« »
 
[]« 1 roca » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 201b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROCA1
1. ROCA, Petra, rupes, Gallis Roche ; item Arx in rupe exstructa, ut mox Rocca. Præceptum Caroli Calvi ann. 840. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 30 :
Terminat prædictus alodis de una parte ad molinos Gualampadi, qui sunt serti (f. siti) in ripa Urbione, ubi signa supraposita atque decurias ; deinde vadit per torrente et per ipsum montem superiorem usque in Roca, ubi signa posita sunt.
Præceptum ejusdem Regis ann. 855. in Appendice Marcæ Hispan. col. 787 :
Rocam, quam vocant Frusindi, quam eorum genitor per aprisionis auctoritatem tenuit.
Vide Rocha 1.