« »
 
[]« Rostra calceorum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 218b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROSTRA
ROSTRA Calceorum, Acumina scilicet calceorum, quæ ῥωθώνια Mauricio lib. 12. Strateg. pag. 203. ὀξείαι, Leoni in Tacticis cap. 6. § 26. denique Annæ Comnenæ πεδίλων προάλματα dicuntur : ita enim Scriptores vocant prominentes et ultra pedum longitudinem prosilientes extremas calceorum partes, in acumen quoddam desinentes, ut ad eamdem Annam pluribus observavimus. Adalbero Laudunensis in Carmine ad Robertum Regem :
Cœpit summa pedum cum tortis tendere Rostris.
Boetius seu auctor de Disciplina Scholarium cap. 2 :
Rostratis tabulatisque calceis ut Regina incedere, etc.
Ejusmodi [] autem Rostra sic describit Joannes Architrenius lib. 2. cap. 3 :
.... soleæ substringitur arcu
Calceus obliquo, pedis instar factus, ut ipsos
Exprimat articulos, cujus deductior ante
Pinnula procedit, pauloque reflexior exit,
Et fugit in longum, tractumque inclinat acumen.
Calceorum de corduba Rostra tortitia, apud Guibertum lib. 1. de Vita sua. Calcei ad aquilini Rostri speciem, apud Petrum Damian. lib. 5. Ep. 16.
Rostra
, in Regula Templariorum cap. 29.
Sotulares rostrati vel cordellati,
in Synodo Nemausensi ann. 1284.
Sotulares Rostrati
interdicuntur Canonicis, in Statutis Benedicti Episc. Massil. ann. 1230. ex libro viridi Episcopatus ejusdem urbis, Sacerdotibus, in Constit. Galonis Card. ann. 1208. cap. 3. in Concilio Parisiensi ann. 1212. part. 2. cap. 9. in Sarisberiensi ann. 1217. cap. 10. in Præceptis Synodalibus Petri de Collemedio Archiep. Rotomag. ann. 1245. in Constitutionibus Nicosiensibus cap. 8. in Synodo Bajocensi ann. 1300. cap. 33. 123. in Concilio Londinensi ann. 1342. cap. 1. etc. Nec ocreis Rostratis quis utatur, in Statutis Monasterii S. Audoeni Rotomag. apud Marten. tom. 1. vett. Scriptorum part. 1. pag. 300. edit. ann. 1700. Vide Gobelinum Personam ætate 6. cap. 49. et supra in v. Poulainia, et præterea Glossarium mediæ Græcitatis in Ῥωθώνια.