« »
 
[]« Reservatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 143a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESERVATIO
RESERVATIO, in materia beneficiali, Gall. Reservation, Rescriptum seu Mandatum summi Pontificis, quo certorum beneficiorum, cum vacaverint, collationem sibi reservat faciendam cui voluerit, aliis legitimis collatoribus exclusis. Hæc Mandata nostris vulgo dicuntur Ambitiosa Curiæ Romanæ Rescripta. Locum non habent in Galliis. Chronic. Archiep. Upsaliensium pag. 197 :
Iste D. Joannes Karoli non habuit jus in ea (Canonia,) quia reservata fuit in curia, et vigore illius Reservationis impetravit eam.
Mox :
Quo mortuo obtinuit hanc præbendam etiam per Reservationem D. Henricus dictus Biscop.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Recentiores sunt Reservationes et inferiores ævo Gratiani, qui de illis ne meminit quidem in suo Decreto. Ad summi pontificatus gradum vix evectus erat Adrianus VI. dum de abolendis Indultis, Reservationibus Expectativisque cogitationem suscepit ; qua de re audiendus est Blasius Ortizius in Itinerario ejusdem Papæ tom. 3. Miscellan. Baluzii pag. 356 :
Quum almus noster Papa, inquit, materiam Indultorum et Reservationum Expectativarumque exosam, ut sacrorum gnarus canonum, haberet, uti talem decebat virum, cum similes Expectationes abhorreant jura, hac die, (24. Januarii Victoriam appulsus ex Hispania, ubi paucos dies ante Papa fuerat renunciatus) mentaliter Cardinalium Indulta revocavit ; cujus revocationis publicationem matura consideratione in Urbem distulit.
Quod autem Victoriæ mente conceperat, Cæsaraugustam perductus statim perfecit :
Prima vero die Maii, ut refert idem Blasius ibid. pag. 368. regulas Cancellariæ a se noviter editas in metropolitana Ecclesia (Cæsaraugustana) publice et solenniter promulgari jussit ; per quas omnes Reservationes et Expectativæ... revocabantur. Sed ob hæc malevolentiam in Christi Vicarium Curiales conceperunt. Hinc annotari potest quanta fuerit vis consuetudinis. Nam humanæ naturæ est ea quæ in usu non sunt, etsi recta et justa sint, abhorrere, et consueta magna custodia diligere : et provinciales semper magni faciunt consuetudines sibi servari. Nam quid justius, sanctius et honestius quam jura custodiri ? quæ vir sanctus pro viribus nitebatur defendere ; Curiales vero suo abusui inhærentes, quasi novam rem execrabantur.
Verba sunt ejusd. Scriptoris ibid. pag. 356. et 357. Quam odiosæ in Galliis etiam fuerint hujusmodi reservationes docet præter cætera Conventus Episcoporum Gallicanorum apud Melodunum ann. 1548. celebratus. Ab Henrico Rege consulti Episcopi
quid censerent de jure, quod sibi Romani Pontifices assererent in Provinciam Britanniamque Callicam,
apud Baluzium tom. 7. Miscell. pag. 105. hisce verbis respondent ibid. pag. 111. et seq. :
Reservationes autem in Provinciam et Britanniam... quo tandem pacto aut possumus accipere, [] aut cum veterum sanctitate canonum atque religione congruant, quæ videri queant sæpenumero a præceptione Christi discrepare. Quid enim discrepare, cum Christi documento conferes alium mei regis designari procuratorem, me inconsulto Pontifice, meæ procurationis particulæ et in hac re mihi summæ potestatis auctoritatem objici, præsertim si nihil est quod in me reprehendatur. Si in omnes hoc decernitur, nullo discrimine, nullo delectu habito, si nihil inter bonos, malos, desides, impigros, inertes, industrios intersit, qui convenire hoc queat cum Domini nostri J. C. præceptis, cum decretis Apostolorum, Conciliorum, Pontificum Romanorum ? Atqui quæ feruntur Reservationes, Expectationes, Præventiones, Mandata, cætera hujusmodi omnia immittunt hanc labem in Ecclesiam Dei, ut confusa sint omnia et permixta tum bonis tum malis, cuncta præcidatur aut revocandæ laudis ecclesiasticæ ratio, aut immutandæ virtutis atque integritatis occasio. Suspicimus beatissimi Patris nostri non minus quam Petri sublimem illam dignitatem, ut illius tamen vestigiis insistamus, in quibus præterquam quod nihil est simile Præventionum, nihil Expectationum, nihil Reservationum, Mandatorum, Regressuum, regularum Cancellariæ. Singulatim hæc si discutiantur, vix cum ullo antiquitatis aut more aut jure conveniunt, cum evangelicis præceptis ne vix quidem, in quibus libera est omnium recta Ecclesiæ administratio. Ad hæc tota ratio Reservandorum sacerdotiorum ita recens est, ut ante proxima Romanorum Pontificum decreta simile aliquid, non modo dictum, sed ne cogitatum quidem sit. Et ab illo tamen recentissimo jure abhorrent etiam ea, quæ nobis sunt præposita de toto illo genere Reservandi. Nam cum Lateranensi pugnant Concilio, etc.
Vide Mandatum 5.