« »
 
[]« Retaiare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 158a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETAIARE
RETAIARE, Particulatim divendere, Ital. Ritagliare. Statuta datiaria Riperiæ fol. 9. v°. cap. 16 :
Et si dictum porcum seu mezenas, tam recentes quam salsas Retaiaverit, seu vendiderit ad petias vel ad minutum, teneatur solvere emptori datii carnium de minuto.
Gallis Retailler est Rescindere, resecare, ut Italis Ritagliare proprie ; unde eodem verbo usi sunt pro Particulatim distrahere, quod res frustatim scindant, qui singulatim vendunt. Hac utraque notione to Retail dicunt Angli. Vide Th. Blount in Nomolexico v. Retail et mox Retallia.
P. Carpentier, 1766.
Hinc, ni fallor, Retailler dicitur de acie, quæ in varias cohortes discedit, apud Guill. Guiart. ad ann. 1267 :
A eus, à eus, nous les avons,
Puisque leur tourbe se Retaille.