« »
 
[]« Restauratio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 154c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESTAURATIO
RESTAURATIO, Instauratio ; item Compensatio. Vetus Interpres S. Irenæi Græcam vocem Ἀποϰατάστασις Restauratio vertit lib. 1. cap. 21. num. 3. ult. edit.
Restauratio servitutis
, Juliano lege 7. Dig. de Fundo dotali. Restaurationes Ecclesiarum, de quibus exstat Præceptum Caroli M. apud Mabillon. tom. 3. Analect. pag. 262. et seqq.
Restaurationes Monasteriorum et ceterarum Ecclesiarum
, in Gestis Aldrici Episc. Cenoman. ibid. pag. 276. Charta ann. 1228. e Chartulario S. Vandregesili tom. 1. pag. 1186 :
Et si aliquo casu non poterimus eidem garantisare dictam masuram et dictam granchiam, tenebimur memoratis Religiosis in alio feodo nostro tam supra masura quam supra granchia sæpedicta Restaurationem facere competentem.
Hinc Restauratio equorum, nostris Restour, olim dicebatur Regum Principumve consuetudo, qua vassallorum suorum, ad eorum submonitiones castra sequentium, equos æstimabant, ut si quod in bellis damnum paterentur, resarcirent ipsi : qua de re dictum est in voce Equus, egitque R. P. Daniel lib. 3. de Militia Francica pag. 171. Vide mox Restaurum.
P. Carpentier, 1766.
Mulcta domino solvenda ob damnum illatum. Charta Adalber. episc. Leod. ann. 1124. in Chartul. Cluniac. ch. 401 :
Restaurationem similiter sancto Petro et ipsis fratribus dedit ; ita ut medietatem ipsius Restaurationis ecclesia, medietatem ipse advocatus teneat.