« »
 
[]« Revestitura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 176a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REVESTITURA
REVESTITURA, Idem quod Investitura, Traditio, missio in possessionem. Literæ Willelmi Gaufredi Ducis Aquitan. ann. 1077. apud Stephanotium tom. 4. Antiq. Pictav. MSS. pag. 564 :
Similiter dono (Monasterio novo Pictav.) in territorio Xantonensi Revestituram de Boetho cum quæsitis et acquirendis et vineis ejusdem villæ contiguis, quas ego huc usque in dominio habueram, et quandam silvam in territorio Sanctonico ad Revestituram faciendam, etc.
Aliæ Alyenoris Reginæ Angliæ ann. 1199. ibidem pag. 574 :
Concedimus Revestituram de Usello et Cormer et de Faya, et Revestituram de Boeto, et Revestituram de exartis, sicut determinata sunt, et medietatem pedagii de Usello.
Charta ann. 1130. e Chartulario Regniac. fol. 12 :
Deinde ipsum lapidem ad Fontismense monasterium Adam ipse afferens obtulit super altare, dans loco illi et habitatoribus ejus prædictam decimam, et accipiens in Capitulo per Revestituram cujusdam libri societatem et participationem loci illius velut in recompensatione hujus doni.
Vide Investitura et Revestire.
P. Carpentier, 1766.
Revesteure, Præstatio ex missione in possessionem. Charta ann. 1309. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 347. r°. col. 1 :
Derechef ventes et Revesteures, dis solz Parisis.
Vide supra Revestio.