« »
 
[]« 2 respondere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 149c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESPONDERE2
2. RESPONDERE, Præstare, solvere. Diploma Conradi II. Imper. ann. 1027. apud Illustr. Fontaninum ad Calcem Antiq. Hortæ pag. 389 :
Insuper concedimus, ut nullus homo audeat Respondere mallaturam advocato ejus.
Eadem habentur in Diplomate Henrici III. Imp. ann. 1040. ibid. pag. 393. pro quibus in alio ejusdem Imperatoris Diplomate ann. 1043. e Tabulario Casauriensi, legitur :
Concedimus et ut nullus mallaturam Persolvat advocato ejus.
Simili notione Chronicon S. Trudonis apud Acherium tom. 7. Spicil. pag. 464 :
Prior vero custodi domus infirmorum de istis viginti quatuor tantum solidis singulis annis Responderet.
Diploma Henrici Ducis Slesiæ ann. 1337. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 10 :
Non solum pro expensis, verum etiam pro damnis, quæ sustinuerimus, nobis Respondere tenebuntur.
P. Carpentier, 1766.
Respondere de Feodo, Feudalia servitia exhibere, præstare. Pactum inter Rob. Delph. comit. Clarom. et abbat. Medii-Montis ann. 1283. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 54 :
Castellaniam vel capud (feudi).... non poterimus retinere ; sed comes nobis in terra plana tenebitur permutare, nisi maluerimus in alium [] transferre, qui comiti Respondeat de feodo prædicto, prout ille, a quo acquisierimus, tenebatur.