« »
 
ROTABULUM 1, ROTABULUM 2.
[]« 1 rotabulum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 221a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTABULUM1
1. ROTABULUM, Ornatus altaris toreuticus, quo tabella sacra solet includi, Gallis Retable ; unde vererer, ne legendum esset Retabulum, nisi etiam dici potuisset Rotabulum, quod hujusmodi ornatus nonnumquam rotundus sit. Ritus Ecclesiæ Toletanæ ex Missali Mozarabum de Sabbato sancto, apud Marten. de antiqua Ecclesiæ Disciplina in Divinis Off. pag. 463 :
Et cum pervenerint ad altare majus, Sacerdos faciat confessionem, ut moris est, et facta confessione Sacerdos solemniter dicat hymnum
Gloria in excelsis Deo,
et statim.... discooperiantur altaria frontalibus nigris, et Rotabula aurea, et omnia appareant solemniter, etc
. Vide Retaule et Rotalle.
[]« 2 rotabulum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 221a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTABULUM2
2. ROTABULUM, Johanni de Janua, Furca vel illud lignum cum quo ignis movetur in fornace causa coquendi ; et dicitur sic quia rotat et proruit ignem furni gratia coquendi, vel stercora purgandi. Glossæ Lat. Gall. Sangerman. MSS : Rotabulum, Roables, c'est instrument à traire brese hors du four. Glossæ Lat. Gr. et Græc. Lat. : Rotabulum, εὐσϰάδης.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Roable et Rouable, Parisiis Rable. Lit. remiss. ann. 1387. in Reg. 130. Chartoph. reg. ch. 229 :
Lesquelx alerent à un four.... et pristrent l'un Rouable et l'autre furgon.
Aliæ ann. 1432. in Reg. 175. ch. 159 :
Le suppliant print un rabot ou Roable à tirer la braise du four, etc.
Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Redable, Prov. Rotabulum.