« »
 
RIPARIA 1, RIPARIA 2, RIPARIA 3.
[]« 1 riparia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 191c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RIPARIA1
1. RIPARIA, Fluvius, ex Gallico Riviere. Charta Joannis Regis Angliæ pro Libertatibus Angl. ann. 1215 :
Nec villæ, nec homo distringatur facere pontes ad Riparias, nisi qui de antiquo, et jure facere debent, nulla Riparia de cætero defendatur, nisi illa, quæ fuerat in defenso tempore Henrici Regis avi nostri.
Matth. Paris ann. 1231 :
In quodam prato, quod Ripariam habebat vicinam paludibus obsitam.
Infra :
Milites vero cum a fratre requirerent, si possent Ripariam et pratum equites cum securitate transire, etc.
Recognitio ann. 1290. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 21. col. 1 :
Exceptis tamen de prædictis mandamentis rebus infrascriptis, videlicet territorio quod est inter Ripariam d'Aygni et Ripariam de Crotef.
Constitutiones Cluniac. MSS. :
Illos autem de conventu nostro Cluniaco... si pro eorum recreatione et usu in dictis Ripariis piscati fuerint seu mandaverint piscari, nolumus hac excommunicationis sententia innodari.
Charta ann. 1480. ex Archivo Civitatis Massil. :
Exceptis tamen et reservatis passagiis Ripariarum, in quibus transire cum navi, quæ passagia exsolvuntur respectu navilagii. Per bedale sive Ripariam defluente,
in Charta ann. 1459. e Regesto Columba Cameræ Comput. Provinciæ. Vide infra Riperia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ripparia, Eadem notione. Chartularium S. Vandregesili tom. 2. pag. 1350 :
Quidquid habebam in molendino de Bekerel sito in Ripparia de Herecort et in ejusdem pertinentiis.
Rursum occurrit in Charta ann. 1293. apud Baluzium tom. 2. Histor. Arvern. pag. 297.
Riparia, Ripera, Ripa, littus maris vel fluvii : unde dicta La Riviere de Gennes, La Riviera di Genoa, Joan. Villaneo lib. 1. cap. 43.
La Riviera di Sena,
lib. 1. cap. 65.
La Ribera de Pisa, et de Genoa,
apud Montanerium cap. 194. Bonifacius VIII. PP. in Bulla ann. 1301. apud Waddingum :
Tam in civitate Januensi, quam in ejus provincia, Riparia, [] et districtu, etc.
Will. de Baldenzel in Itinerario Terræ Sanctæ :
Prope civitatem, quæ Naulum dicitur in Ripariis Januæ situatam, prospere perveni.
Acta inter Carolum de Malatestis et Cardinales Pisis, apud Marten. tom. 7. Ampliss. Collect. col. 998 :
Constat vero Pisas hujusmodi esse, cum sit in extremitate Italiæ et in confinio Ripariæ Januensis, quæ per illustrem Francorum Regem gubernabatur.
Statuta Massil. lib. 1. cap. 44 :
Si mercatores apportabunt, vel apportari facient, averera vel merces aliquas in Massilia vel ejus territorio per pelagus vel per Riperiam, etc.
Editor reddit Par mer ou par terre. Charta Philippi Franc. Regis ann. 1317. pro Carmelitis, apud Lobinellum tom. 3. Hist. Paris. pag. 218. col. 2 :
Qui extra portam Beguinarum Parisius supra Rippariam Secanæ mansionem habere noscuntur pauperimam. Riparia maris,
in Charta ann. 1205. apud eumdem Lobinellum tom. 2. Histor. Britann. col. 389.
Riparia parochiæ,
in Charta ann. 1166. in Probat. Historiæ Occitanicæ tom. 2. col. 605. Vide Historiam Beneharnensem lib. 7. cap. 30. numero 13.
Ripera. Sanutus lib. 1. part. 1. cap. 1 :
Quorum (portuum) tres sunt in terris et Riperis sub domino Tartarorum, qui in Persia dominantur.
Riberia, in Charta Guidonis Regis Hieros. ann. 1190. in Annalibus Massil. pag. 336.
Ribeyralia. Vetus Charta apud Gariellum in Episcopis Magalonens. pag. 196 :
Præpositus vero ostendisset pluribus instrumentis dicta Ribeyralia, quæ confrontantur cum garriga pontis, ad ipsam Magalonens. Ecclesiam jure pertinere, etc.
[]« 2 riparia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 192a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RIPARIA2
2. RIPARIA, Ager ad ripam fluvii vel rivuli, in quo cannabis seritur. Terrear. S. Mauric. in Foresio ad ann. 1474 :
Dictus confitens tenetur solvere in et pro quodam suo cheneverio sive Riparia juxta rivum, etc.
[]« 3 riparia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 192a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RIPARIA3
3. RIPARIA, Sepimentum, quo ager clauditur et circumscribitur. Charta ann. 1197. ex Bibl. reg. cot. 17 :
Irrevocabiliter per acaptum et acquisitionem trado.... unam peciam terræ, cum omni sua Riparia et cum omni suo complanto, ...... sicut illa pecia terræ nunc assignata et bodolata est vobis.
Vide infra Rippale.