« »
 
[]« Retroaccapitum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 166b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETROACCAPITUM
RETROACCAPITUM, Retroacaput, etc. in Provinciis Occitaniæ et Aquitaniæ, Tributum fundi domino et directo, quoties mutatio fit, ab emphyteotis exsolvendum. Saisimentum Comitatus Tolosani ann. 1270. apud Lafaille in Probat. Annalium Tolos. tom. 1. pag. 36 :
Asseruerunt, quod infra dictas confruntationes sunt castra et villæ infra scriptæ propriæ domino Regi, in toto vel in parte citra Tarnum ; scilicet castrum de Rochamaura, quod nunc tenet dominus Bertrandus Vicecomes de Bruniquel, ex dono domini Comitis Tolosæ, ut dicitur. Item, castrum de Mirapice pro duodecima parte et residuum feudum ; scilicet quod medietas tenetur ab ipso in feudum, et debet inde habere pro Retroaccapito novi domini medietatem xl. solidorum Turonensium et homagium.
Partitio inter Isarnum S. Antonini Vicecomitem et fratres ejus ann. 1155. in Probat. novæ Histor. Occitan. col. 554 :
Ut ipse Guillelmus de Fontanis et filii sui.... haberent totum istum honorem de manu Isarni et fratrum suorum ad fevum, et ipse Isarnus et fratres sui retinuerunt in isto honore albergam cum xv. militibus et cum xv. caballis in unoquoque anno, et ix. solidos de Caturcensibus de Retroacapite, quando eis evenerit.... Eodem vero anno mense Augusto facta divisione Isarni et fratrum suorum, evenit de isto fevo maxima pars ad partem Petri Vicecomitis, de qua Guillelmus et filii ejus.... debent ei albergam cum xi. militibus et xlv. solid. de Retroacapite, quando ei evenerit ; alia vero pars evenit ad partem Isarni Vicecomitis de isto feuvo, pro quo Guillelmus et filii ejus.... debent ei albergam cum iv. militibus et xv. solid. de Retroacapite, quando ei evenerit.
Consuetudines Augustæ Ausciorum MSS. ann. 1301. art. 41 :
Item est consuetudo ibidem, quod pro aliqua pignoratione, vel venditione, vel alienatione, vel permutatione, non datur aliquid ratione venditionis, vel impignorationis, vel alienationis, nec permutationis, nec laudaminium, nec Retrocapita, nec vendæ, nec pignorationes, etc.
Litteræ Johannis Franc. Reg. pro Tolosanis ann. 1354. apud D. Secousse tom. 4. Ordinat. Reg. pag. 308 :
Censibus, obliis, laudumiis, vendis, acapitis, Retrocapitis et aliis juribus et deveriis nobis seu dominis, a quibus dicte res tenebuntur, salvis penitus et retentis.
Charta Amalrici Prioris B. Mariæ Deauratæ ann. 1464. qua Monasterium S. Cypriani prope Tolosam
ad novam et perpetuam emphyteosim sub certa pensione annuali perpetua
tradit Sororibus Ordinis S. Francisci hac conditione, ut
singulis annis in festo B. Thomæ Apostoli nomine obliarum solverent eidem Priori et suis successoribus quinque solidos Tholosanos bone fortis et antiquæ monetæ, et pro Retroacapitis, ubi evenerint tam per mortem domini Prioris quam Priorissæ dictarum Sororum, toties quoties id evenerit, x. solidos.
Ubi vides Retroaccapitum non solum solvi mutato domino (quod vult Rocheflavinus,) ut supra dictum est in Accaptare, sed etiam mutato emphyteota. Exstat hæc Charta apud Stephanotium tom. 1. Antiq. Occitan. MSS. pag. 526.
Retroacapitura
legitur loco superius laudato in Retentura. Vide Accaptare, Recognitio 4. et Relevium. []