vice agnorum præstationis exsoluti. Charta Wetflar. ann. 1261. ap. Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 700 :
Novem denarii in festo Penthecostes qui dicuntur Agnorum Denarii, duos denarios in Cathedra Petri qui dicuntur Piscium Denarii.
P. Carpentier, 1766.
Denarius S. Andreæ dictus, qui ad S. Andream de Villanova prope Avenionem pro mercibus extra regnum exsportandis solvebatur. Inquisit. ann. 1385. in Reg. 139. Chartoph. reg. ch. 133 :
Revam et Denarium sancti Andreæ, tractam [] et alia jura regia de talibus exsolvi consueta non solvendo.
L. Henschel, 1840–1850.
Denarii Areales, Census pro singulis areis advocato persolutus. Chart. Sigfrid. Episc. Hildes. ann. 1289. ap. Haltaus. in voce Vogt-Schillinge :
In casis hortorum advocatiam et Denarios Areales habebimus, sicut in aliis areis ibi sitis.
Denarii censuales supra dicuntur.
P. Carpentier, 1766.
Denarius Aureus. Charta ann. 1071. in Chartul. Major. monast. pro pago Vindoc. ch. 94 :
Uxor sua Agathes, quæ pro hoc habuit unum Denarium aureum.
Alia A. abb. S. Medardi Suess. ann. 1205. ex Chartul. Campan. fol. 251. col. 2 :
Dicti milites et eorum hæredes imperpetuum ecclesiæ nostræ singulis annis... xl. solidos Proviniensium monetæ et unum Denarium auri reddent.
Charta Adalber. Leod. episc. ann. 1124 in Chartul. Cluniac. ch. 401 :
Unum aureum Denarium Leodiensis monetæ in Pascha ipsi fratres persolvant.
Alia Joan. ducis Lothar. ann. 1283. in Suppl. ad Miræum pag. 139. col. 1 :
Chacun an un Denier d'or, qui doit valoir trois sous Liegeois.
Vide in Moneta.
L. Henschel, 1840–1850.
Denarii Bannales. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Bann-Pfennige, col. 2195.
L. Henschel, 1840–1850.
Denarii Boni apud Ansegis. lib. 4. cap. 110. in Edict. Pistens. cap. 21. etc. Vide Denarii meri.
Denarius Calefactus, fronti impressus eorum, qui denarios bonos et bene pensantes rejiciebant. Capitula Caroli C. tit. 28. Edict. in Carisiac. ann. 861. :
Habeat missus reipublicæ in civitatibus, et in mercatis, Denarium sic affectatum, et deprehensum in fronte Denario calefacto salvis venis taliter coquat, ut ipse homo et cæteri castigentur, et homo non pereat, et videntibus castigationis signum ostendat.
L. Henschel, 1840–1850.
Denarii de Carne. Conrad. Archiep. Mogunt. Ordinatio Scholastica ann. 1189. in Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 294 :
De quibus (scolaribus, magister) non vult habere curam vestiendi, dummodo sunt adulti Denarios omnes de Carne magister recipiet, et de pisce. Refectiones, porcos de nativitate et Denarios qui dantur ad supplementum panis magister retineat. Alios vero Denarios de vestibus scolares recipiant.
L. Henschel, 1840–1850.
Denarii Censuales. Vide Denarii Areales.
L. Henschel, 1840–1850.
Denarius Ceræ pro Denariata Ceræ in Chart. Murbac. ann. 801. in Alsat. Diplom. tom. 1. pag. 60.
Denarius Complicatus ex voto ad Tumbam Sancti oblatus, apud Radulfum in Miraculis S. Richardi Episcopi Cicestrensis num. 4.
P. Carpentier, 1766.
Denarii Consolationum. Vide supra Consolatio 3.
P. Carpentier, 1766.
Denarius Cruentus, Sanguinolentus, Mulcta, quæ ob effusum sanguinem exigitur. Jura advocatiæ eccl. Aquilej. ann. 1202. inter Monum. ejusd. cap. 66. col. 648 :
Cruentum Denarium habebat (advocatus) a patriarcha, quem similiter dividebat.
Charta Ottonis IV. imper. ann. 1210. tom. 4. Cod. Ital. diplom. col. 1561 :
Ducatum Forijulii, cum omni jure et pertinentiis suis, et sanguinolentum Denarium, scilicet feritas, plagas, vulnera, homicidia... sibi et successoribus ejus (patriarchæ Aquilejensis) in perpetuum... confirmamus.
Vide Haltaus. Glossar. German. voce Blutig. col. 176.
P. Carpentier, 1766.
Denarius Dominicalis, Qui parocho qualibet die dominica pensitatur. Arest. [] ann. 1407. in vol. 11. arestor. parlam. Paris. ad 23. Jun. :
Cum habitantes patriæ Andegaviæ,... ratione sepulturarum et funeralium,... ad solvendum qualibet die Dominica cujuslibet anni suo curato unum denarium Turonensem... fuissent condemnati ; et deinde eo quod supradicti habitantes dictum Denarium Dominicalem solvere recusaverant, etc.
Vide Denarius de Palma.
L. Henschel, 1840–1850.
Denarii elemosinares. Vide Denarii de Carne.
Denarii Elemosinares non spectantes ad mensam
, dicuntur in chart. ann. 1190. ibid. pag. 298.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Denarius Feodi, quem quis percipit annuatim ratione feodi.
Willelmus Faber sex solidos currentis monetæ ad med. XLœ. Ad Natale Domini tres capones et tres denarios. Ad Pascha lx. ova et tres Denarios Feodi,
in quadam veteri Charta.
P. Carpentier, 1766.
Denarius Focorum, Census qui pro singulis focis seu domibus quotannis a domino feudali exigitur ; nisi sit præstatio sive census species, Dominica prima Quadragesimæ exsolvenda. Vide infra Dies focorum. Charta ann. 1309. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 321. r°. col. 2 :
Petebant etiam sibi restitui Denarios focorum episcopo Claromontensi consuetos persolvi per dictum regaliatorem perceptos.
Vide Foagium I.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Denarius Fortis, cujus materia purior erat. Tales erant Denarii Parisienses, quocirca etiam Regales appellati. Vide Moneta fortis.
Denarius Francicus. Vide supra.
Denarius Frisonicus, in Addit. ad Leg. Frison. tit. 3. § 44.
P. Carpentier, 1766.
Denarius Grossus Argenti. Charta ann. 1349. in Reg. 78. Chartoph. reg. ch. 273 :
Item unum Denarium grossum argenti cugni beati Ludovici, quod dant... pro quadam boria.
Vide in Moneta.
L. Henschel, 1840–1850.
Denarii Imperiales in Henric. VII. Imperat. Edicto de Moneta Italiæ ann. 1311. ap. Pertz. vol. Leg. 2. pag. 517.
L. Henschel, 1840–1850.
Denarii Leves, in Charta ann. 1237. in Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 545. Vide Moneta Debilis.
P. Carpentier, 1766.
Denarius Lucosus, Qui presbytero pro administratione Sacramentorum in extremis offertur. Pactum inter monachos S. Crucis Burdegal. et presbyt. eccl. paroch. S. Mich. ann. 1316. ex Tabul. ejusd. monast. :
Assignarunt eidem vicario... illos Denarios, qui Lucosi vulgariter in dicta ecclesia appellantur, videlicet pro labore administrationis sanctæ Eucharistiæ et Extremæ unctionis, quos de jure, vel laudabili et pia consuetudine in dicta ecclesia est præstare hactenus consuetum. De nummo etiam, qui lucosus vulgariter appellatur, partes præfatæ taliter convenerunt, ut illum solus percipiat capellanus,
in Charta Guil. archiep. Burdegal. ann. 1225. ex eod. Tabul. Vide Denaria Sacramentorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Denarius Masculus, Idem qui fortis. Annal. Bened. tom. 5. pag. 13. ad ann. 1068 :
Statutum est ut Loratorii homines pro multa decem libras Denariorum Turonensium Masculorum, id est, fortium Hugoni persolverent.
Denarii Meri et bene pensantes, in lege Longob. lib. 3. tit. 28. Ludov. Pii 26. e Capitul. ejusd. Baluz. ann. 819. Pertz. ann. 817. cap. 18. et in Capitulis Caroli C. tit. 28. Edict. in Carisiac. ann. 861. tit. 31. Edict. Pistens. ann. 864. § 8. 10. Synodus Francoford. cap. 5 :
De Denariis, si mero sunt argento, et pleniter pensantes.
In Visione S. Baronti n. 13 :
Solidus bene pensatus
, pro bene pensans :
Et sic per singulos menses [] in anni circulo in unumquemque mensem unum solidum in manu pauperis mitte bene pensatum.
Vide Merus.
Denarius Mixtus opponitur Mero, in Capitulis Caroli C. tit. 31. § 13.
L. Henschel, 1840–1850.
Denarii numerales. Vide Denarii Ponderis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Denarius de Palma. Charta Prioris S. Fromondi in Chartulario ejusdem loci pag. penult. Gaufrido Clerico conceditur Vicaria S. Fromondi :
Donando et victum suum honorabiliter nobiscum, et xl. sol. usualis monetæ ad se vestiendum... et Denarium de Palma, et præbendam suo palefrido.
Ejusdem Vicariæ redditus ibidem recensentur in Litteris Episcopi Constantiensis iisdem fere verbis : habebit
cum eis victum suum competenter, et ad vestes sibi emendas xl. sol. Andegav... et Denarium singulis diebus Dominicis ecclesiastica consuetudine offerendum... et palafrido suo necessaria
. Erat itaque Denarius de Palma ille, qui singulis diebus Dominicis a fidelibus offerebatur. Cur autem dictus de Palma, non conjicio : nisi forte sic dictus fuerit, quod in manum seu palmam traderetur. Vide supra Denarius Dominicalis.
L. Henschel, 1840–1850.
Denarii ad supplementum panis. Vide Denarii de Carne.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Denarii Paratarum, in Codice MS. reddituum Episcopatus Autissiod. ii sunt, quos exsolvere debebant Ecclesiarum ruralium Presbyteri, cum diœcesim suam visitabat Episcopus. Vide Paratæ.
P. Carpentier, 1766.
Denarius Paratus, id est, Numeratus. Charta ann. 1288. apud Ludewig. tom. 9. Reliq. MSS. pag. 507 :
Pro hujusmodi quidem libertate... prætacti burgenses nobis dederunt centum talenta, et quatuor talenta Denariorum Brandenburgensium paratorum,
Vide Paratus 2.
Denarii Parisiensis, in Charta Philippi I. Regis Franc. ann. 1060. apud Doubletum in Hist. Sandionysiana cap. 12. Vide Moneta, ubi variæ Denariorum species indicantur.
P. Carpentier, 1766.
Denarius Parisiensis qui in ecclesia Autissiodorensi appellabatur, docent Statuta ann. 1553. inter Probat. Hist. Autiss. pag. 219. col. 1 :
Item quilibet canonicus volens luerari Denarium, vocatum Parisiensem, qui est affectus residentibus solum, in festis Purificationis et Magdalenes cujuslibet anni, debet residere per tres menses cum uno die ad minus.
Denarii Paschales, qui dicti fuerint colligere licet ex Alexandro III. PP. in Appendice ad Concilium Lateranense III. part. 2. cap. 9 :
Et inter cætera Denarios Chrismatis ab eis pro voluntate vestra in salutis vestræ periculum extorquere præsumitis : hujusmodi exactionem, ut eam liberius videamini exigere, quandoque consuetudinem Episcopalem, quandoque Synodalia, quandoque Denarios Paschales appellantes.
Vide Synodaticum.
Deniers de Pelices, in Aresto ann. 1344. in Probat. Hist. Ecclesiæ S. Aniani Aurelian. pag. 105. Vide Pellicia.
P. Carpentier, 1766.
Denarii Pentecostales, Qui ad festum Pentecostes solvebantur. Bulla Innoc. III. PP. ann. 1214. ad Guil. episc. Autiss. :
Tres (matricularios) ordinasti... illis certis redditibus ab ecclesiis de Vermentone et Bitriaci, et Denariis Pentecostalibus de Varziaco percipiendis de voluntate et assensu Autissiodorensis capituli assignatis.
Vide infra Nummi Pentecostales in Nummus.
L. Henschel, 1840–1850.
Denarii piscium. Vide Denarii Agnorum et Denarii de Carne.
P. Carpentier, 1766.
Denarii dicti Placita Natalis et Paschæ, [] quod iis temporibus ex pacto solvebantur. Charta ann. 1311. in Reg. 47. Chartoph. reg. ch. 129 :
Derrechief lvj. Deniers, que l'en dit les plaiz de Noel et de Pasques, que plusieurs personnes doivent par an pour raison de sept pieces de vignes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Denarius e Poesa. Vide Pogesia.
P. Carpentier, 1766.
Denarii appellati Les poissons de morz, in Charta Ludov. comit. Nivern. ann. 1312. ex Reg. 48. Chartoph. reg. 3 :
Item Deniers deus à Cone, appelez les poissons de morz, prisiez dix sols Tournois de rente chascun an ; et sont paié chascun an le jour des brandons.
Denarii Ponderis, et Denarii Numerales, in Statutis Davidis II. Regis Scotiæ cap. 46. § 2. 3. 4. 5. 6. Statutum Edwardi I. Regis Angliæ, de Compositione mensurarum, apud Spelmannum :
Denarius Angliæ, qui nominatur Sterlingus ; rotundus, sine tonsura, ponderabit 32. grana frumenti in medio spicæ, et 30. denarii faciunt unciam, et 12. unciæ faciunt libram.
P. Carpentier, 1766.
Denarii Præsentiarum, Qui præsentibus divino officio distribuuntur. Vide supra Consolatio 3.
L. Henschel, 1840–1850.
Denarii Regales, Census regalis, fisco regio præstandus. Privileg. Comit. Holsat. in Staphorsti Histor. Eccles. Hamburg. pag. 616 :
Isti nobiles vendiderunt... duas partes decimæ cum omni judicio majori, videlicet colli et manus, et minori, videlicet aliorum excessuum, et nihilominus cum Denariis Regalibus, qui vulgariter Konigs-pfennige appellantur.
Vide Haltaus. Glossar. German. voce Kœnigszins, col. 1116.
P. Carpentier, 1766.
Denarii Rhedarii, qui ex rhedis seu aratris percipiuntur. Chron. Danic. ad ann. 1249. apud Ludewig. tom. 9. Reliq. MSS. pag. 30 :
Rex Ericus contulit totam Daniam ad Denarios rhedarios sive arratreleff, et veniens in Scaniam idem petens et fugatus est a rusticis cum multa strage suorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Denaria Sacramentorum, f. iidem denarii, qui singulis offerebantur Dominicis, ideoque Sacramentorum dicti, quod tempore sacrosancti Missæ sacrificii pro excellentia interdum nude appellati Sacramentum, a fidelibus offerrentur. Annal. Bened. tom. 4. pag. 466. n. 80. ad annum 1045. ex Charta Oderici Vindocin. Abb. pro Goffrido Presbytero, cui Maziaci Ecclesiæ Presbyteratum tenendum concedit, sicut prius habuerat :
Baptisterium totum, benedictionem viri et mulieris, offerendam quoque feminæ tempore purificationis ad Missam venientis, confessiones omnes, infirmorum visitationes, et agenda mortuorum ; præterea Denaria Sacramentorum, et de signis sonandis.
Erit forte qui tria hæc postrema referat ad Defunctos, adeo ut Agenda mortuorum sint Oblationes pro funeribus faciendis, Denaria Sacramentorum pro Missis Defunctorum celebrandis, et signa sonanda Fructus ad Curionem redeuntes, cum campanæ pulsantur pro mortuis. Vel forte brevius Denaria Sacramentorum sunt omnes fidelium oblationes Presbyteris Sacramenta quævis administrantibus faciendæ.
L. Henschel, 1840–1850.
Denarius Sancti Spiritus. Vide Denarius Dei.
P. Carpentier, 1766.
Denarius Sanguinolentus. Vide supra Denarius Cruentus.
P. Carpentier, 1766.
Denarius Secretalis, qui sacerdoti datur, ut inter Missæ secreta pro offerente oret. Charta ann. 1327. inter Probat. tom. 1. Annal. Præmonst. col. 449 :
Unam etiam ecclesia nostra portionem habebit in Denariis secretalibus, quos [] ipsis præbendariis ad manus dari contigerit, antequam aliquibus sacerdotalibus ad Missam spectantibus induantur.
P. Carpentier, 1766.
Denarii Senatus, Iidem qui Romani, ni fallor. Charta ann. 1198. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 443 :
Et si ego Ricardus per me et meos nepotes omnia supradicta attendere noluero, vobis vestrisque successoribus pœnam centum librarum Denariorum Senatus componere promitto.
Alia ann. 1234. apud Cencium inter Census eccl. Rom. :
Confessus est se recepisse ab eodem triginta libras Denariorum Senatus.
Vide supra Augustarius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Denarius Streloique, pro Denarius Sterlingus. Charta Caroli Reg. Fr. ann. 1324. qua confirmat Chartam Henrici Reg. Angl. in Hist. Harcur. tom. 3. pag. 40 :
Habuerunt tres marcas argenti et dimidiam et viginti octo Denarios Streloique.
Vide Esterlingus.
L. Henschel, 1840–1850.
Denarii Synodales, Præstationes Archidiacono vel ei qui synodo præsidebat debitæ. Charta civitat. Montis Heresburg. ann. 1229. ap. Fürstenberg. Monument. Paderborn. pag. 97 :
Archidiaconum... cum omni jure admisimus, duabus tamen articulis non de jure sed de benignitate et gratia archidiaconi exceptis, quod nec Denarios vel obulos Synodales persolvemus, et quod, etc.
Alia ann. 1247. ibid. pag. 99 :
Præpositus ejusdem loci nomine abbatis et conventus Corbegensis Denarios Synodales tantum de habitatoribus Montis colliget annuatim... de quibus Synodalibus Denariis præpositus idem sex solidos graves archidiacono... persolvet.
P. Carpentier, 1766.
Denarius, dictus Tourne, Qui, ut opinor, in pretii supplementum vel in tornum seu compensationem solvitur, Gall. Denier de retour. Lit. remiss. ann. 1368. in Reg. 99. Chartoph. reg. ch. 589 :
Jehan de Lilliers dist au suppliant et audit Gillet son compaignon que il paieroient tout l'escot ;... et lors respondi ledit suppliant que il n'y estoit pas tenuz, mais voulentiers paieroient le Denier tourne, se il y estoit.
Vide infra Tornare 2.
L. Henschel, 1840–1850.
Denarii de Vestibus. Vide Denarii de Carne. In Willegis. Archiep. Moguntin. chart. ann. 976. ap. eundem Guden. tom. 1. Cod. Diplom. pag. 356. dicuntur Denarii ad vestitum pertinentes.
P. Carpentier, 1766.
Denarii de Vicecomitatibus, Qui vicecomiti seu viario debentur. Charta Rob. comit. Augi ann. 1059. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 14 :
Item in Ulterioris-portu et in Augo oppido decimam Denariorum de vicecomitatibus.
Vide in Vicecomes.
P. Carpentier, 1766.
Denarius Vini, ut supra Denariata vini. Lit. remiss. ann. 1415. in Reg. 169. Chartoph. reg. ch. 20 :
Ipsi Johanni portati fuerunt Denarius vini, panis et nuces.
L. Henschel, 1840–1850.
Denarii Votivales. Chart. Senat. Middenwald. ann. 1394. in Gerck. Fragm. March. part. 2. pag. 87 :
Presbyter autem dictæ capellæ omnes oblaciones et Denarios Votivales et jus parchiæ contingentia ipso præposito... debeat præsentare.
P. Carpentier, 1766.
Denarii dicti Waris, id est, Boni, legitimi. Charta ann. 1340. in Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 391 :
La somme de six vins et douze livres Parisis de Deniers Waris.
Alia ann. 1393. in Reg. 145. ch. 500 :
La somme de cent francs royaux, frans Deniers et Waris.
Vide Vara 4.