« 2 respondere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 149c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESPONDERE2
2. RESPONDERE, Præstare, solvere. Diploma Conradi II. Imper. ann. 1027. apud Illustr. Fontaninum
ad Calcem Antiq. Hortæ pag. 389 :
Insuper concedimus, ut nullus homo audeat Respondere mallaturam advocato ejus.Eadem habentur in Diplomate Henrici III. Imp. ann. 1040. ibid. pag. 393. pro quibus in alio ejusdem Imperatoris Diplomate ann. 1043. e Tabulario Casauriensi, legitur :
Concedimus et ut nullus mallaturam Persolvat advocato ejus.Simili notione Chronicon S. Trudonis apud Acherium tom. 7. Spicil. pag. 464 :
Prior vero custodi domus infirmorum de istis viginti quatuor tantum solidis singulis annis Responderet.Diploma Henrici Ducis Slesiæ ann. 1337. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 10 :
Non solum pro expensis, verum etiam pro damnis, quæ sustinuerimus, nobis Respondere tenebuntur.
P. , 1766.
Respondere de Feodo, Feudalia servitia exhibere, præstare. Pactum inter Rob. Delph. comit. Clarom. et
abbat. Medii-Montis ann. 1283. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 54 : Castellaniam vel capud(feudi).... non poterimus retinere ; sed comes nobis in terra plana tenebitur permutare, nisi maluerimus in alium transferre, qui comiti Respondeat de feodo prædicto, prout ille, a quo acquisierimus, tenebatur.