« »
 
[]« Rosatum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 216c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROSATUM
ROSATUM, nude pro Rosatum vinum, Rosa conditum. Lampridius in Heliogabalo cap. 19 :
Rosatum ab aliis acceptum pinearum etiam attritione odoratius reddidit. Rosati et absinthiati
rursum meminit cap. 21. ut et Spartianus in Gordianis cap. 19. ubi :
Fuit vini cupidior, semper tamen undecumque conditi, nunc Rosa, nunc mastiche, nunc absinthio, cæterisque rebus quibus gula maxime delectatur.
Simili modo Rosatum absolute dicit Palladius Junio tit. 19. et Octobri tit. 15. Gloss. Lat. Græc. et Græc. Lat. : Rosatum, ῥόδινον, roseum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rosatum Pascha, Dies Pentecostes. Vide in Rosa, lin. Rosas olim, etc.