![[]](img/image.png)
RETARIUS, Qui a retis purgat flumina. Vetus Inscriptio :
Negotiator et Retarius Britannicianus.Sunt autem Retæ Gellio lib. 11. cap. 17. Arbores, rami, virgulta, junci aliave his similia, in ripis fluminum aut in ipso alveo, a retibus sic dicta, quod navibus impedimento sint, easque prætereuntes retineant et quasi irretiant ; hinc Edictum Prætoris apud eumdem Gellium loco laudato :
Qui flumina Retanda publice redempta habent, etc.