« »
 
[]« Residentes in terra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 143c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESIDENTES
RESIDENTES in TerraDominica, Homines liberi dicebantur, tam qui proprium non habebant, quam qui proprium habebant. Atque ii quidem propter res alterius ad testimonium non recipiebantur, licet conjuratores esse possent, quia liberi erant : isti vero ad testimonium recipiebantur, quia proprium habebant, in Capitularibus Caroli Magni lib. 5. cap. 150. 301.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1319. in Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 243 :
Item les Resseans desdites vavassories et les Receans des bordages dessusdiz et des fieffemens, etc.
Residens, Tenens aut vassallus, qui ex debito residet in prædio domini sui, ita ut ab eo recedere ei non liceat : alias Hospes, et Estagiarius dictus : in Consuetudinibus municipalibus, Homme levant et couchant ; in Consuetudine vero Normanniæ art. 188.
Reseant du fief.
At in veteri, cap. 60. Reseans, exponuntur Homagiati in edit. Latina. Leges Henrici I. Reg. Angl. cap. 43 :
Quantumcumque dominos aliquis habeat, vel quantumcumque de aliis teneat, ei magis obnoxius est, et ejus Residens esse debet, cujus legius est. Si multis homagium fecerit, et ab aliquo eorum captus et implacitatus sit, ille cujus Residens et legius est, erga quoslibet alios jure potest eum plegiare, nec debet ei denegari.
Adde cap. 55. Consuetudo Cenoman. art. 33 :
Le justicier foncier peut contraindre son sujet à Resseantir d'estage au lieu ou il a [] esté anciennement, et d'estager, sinon qu'il veuille quitter ledit estage.
Ubi perperam editi codices habent Ressentir.
Residentia, Reseantisia, Jus domini feudalis, quo vassallum, seu tenentem, cogere potest, ut intra feudi sui terminos habitet, aut mansionem habeat. Resseantise, in Consuetud. Perticensi. Litteræ Philippi Aug. Franc. Reg. ann. 1200. apud de Lauriere tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 24. et 25 :
De servientibus laicis scholarium (Academiæ Paris.) qui non debent burgensiam nobis vel Residentiam, nec vivunt de mercatorio, et unde scolares non faciunt injuriam aliis, sic erit, quod in eos manum non mittemus, nec justicia nostra, nisi forefactum apparens fuerit.
In 30. Regesto Chartophylacii Regii fol. 1. hæc habentur :
de Montfaucon. On recevra en la Reseance de Montfaucon toutes manieres de gens, fors ke chiaus qui sont serfs de leurs cors, et chiaus qui sont dampné, ou forbani en aucun lieu pour villain fet. Et si dirat on à chaus, qui vendront en la Reseance de Montfaucon : On vous reçoit en la Reseance : mais prenès garde que vos ne soiès serf de vos cors, et que vos ne soiez condamnez ne forbannis pour villain fait : et se vos estiès encombrez avant que vos venissiez en la Reseantise, li Rois, tant comme il appartient à celui encombrement, ne vos defendrois pas.
Vide Glossarium Juris Gallici in vocibus Resseant et Estagiers.
Residentia, pro eo quod Stagium alii vocant. Regestum Constabulariæ Burdegal. fol. 24 :
Nomina Nobilium, qui tenentur facere Residentiam in Castro de Thalamone annis singulis, de deverio videlicet : Helias Achardi per tres menses sequentes et continuos, etc.
Reseantisia. Charta Renaldi de Bosco in Hist. Monasterii S. Audoeni Rotomag. :
Nullus, quia in haya Gonnor per nos Reseantisiam fecerit... potest. habere quietantiam herbagii, etc.
Fleta lib. 2. cap. 67. § 6 :
Testatum fuit, quod domicilium habuit et Reseantisam apud talem locum.
Regestum Censuum et Feodor. Carnot. fol. 17 :
Chascune hostise d'icelle mérie doit une geline, etc. et se ainsinc estoit que les estagiers laissassent les hostises de chair, por ce ne demouroit pas que le past n'en fust rendu, et poié pour reson de la Reseantise.
Charta ann. 1268. e Chartulario Domus Dei Pontisar. :
Disoit que il devoient paier pour ce que leur Reseandise estoit à Pontoise.
Vide Raguellum.
Raseantisa, interdum sumitur pro ipsa domo residentis ; ut hostisia pro domo hospitis. Tabularium Leprosariæ Pontis-Audomari :
Tenet 4. acras terræ et unam Resseantisam, unde reddit 5. solid.
Infirmitas de Reseantisa, quod alias malum lecti dicitur, in Regiam Majestatem lib. 1. cap. 8. § 3. Glanvill. lib. 1. cap. 18. sqq. et apud Bractonum lib. 5. tr. 2. cap. 4. § 1.
Exoine de mal Resseant,
in Consuetud. Normann. cap. 39. 122. 124. Vide Essonium de malo lecti in Sunnis.
Reseancia, ex Gall. Reseance. Charta ann. 1316. apud Will. Thorn. :
Quod omnes residentes, qui Reseancias proprias nunc tenent infra procinctum manerii prædicti, etc.
Adde eumdem pag. 2035. Charta Richardi de Lamberville a Tabulario Gemetic. cap. 361 :
Varantizandum ab omni aida et Reseantia et amouta.
P. Carpentier, 1766.
Residentia, Mansio, domus ubi quis residet, nostris Resseandise, eadem [] notione. Consuet. Norman. part. 2. cap. 42. ex Cod. reg. 4651 :
Breve de stabilia et recognitione... De vicinio autem dicimus, qui infra leucatam vel in parrochia, in qua fundum situm est contentionis, Residentiam obtinent originalem.
Charta ann. 1310. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 325. r°. col. 2 :
Item pour la haute justice desdis fiez et des resseanz demouranz ès Resseandises d'icels fiez, etc. Reseandise
vero præterea dicitur, Præstationis species, quæ tertio quolibet anno solvitur, in Comput. MS. redit. comitat. Pontiv. ann. 1554 :
Deniers deubs chacun an au jour S. Remy, S. Jehan Baptiste, etc. En reseandises de mer et terre, montans dix livres Parisis, qui est payé de trois ans en trois ans au terme S. Remy.
Residentia Canonicorum, de qua complures Chartas collegit Jacob. Petitus post Pœnitentiale Theodori pag. 442. et seqq. Adde Baluzium tom. 2. Miscell. pag. 233. et 434. et tom. 5. pag. 266.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Residentia Prælatorum in suis Diœcesibus commendatur in Concilio Tridentino sessione 6. cap. 1. et sess. 24. cap. 1. de Reformatione. Juxta sacros canones omnino jubetur Declaratione regia in supremo Senatu recepta ann. 1561. Hinc Bourdinus tum Procurator generalis injiciebat manum in Episcoporum bona, qui plus quindecim dies Parisiis commorabantur. De Residentia quorumvis Clericorum in suis Ecclesiis passim agitur tom. 4. Anecd. Marten. locis citatis in Indice : quem, si opus est, consule.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Residentia. Bulla Innocentii VIII. PP. ann. 1484. in Continuatione M. Bullarii Rom. pag. 290. col. 1 :
Item ordinarunt, quod nullus de collegio præsumat ipsum chorum intrare, dum eodem psallitur, nisi prius fecerit primam Residentiam, quæ prima Residentia fit ante finem versiculi primi Psalmi, videlicet de
Gloria Patri usque ad Amen.